Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Poenitentia habeat rationem tabulae.
Rationes principales
Et primo videtur quod ista duo non compatiantur se circa Poenitentiam, scilicet tabula et fundamentum : Quoniam fundamenti est subsistere et tabulae est superefferri : ergo, si Poenitentia recte dicitur fundamentum, improprie a Magistro tabula appellatur.
Item, Hieronymus super illud : "Peccatum suum sicut Sodoma" etc. : "Secunda tabula post naufragium est peccati absconsio". Sed Poenitentia consistit in peccati detectione : ergo etc.
Item, fundamentum est primum : ergo, si Poenitentia est fundamentum et est tabula, ergo est prima tabula : ergo male dicit Hieronymus quod sit secunda tabula. Videntur enim ista incompossibilia, quod sit fundamentum et quod sit secundum. Si dicas quod est tabula secundum quod est sacramentum, et fundamentum secundum quod est virtus, contra : si est tabula in quantum sacramentum, ergo est secundum sacramentum : ergo immediate de ipsa debet determinari post Baptismum.
Conclusio
Poenitentia secundum diversas acceptiones recte ut vitus dicitur fundamentum, et ut Sacramentum, tabula
Respondeo : Dicendum quod Poenitentia, sive dicatur fundamentum sive tabula, sub tropo dictum est, tamen secundum aliam et aliam acceptionem, secundum quam fit duplex translatio. Poenitentia enim est virtus, et sic competit ei ratio fundamenti ; Poenitentia sacramentum st, et sic secundum hoc competit ei ratio tabulae.
Ratio autem huius est, quia virtus, ut vult Augustinus, De quantitate animae, nihil aliud est quam "aequalitas mentis undique rationi consentientis" ; unde est quaedam quadratura, per quam anima in spirituali aedificio collocatur. Et quoniam in hac collocatione poenitentiae virtus primo occurrit in aedificatione, ideo competit ei ratio primae partis aedificii ; haec autem est fundamentum ; et ideo poenitentiae virtuti rectissime aptatur nomen et proprietas fundamenti.
Sed nomen et proprietas tabulae competit Poenitentiae sacramento. Ad quod intelligendum oportet nosse quid sit mare, quid naufragium, quid navis et quid tabula. Mare est praesens saeculum, secundum illud Psalmi [103, 25] : "Hoc mare magnum" etc. Navis, quae perducit ad portum salutis, est unitas ecclesiastica, de qua dicitur Sapientiae 14, 5 : "Transeuntes mare per ratem liberati sunt" ; et Actuum 27, 31 : "Nisi in navi manseritis" etc. Naufragium navis est per separationem et scissionem membrorum, secundum illud Iudae, 19 : Hi sunt qui segregant semetipsos etc. Tabula est adiutorium aliquod collatum, per quod possit ille qui est in periculo naufragii, sublevari a periculo peccati ; et hoc est sacramentum. Et, cum duplex sit peccati periculum, duplex et naufragium, duplex est sacramentum liberans a duplici naufragio, scilicet a naufragio originalis, et hoc est Baptismus ; et quia originale est primum, ideo Baptismus est prima tabula. Et secundum naufragium est per actuale, et quia ab hoc liberat Poenitentia, ideo dicitur secunda tabula.
Ad rationes
Et sic patet quod recte dicitur fundamentum et recte dicitur tabula secundum diversas acceptiones ; et recte in quantum virtus dicitur fundamentum, recte in quantum sacramentum liberans a naufragio dicitur secunda tabula.
Et sic patet illud argumentum : est secunda tabula : ergo secundum sacramentum. Patet etiam secundo obiectum de incompossibilitate horum duorum.
Ad illud ergo quod obicitur de absconsione, dicendum quod est absconsio per hypocrisim et per Poenitentiam veram quae totum remittit. Et Hieronymus loquitur de absconsione secunda, quae fit per revelationem, non de prima.
Ad illud quod obicitur, quod poenitentia libetat secundum quod virtus, dicendum quod sicut fides supplet locum Baptismi, ubi quis non potest baptizari, sic poenitentia-virtus locum sacramenti ; attamen, quia hoc non habet nisi in articula necessitatis, ut possit a naufragio liberare, sacramentum autem habet de se : ideo ratio tabulae debet sacramento attribui, non virtuti. Praeterea, sacramentum respicit liberationem a malo sive a periculo, non sic virtus ; et quia. tabula sonat in rationem refugii et liberationis a malo naufragii et periculo peccati : ideo magis competit sacramento quam virtuti. Et sic patet responsio ad obiecta omnia circa partem oppositam. Solum hoc diligenter attendendum est quod, quamdiu sumus in hoc mari, stringamus tabulam propter periculum evitand um a mari magno.