Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum sacramentum Extremae Unctionis principaliter sit ordinatum ad morbum corporalem an ad spiritualem.
Quantum ad finem quaeritur, utrum istud sacramentum principaliter sit ordinatum ad morbum corporalem an ad spiritualem.
Rationes principales
Et quod ad corporalem, videtur : Ex eius institutione, Iacobi 5, 14 : "Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros" etc., et post dicit, infra : "Oratio fidei salvabit infirmum".
Item, Marci 6, 13 : "Ungebant oleo multos infirmos", et curabantur. Si ergo utebantur hoc sacramento, secundum quod dicitur in Glossa ; et hoc ad curationem infirmantium corporaliter, ergo principaliter videtur ad hoc ordinari.
Item, sacramentum ad illud finaliter ordinatur propter quod principaliter dispensatur ; sed illud principaliter dispensatur propter infirmitatem corporalem, quia nunquam datur nisi existentibus in gravi infirmitate corporali : ergo videtur quod principaliter sit ad hoc.
Item, si est conta infirmitatem sicut medicina, quaero, contra quam ; aut contra corporalem aut contra spiritualem. Si contra spiritualem, cum non sit contra actuale mortale nec originale, erit contra veniale ; sed veniale quolibet die iteratur : ergo et hoc sacramentum. Sed hoc sacramentum non datur frequenter, sed rarissime : ergo non est contra peccatum veniale : ergo est contra infirmitatem corporalem. Si tu dicas quod est contra peccatorum sequelas, quaero : aut contra aliquas determinate aut contra omnes. Si contra aliquas, quare non similiter contra alias ? Si contra omnes, cum sint diversae secundum diversitatem morborum, videtur quod debeant diversa ad hoc esse sacramenta.
Contra : Quod non sit ad morbum corporalem curandum per se, videtur, quia sacramenta Novae Legis in digne suscipientibus efficiunt quod significant. Si ergo viri sancti digne suscipiunt sacramenta, ergo haberet Unctio semper in eis efficaciam sanandi : ergo viri sancti nunquam morerentur.
Item, multi sunt viri perfecti qui secundum Pauli exemplum desiderant dissolvi et esse cum Christo. Si ergo sacramentum Unctionis ordinatur ad vitam corporis conservandam, ergo a talibus nullo modo debet suscipi.
Item, sacramentum est medicina spiritualis : ergo sicut medicina corporalis sanat solum morbum corporalem et ad hoc est principaliter et universaliter, ita videtur quod medicina spiritualis curet solum morbum spiritualem, ita quod ad hoc sit universaliter et totaliter et principaliter.
Item, si Unctio sanat morbum corporalem, aut per virtutem naturalem aut per virtutem supra naturam. Non per virtutem naturalem, hoc constat, quia operatio sacramentorum non est secundum virtutes naturales elementorum exteriorum : ergo per virtutem supra naturam ; sed illa aeque potest in infirmitatem incurabilem ut curabilem : ergo videtur quod istud sacramentum liberaret a lepra ; sed hoc est falsum : ergo etc.
Conclusio
Extrema unctio principaliter est ad curationem et alleviationem infirmitatis spiritualis, scilicet peccati venialis, et per accidens ad curationem et alleviationem infirmitatis corporalis
Respondeo : Dicendum quod aliquorum opinio fuit, quod sacramentum istud principaliter est ordinatum contra sequelas vel reliquias peccati quae gravant, quae relictae sunt tam ex originali quam ex actuali ; quae quidem reliquiae sunt poenae spirituales, habentes tamen frequenter poenas corporales annexas propter sui expurgationem : et ideo principaliter hoc saramentum est contra poenam spiritualem, sed ex consequenti est ad sanandum morbum corporalem. Sed contra hoc est quod dicitur Iacobi 5, 15 in institutione istius sacramenti : "Si in peccatis fuerit, remittentur ei": ergo istud sacramentum. est ordinatum contra aliquem morbum peccati, et hoc ipsum tangitur in Glossa. Et, cum non sit contra originale nec contra mortale, relinquitur quod sit contra peccatum veniale. Et hoc communis opinio tenet.
