Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccata dimissa redeant quantum ad maculam.

Rationes principales

Quod autem redeant quantum ad maculam, videtur : I Petri 4, 8 : "Caritas operit multitudinem peccatorum" ; sed remoto operimento, remanet et apparet illud quod cooperiebatur : si ergo peccatum sequens removet caritatem, videtur quod peccata per ipsam dimissa facit in conspectu Dei apparere et esse.

Item, sicut se habet culpa ad mortificandum ; ita se habet caritas ad vivificandum et e converso ; sed caritas subsequens vivificat opera sua mortificata : ergo pari ratione culpa sequens facit redire mala prius deleta.

Item, peccati deletio est effectus gratiae immediatus ; sed, remota causa proxima et immediata, removetur effectus ; ergo, remota gratia, privatur deletio culpae. Si ergo peccatum gratiam privat, per cuius. actum est deletio peccati, ergo peccata priora remanent. indeleta.

Item, ista duo sunt quae per culpam constituuntur, scilicet deformitas et pronitas ; sed possibile est peccata priora redire quantum ad deformitatem. et pronitatem : ergo etc. Probatio minoris : deformitas consistit in deturpatione imaginis, pronitas in inclinatione ad actum aliquem secundum excessum ; sed pronitas remanel post peccatum et potest per culpam sequentem intendi, et anima deformari : ergo etc.

Contra : Nihil quod omnino cedit in non-ens iteratur omnino idem ; sed culpa, cum deletur, omnino non est : ergo impossibile est per sequentem actum eamdem culpam numero renovari.

Item, nihil reducit aliquid deletum ad esse, nisi quod potest facere esse ; sed unus actus non facit nisi unam maculam sive culpam in anima : ergo impossibile est plura genera peccatorum redire per unam culpam.

Item, contrarium non reducit ad esse suum contrarium ; sed possibile est quod aliquis, qui primo peccavit per avaritiam, postmodum recidivet per prodigalitatem : si ergo prodigalitas non reducit avaritiam ad esse, patet etc.

Item, si peccata dimissa redeunt quantum ad culpam, aut ergo quia homo hoc facit aut quia Deus. Homo non, quia non potest eodem peccato numero bis peccare ; Deus non, quia neminem potest facere peccatorem : ergo nullo modo hoc est : ergo etc.

Conclusio

Dimissa peccata nullo modo redeunt quoad culpam

Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, quod priora peccata redirent et priora demerita, sicut ostensum fuit supra quod redeunt priora merita et reviviscunt per gratiam subsequentem. Dicebant enim bona et mala quantum ad mortificationem et deletionem et quantum ad reditum et vivificationem pari passu ambulare, secundum illud quod Dominus dicit Ezechielis 18, 24 de viro iusto, quod, si se a iustitia avertit, omnium iustitiarum eius non recordabitur, et de peccatore resurgente, quod non recordatur iniquitatum. Sed tamen illud non videtur intelligibile, quod eadem caritas amissa redeat, si est habitus creatus, nec quod eadem culpa similiter ; si enim omnino deletur, non redit eadem quae prius, sed nova.

Et ideo fuit secunda opinio magis aliquantulum temperata, quod peccata non redeant nisi per quatuor peccatorum genera, scilicet per odium fraternum, per apostasiam, per contemptum confitendi et per hoc quod dolet se poenituisse. Unde fecerunt versus : Fratres odit, apostata fit, spernitque fateri, Poenituisse piget ; pristina culpa redit.

Ratio autem eorum praeter auctoritates, quae hoc dicere videntur et tanguntur in littera, fuit, quia Dominus remittit culpam sub quadruplici conditione, scilicet si ipse dimittat proximo, si perseveret in fide, si confiteatur culpam, si perpetuo detestetur culpam commissam. Et quoniam pactio frangitur, non existente conditione, quando aliquis peccat aliquo genere praedictorum peccatorum, dicunt culpam redire. Sed nec ista positio debet teneri, licet fuerit magni clerici, scilicet Praepositivi, quoniam non rectum habet fundamentum. Constat enim culpam non deleri nisi per gratiam ; constat etiam ad praesentiam gratiae omnino deleri culpam. Si enim gratia praesens est, culpa omnino deleta est ; quodsi deleta est et iam non est, nec est qui faciat eam esse in anima ; et ideo non videtur probabile quod propter aliquam conditionem deficientem culpa dimissa iterum redeat. Et ideo est positio probabilis et recta, quam tenent moderni doctores, quod peccata dimissa nullo modo redeant quoad culpam. Et concedendae sunt rationes quoad partem istam.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur primo de remotione operimenti, dicendum quod aliud est operiri in conspectu hominis, aliud in conspectu Dei. In conspectu nominis cooperiri potest aliquid, ita tamen quod propter hoc non desinit, sicut pictura operitur panno, non quia non sit, sed quia non apparet. In conspectu autem Dei, quem nihil potest latere, operire est facere quod non sit ; et hoc modo caritas operit priora peccata delendo ; et ideo, cum iam non sint, remoto operimento, non apparent.

Ad illud quod obicitur, quod gratia vivificat opera mortificata, respondetur ad hoc quod non est simile, tum ex parte gratiae, tum ex parte bonorum, tum ex parte divinae misericordiae. Ex parte gratiae, quoniam ipsa est potentior ad bonum quam culpa in malum. Ex parte bonorum, quia connexio est in bonis et manent in unitate corporis mystici ; non sic est in malis. Ex parte divinae misericordiae, quae pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Et ideo non valet. Sed aliter potest dici quod aliud est bona opera mortificari, aliud peccata deleri. Bona namque opera mortificantur non quia esse desinant, sed quia reputantur indigna remuneratione aeterna propter indignitatem solam peccantis. Sed peccata deleri vere dicit peccati expulsionem et remotionem talis vitii ab anima. Unde sicut caritas, quae est habitus animae, nunquam eadem redit, si amittatur, sic nec culpa eadem redire potest.

Ad illud quod obicitur de effectu immediato, dicendum quod effectus habet comparari ad aliquam causam dupliciter : aut sicut ad introducentem et conservantem, ut lumen ad solem et sic locum habet illa maxima ; aut sicut ad introducentem solum, et sic non habet locum. Si enim cultellus infligit plagam, non oportet quod, destructo cultello, destruatur plaga. Sic in proposito est intelligendum quod gratia in suo primo adventu facit culpam, quam invenit in anima, amplius non esse.

Ad illud quod obicitur de deformitate et pronitate, dicendum quod neutra redit omnino eadem numero. Sed, quamvis de pronitate aliquo modo possit esse verum, non intenditur tamen deformitas quae est in privatione boni, et nota displicentiae eadem esse non potest ; et haec est culpa, proprie loquendo, sicut planum est in secundo libro.

PrevBack to TopNext