Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De sacramento Poenitentiae quoad institutionem.

Quantum ad primum quaeritur, utrum sacramentum Poenitentiae fuerit institutum.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Ita definit Hugo sacramentum : "Sacramentum est ex similitudine repraesentans, ex institutione significans" etc. Si ergo Poenitentia est sacramentum, patet etc.

Item, sicut Dominus praecepit baptizari, ita praecepit poenitentiam agere, sicut patet Matthaei 4, 17 ; et sicut dicitur Ioannis 3, 5 : "Nisi quis renatus fuerit" etc., ita dicitur Lucae 13, 5 : "Si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis". Ergo sicut praecipiendo baptizari instituit Baptismatis sacramentum, ita praecipiendo poenitere instituit sacramentum Poenitentiae.

Item, modus agendi poenitentiam in Veteri Lege fuit praefixus, sicut patet Levitici 4 et 5, similiter in Nova secundum sacerdotis arbitrium ; sed talis modus non est ex naturae dictamine : ergo est ex institutione.

Contra : Hugo de Sancto Victore dicit quod in lege naturae nullum sacramentum institutum est sub praecepto, sed solum sub consilio ; sed poenitentia in lege naturae fuit sub praecepto, quia nemo sine ea unquam salvari potuit : ergo non fuit instituta.

Item, nullum sacramentum indiget institutione, quod est ex naturali dictainine ; sed poenitentia est ex naturali dictamine, quia naturaliter dictat ratio quod peccans et offendens debet per poenitentiae humilitatem reconciliari : ergo etc.

Item omne sacramentum quod institutum est, variatum est ; sed poenitentia semper fuit ab initio, usque nunc quantum ad contritionem et satisfactionem saltem : etgo non videtur per legem institutum.

Item, si institutum est sacramentum, quaeritur, ubi et a quo. Si ibi ubi dicitur, Matthaei 4, 17 : "Agite poenitentiam", similiter institutum potest dici a Ioanne, qui praedicavit : "Poenitentiam agite", Matthaei 3, 2. Si ibi, Matthaei 8, 4 : "Vade et ostende te sacerdotibus" ; sed constat quod intelligebatur de sacerdotibus legalibus. Si ibi : "Quorum remiseritis peccata", Ioannis 20, 23 ; sed contra : ibi est institutum quod est Ordinis sacerdotalis.

Conclusio

Poenitentiae Sacramentum, quatenus est reconciliativum Deo, iam ante Legem aliquatenus insinuatum fuit: sed quatenus proprie est Sacramentum, a Domino est institutum et quoad materiale per Apostolos promulgatum

Respondeo : Dicendum quod de poenitentia est loqui dupliciter : aut prout est reconciliativa Deo, aut prout est non solum reconciliativa Deo, sed etiam Ecclesiae. Si loquamur de ipsa, prout Deo reconciliat, sic est de dictamine legis naturalis, quae dictat conteri de peccato et humiliari debere, cum aliqua illustratione fidei ; et sic tale sacramentale potius habuit insinuationem quam institutionem ; eo enim quod natura dictabat, insinuari sufficiebat.

Et aliqui voluerunt dicere quod insinuatum fuit ante lapsum, in illo verbo Genesis 2, 17 : "In quacumque die comederitis" etc. Sed illud verbum videtur potius minari supplicium quam instituere remedium. Et iterum, cum poenitentia sit in remedium de sua institutione primaria, non videtur competens eius institutio nisi ex quo coepit peccatum.

Et ideo est alia positio, et melior, quod Dominus tunc insinuavit et instituit, quando post peccatum Adam vocavit. Genesis 3, 9 : "Ubi es ?" ubi dicit Glossa quod monebat eum redire ad cor, iuxta illud propheticum : Redite, praevaricatores, ad cor, et multae Glossae, quae ibi ponuntur, hoc innuunt. Et sic patet quod poenitentia, prout fuit sacramentum reconcilians Deo, ibi fuit insinufitum, quantum pro illo tempore sufficiebat ; et illa insinuatio cum naturali dictamine suficiebat loco institutionis.

Est et alio modo loqui de Poenitentia, secundum quod est sacramentum Ecclesiae ; et sic habuit institutionem in lege scripta, sive Moysaica sive evangelica. In lege Moysaica, quia nondum erat unitas perfecta nec perfecta reconciliatio, institutionem habuit secundum imperfectionem, scilicet quantum ad quamdam generalitatem in determinatione oblationum, quae erant loco confessionis et satisfactionis. In lege autem Nova, ubi unitas ecclesiastica est perfecta et reconciliatio plena, instituta fuit secundum statum perfectionis, et quantum ad formate, quod est absolutio sacerdotalis et ligatio, et quantum ad materiale, quod est quidem lucida et aperta confessio, non solum in generali, verum etiam in speciali. Et primum Dominus instituit per se et promulgavit, scilicet clavium potestatem, "Ioannis 20, 22", post resurrectionem. Secundum vero institutum fuit per Apostolos, vel, ut melius dicam, promulgatum, quia Dominus Apostolos docuit et ipsi a Domino docti et auctoritate ab ipso accepta, immo eius auctoritate promulgaverunt. Non enim nobis tradiderunt nisi quod a Domino vel a Domini Spiritu acceperunt. Et sic patet quando et quomodo et ubi et a quo institutum est hoc sacramentum. Concedendae igitur sunt rationes hoc probantes.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod non fuit institutum in lege naturae, dicendum quod proprie institutum non fuit praecepto disciplinae vel praecepto sacramentali, sed magis ex praecepto naturali, ad quod illuminabat excitatio et visitatio Dei, qua homines increpavit in signo audibili et increpat spiritualiter per dolorem in lectulo et omnia ossa hominis marcescere facit.

Ad illud quod obicitur, quod est ex naturali dictamine, dicendum quod verum concludit secundum illam acceptionem ; attamen, quia natura per se non sufficit, patet etc.

Ad. illud quod obicitur, quod non est variatum, dicendum quod, in quantum est sacramentum Ecclesiae, variatum est ; et lex scripta aliquid addidit supra illud quod erat naturalis dictaminis, et lex evangelica illud additum non evacuavit, immo magis implevit in addendo additione perfecta. Quod quaeritur, ubi et a quo sit institutum, iam patet ex praedictis.

PrevBack to TopNext