Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum peccata dimissa redeant quantum ad reatum poenae.

Secundo quaeritur, utrum peccata dimissa redeant quantum ad reatum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per textum Matthaei 18, 32-35 : "Serve nequam, omne debitum dimisi tibi" etc. ; et post : "Tradidit eum tortoribus, quousque redderet" etc., et post : "Sic Pater vester" etc. Ergo Dominus debitum quod dimiserat iterum exigit : ergo etc.

Item, ponatur quod aliquis ante completam satisfactionem cadat in culpam ; constat quod satisfacere non potest extra gratiam, ponatur ergo quod decedat ; iste reatum secum portat, qui non potest solvi per poenam satisfactoriam : ergo punitur poena aeterna.

Item, quot peccata sunt isti dimissa, tot tenetur gratias agere, tot etiam tenetur detestari continue peccata ; sed, cum peccat uno peccato, omittit gratias agere et peccata detestari : ergo tot poenarum reus erit, quot prius erat.

Item, in legibus humanis servus manumissus redigitur in servitutem, quando dominum suum attrectat munu cruenta vel pro alia enormi offensa. Ergo, si leges istae a lege procedant aeterna, videtur quod Deus similiter faciat : ergo ita recidivantem assidue reputat obligatum ad poenam sicut prius reputabat.

Contra : "Non iudicat Deus bis in idipsum", Nahum 1, 9, non ergo bis punit. Si ergo aliquis pro peccato commisso poenituit et se punivit, videtur quod amplius pro illo non puniatur, quantumcumque peccat alias : ergo etc.

Item, reatus poenae aeternae est inseparabiliter annexus culpae ; sed culpa non potest redire : ergo etc.

Item, si reatus peccatorum praecedentium redit, ergo nulla est in mundo utilitas quod quis bene fecit et poenituit ; sed hoc videtur impium dicere : ergo etc.

Item, "dona Dei sunt sine poenitentia". Ego, si Deus aliquid condonat, non poenitet de condonatione : ergo non potest reatus redire quem Deus dimisit vel a quo solvit.

Conclusio

Peccata omnino dimissa non redeunt per sequentem culpam nisi quoad poenam damni

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere peccata praecedentia redire quoad reatum, quia per culpam sequentem tot reatibus obligatur ad poenam, quot prius erat obligatus. Et ratio huius tangitur in littera. Dicebant enim quod quot peccata commiserat, tot vinculis obligabatur, cum veniebat ad poenitentiam, ut detestaretur praeterita mala ; et ideo, cum peccat, omnia vincula rumpit : et ideo tot reatibus reus est, quot prius peccata commisit. Sed illud nihil est ; primum, quia sufficit una detestatione detestari cetera, nec tenetur simul et semel divisim detestari omnia : ergo in uno non peccat nisi omissione unica.

Aliorum opinio fuit quod peccata priora redeant per recidivum quantum ad aequivalentiam, pro eo quod ingratitudo, quae est conditio peccati, adeo aggravat peccatum, ut sit ita reus sicut per omnia peccata praecedentia reus fuerat. Sed illud adhuc non videtur ; primo, quia ingratitudo pensatur secundum quantitatem beneficii, sed maius beneficium praestat Deus conservando innocentiam quam revocando ad poenitentiam : ergo gravius peccavit, cum primo innocentiam perdidit, quam quando post recidivavit : ergo ingratitudo non facit quod adeo sit peccatum grave ut praecedentia. Praeterea, ingratitudo ista est peccati circumstantia a parte peccantis ; sed magis aggravat peccatum libido vel genus peccati quam aggravat circumstantia : ergo nunquam propter ingratitudinem unum peccatum leve secundum genus aequipollebit peccatis praecedentibus gravibus et enormibus.

Et ideo aliter dicendum quod reatus est obligatio ad poenam, poena autem peccati duplex est, scilicet poena damni et sensus. Possumus ergo loqui de reatu peccati dupliciter : aut quantum ad poenam damni, aut quantum ad poenam sensus. Si autem quantum ad poenam damni, sic, quia qui pecat in uno factus est omnium reus, credendum est quod peccata dimissa redeunt. Si autem loquamur quantum ad poenam sensus, sic distinguendum est, quia quaedam peccata sunt omnino dimissa quantum ad poenam et culpam, et talia nullo modo redeunt ; quaedam autem dimissa sunt in parte, et de talibus fienda est satisfactio. Et quoniam culpa sequens tollit potentiam satisfaciendi, quamdiu manet, per hoc ipsum iste obligatur ad supplicium aeternam, non ratione sui principaliter, sed ratione annexi ; et sic intelligendum est peccata redire. Verum est tamen quod aliquo modo aggravat culpam sequentem praecedens remissio, quia est ibi contemptus praestiti beneficii, non tamen ita quod faciat aequivalentiam.

Ad rationes

1-2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Matthaei, dicendum quod altero horum modorum intelligendum est. Et similiter sequens obiectum patet, quia verum concludit.

Ad illud quod obicitur de tentionibus, iam responsum est per interemptionem, quia non tot tentionibus tenetur, sed ea sola tentione qua tenetur conteri.

Ad illud quod obicitur de servo manumisso, dicendum quod in legibus humanis illud fit ad cautelam et terrorem ; et ideo non oportet sic in lege divina reperiri. Rationes autem ad oppositum, quibus ostenditur quod reatus non omnino redit, verum concludunt.

PrevBack to TopNext