Dubia
Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit, quod originalia reputabuntur ei ad poenam. Videtur enim dicere falsum, quia originale est a naturali origine ; sed aliquis non bis potest nasci carnaliter : ergo non potest originale iterari. Item, originale non est in uno nisi unum : ergo male dicit quod redeunt originalia pluraliter. Item quaeritur, utrum similiter possit dici, quod redeunt venialia.
Respondeo : Dicendum quod in originali duo sunt, scilicet carentia debitae iustitiae et ulterius pronitas ; non fiat vis, utrum ista duo differant secundum rem. Ratione primi privat a visione Dei, sed ratione secundi frequenter in malum trahit ; ratione utriusque dicitur quodam modo redire, quia pronitates intenduntur et homo indignus visione Dei efficitur, et ita quodam modo redit in consimili reatu.
Quod ergo dicitur, quod non potest iterati, verum est in se. Quod obicitur, quod dicitur pluraliter, dicendum quod hoc est ratione plurium pronitatum. Quod quaeritur de veniali, dicendum quod potest aliquo modo dici, sed adhuc magis improprie quam peccata alia. Est tamen ibi quodam modo ingratitudo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Tot debuit cogitare dona Dei etc. Ex hoc enim videtur quod ad tot gratiarum actiones teneatur quis, quot percepit beneficia ; sed quilibet nostrum recipit quotidie innumerabilia beneficia : ergo ad innumerabiles tenemur gratiarum actiones. Item, si ad tot tenemur gratiarum actiones, quot peccata sunt dimissa, ergo videtur similiter quod, si aliquis dedit alicui centum denarios, tenetur similiter centies gratias agere.
Respondeo : Dicendum quod sicut de peccatis sufficit conteri in communi, ita quod omnia detestetur, ita tamen quod nullum placeat, sic de omnibus sufficit gratias agere in communi, ita tamen quod de nullo in speciali ingratus existat ; et secundum quod plura sunt beneficia, maiores debet gratias agere ; et per oppositum, si non agit, magis ingratus iudicatur esse. Et pro tanto dicitur quod debet pro omnibus gratias agere, non ita quod pro quolibet divisim suam oportet gratiarum actionem exhibere, sed quanto plura fuerint, magis accusant ingratum de ingratitudine et faciunt dignum increpatione.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat, utrum scilicet ista ingratitudo dicatur genus peccati vel circumstantia. Si genus, videtur tunc quod necessario quilibet peccet duplici genere peccati in quolibet peccato, quia quilibet immemor est beneficii accepti, cum Deum offendit. Si circumstantia solum, non videtur ita aggravare peccatum. Item, quod non tantum sit circumstantia, videtur, quia gratiarum actio est actus virtutis, quae est gratitudo : ergo ingratitudo est speciale vitium.
Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod aliquis sit vere gratus duo requiruntur, scilicet quod pro loco et tempore sit memor beneficiorum ad gratias agendum, et quod sit promptus ad obsequendum et ad reddendum bonum pro bono. Similiter ingratitudo dupliciter dicitur : uno modo oblivio beneficii cum contemptu, ut puta, quando est locus et tempus agendi gratias et recognoscendi ; et sic est peccatum speciale contentum sub omissione. Alio modo dicitur ingratus qui recipit bonum et reddit malum, et haec est circumstantia peccati ; et sic est in omni peccato, et tanto magis aggravans, quanto homo plura bona percepit.