Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

De sacramento Poenitentiae quoad significationem.

Secundo quaeritur de Poenitentia quantum ad significationem, et quaeritur, quid sit hic signum et quid signatum.

Et videtur quod poenitentia exterior significat interiorem, sic : Sacramentum illud significat ex institutione quod repraesentat naturaliter ; sed poenitentia exterior naturaliter repraesentat interiorem : ergo illud significat ex institutione.

Item, sicut se habet Baptismus corporalis ad spiritualem, sic poenitentia exterior ad interiorem ; sed Baptismus fluminis significat Baptismum flaminis : ergo et poenitentia exterior interiorem.

Item, Poenitentia-sacramentum liberat a naufragio ; sed impossibile est peccantem actualiter a naufragio liberari nisi per poenitentiam interiorem : ergo Poenitentia-sacramentum in se continet eam ; sed non in ratione signi : ergo in ratione signati.

Item, poenitentia perfecta ad Baptismi puritatem conatur reducere ; sed peccator nunquam reducitur ad puritatem illam nisi per poenitudinem.cordis : ergo poenitentia exterior interiorem significat.

Contra : Hugo: "Sacramentum est materiale elementum foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans". Sed exterior poenitentia non est talis, quia non est elementum : ergo non est sacramentum nec signum.

Item, interior poenitentia est virtus vel actus virtutis ; sed gratiae virtutum et sacramentorum differentes sunt : ergo interior poenitentia non est res alicuius sacramenti.

Item, quandocumque recte ordinantur signum et sigatum in sacramento, signum est causa signati, per definitionem sacramenti superius habitam ; sed poenitentia exterior non est causa interioris, nec illa effectus, immo e converso : ergo etc.

Item, cum in perfectione Poenitentiae tria sint, scilicet contritio, confessio et satisfactio, quaeritur, ratione cuius dicitur exterior et ratione cuius dicitur interior ? Si dicitur interior ratione contritionis et exterior ratione confessionis et satisfactionis, contra : ista non significant contritionem, sed potius voluntatem confitendi et satisfaciendi. Si dicitur exterior latione trium, tunc ergo, cum sint tria diversa, erunt tria sacramenta. Si dicas quod uniuntur, quaero : quo genere unitatis uniuntur.

Conclusio

Poenitentiae Sacramenti res est peccati remissio perfecta; signum vero est humiliatio exterior secundum ecclesiasticam formam; res vero et signum est interior poenitudo

Respondeo : Dicendum quod sicut in iudicando de institutione oportet iudicium variari de poenitentia, secundum quod est sacramentum reconcilians Deo, et secundum quod reconciliat non solum Deo, sed etiam Ecclesiae ; sic et in proposito. Secundum namque quod est sacramentum reconcilians Deo, pro re habet peccati remissionem ; pro signo habet exteriorem humiliationem, sive in habitu sive in verbo ; pro re et signo interiorem poenitudinem. Nec oportet quod primum sit causa medii, sed potius e converso, et hoc, quia est ex naturali dictamine ; et ideo procedit exterius ab interiori, non exterius facit id quod interius est. Sed in quantum est sacramentum Ecclesiae, institutionem habens, sic habet rationem causae et signi, sicut alia sacramenta ; et ratio salitatis residet penes id quod formale est, ratio vero signi penes id quod materiale est. Materiale autem in hoc sacramento est humiliatio poenitentis sive quantum ad actum contritionis, sive quantum ad verbum accusationis ; sive quantum ad poenam satisfactionis ; formate vero est absolutio sacerdotis. Haec duo simul iuncta significant poenitentiam interiorem, secundum quod per ipsam est remissio culpae perfecta quantum ad poenam et quantum ad culpam ; et quantum ad remissionem peccati quantum ad culpam, habet rationem signi exterius sacramentum ; quantum ad remissionem poenae, habet quodam modo rationem causae.

Et sic patet quid in hoc sacramento sit res, scilicet peccati remissio perfecta ; et quid signum, scilicet exterior poenitentia secundum ecclesiasticam formam, in qua est humiliatio et absolutio ; res et signum est interior poenitudo. Unde concedende sunt rationes ad primam partem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod non est elementum, dicendum quod Hugo valde large sumit elementum ad omne illud quod exterius apparet sensibus. Vel si approprietur ad corporalia sacramenta, tunc non intelligitur nisi de sacramentis propriis Novae Legis.

Ad illud quod obicitur, quod gratiae virtutum differunt a gratia sacramentorum, dicendum quod verum est aliquo modo ; sed non oportet quantum ad essentiam, sed sufficit quantum ad effectum, ut supra determinatum est in principio ; et sic est in proposito. Nam poenitentia interior est res exterioris, secundum quod ultra rectitudinem virtutis addit ulteriorem effectum, scilicet remissionis perfectae quantum ad culpam et poenam, quando exterior est perfecta ; et est simile in Baptismo, ut visum est supra.

Ad illud quod obicitur, quod interior est causa exterioris, dicendum quod, quia hoc sacramentum partim est naturalis dictaminis partim institutionis, ideo signum exterius quodam modo causatur et quodam modo causat. Nam detestatio interior, in quantum detestatio est, bene facit exterius hominem humiliari ; sed secundum quod absolvit in integrum a culpa et poena, hoc habet ab exteriori absolutione et poenitentia. Et sic patet quod convenientissime est ordinatio in significando et causando secundum quod ei competit.

Ad illud quod obicitur, ratione cuius illorum trium est signum, dico quod ratione omnium ; sumitur enim contritio pro exteriori gemitu. Nec tamen tria sunt sacramenta, sed illa tria ut unum perfectum signum significant poenitentiam perfectam. Et hoc patet, quia, si vere poenitet corde, ergo dolet, et hoc significatur per gemitum contritionis ; ergo detestatur culpam et se redarguit, et hoc significatur per verbum confessionis ; ergo habet voluntatem emendandi, et hoc significatur per poenam satisfactionis. Haec tria continet poenitentia interior, quae est una et vera virtus ; et ideo omnia signa exteriora in unum perfectum signum concurrunt et sunt unum sacramentum et habent unitatem sacramenti. Et est modus specialis unitatis, cum multi modi assignerttur a diversis. Et si tu obicias, quod non sunt simul, dicendum quod saltem quantum ad propositum sive voluntatis votum, unum manet in alio, ut qui conteritur vere proponit confiteri et satisfacere ; aliter non est contritio vera. Sic intelligendum est de aliis.

PrevBack to TopNext