Sed notandum quod de veniali peccato est loqui dupliciter : aut prout est quis in statu viae, aut prout est in egressu. Si prout est in statu viae sive in itinere, sic morbus venialis est quasi inseparabilis et quadam necessitate iterabilis, ac per hoc quodam modo incurabilis. Et ideo non debuit contra ipsum aliqua medicina specialiter et principaliter ordinari ; immo quodam modo omnia sacramenta valent ad eius curationem secundum plus et minus. Si autem loquamur prout anima est in statu egrediendi, sic potest curari sine iteratione ; et sic, cum anima possit trahere talia cremabilia, quae retraherent a gloria, instituit divina misericordia remedium quo anima curari posset quantum ad remissionem culpae et etiam partis poenae ; et hoc est sacramentum Unctionis Extremae.
Modus autem curandi veniale peccatum in hoc sacramento respondet modo infirmitatis. Veniale autem peccatum gravat animam deprimendo deorsum, ut non ita intendat in Deum per devotionem et amorem, pro eo quod est ibi conversio inordinata ad commutabile bonum et pro eo quod est minor amor Dei, sicut tangit Augustinus, in libro Confessionum ; et ideo, cum curatio directe sit per contrarium, per illud curatur quod animam aggravatam per devotionem sursum elevat. Et quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, cum illud sacramentum sit ad elevandam animam per devotionem, in qua anima recipit vigorem quemdam, in quo semper est deletio venialium, si sunt in anima, et per consequens repressio molestiarum corporalium, si expedit ipsi animae : hinc est quod istud sacramentum principaliter est ad curationem et alleviationem infirmitatis spiritualis, scilicet peccati venialis, et per accidens est ad curationem et alleviationem infirmitatis corporalis, quodam modo roborando animam quae regit corpus.
Et sic patet quid sit in hoc sacramento res tantum, quid signum et quid res et signum. Signum tantum est unctio exterior, res tantum est venialis eu. rationes et signum ipsa in anima devotionis excitatio, quae non est aliud quam quaedam spiritualis unctio. Concedendae igitur sunt rationes probantes istud sacramentum valere ad infirmitates corporales curandas. Concedendae etiam sunt rationes probantes quod non valet principaliter contra illas, quoniam solum per accidens et ex. consequenti valet, ut prius ostensum est.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non datur nisi in statu infirmitatis, dicendum quod non est propter infirmitatem, sed propter hoc quod appropinquat egressui, in quo possunt venialia perfecte curari. Et quod istud sit verum, patet, quia quantumcumque quis infirmetur, non datur ei hoc sacramentum nisi praesumatur quod moriatur, vel quod sit in articula mortis. Et si constaret nobis de aliquo quod liberaretur sive liberandus sit, non deberet dari ei hoc sacramentum, sicut patebit inferius.
Ad illud quod obicitur de veniali, quod quotidie iteratur, patet iam responsio, quia non datur hoc sacramentum contra illud peccati genus ; nisi in statu in quo praesumitur quod liberetur et a culpa et a peccandi necessitate.
1-2. Ad illud quod obicitur, quod non valet principaliter, dicendum quod verum est, et hoc innuit ipsa forma orationis, in qua non fit mentio nisi de remissione peccatorum.
Quod tamen obicitur, quod nullo modo debet valere, a simili, quia corporalis medicina non sanat spiritualem morbum, dicendum quod non est simile, quia spiritus continet corpus ; unde passiones animales multum redundant in carnem, unde Sapiens dicit : "Spiritus tristis exsiccat ossa". Ideo non est mirum, si tranquillatur anima et vigoratur et laetificatur, si etiam hoc redundat ad corpus. Et sic hoc sacramentum respectum habet ad corpus relevandum propter alleviationem spiritus.
Ad illud quod quaeritur : per quam virtutem hoc facit ? dicendum quod per virtutem supra naturam ; sed illa operatur secundum divinam institutionem, quae noluit per hoc sacramentum prodere secretum fidei, et ita nec secundum legem communem ab infirmitatibus incurabilibus liberare. Et iterum, in hoc sacramento aliquid est naturale, aliquid supra naturam. Effectus namque, qui est in spiritu, est supra naturam, sed quod me redundet in carnem, istud naturale est, secundum quod in Psalmo [62, 2] dicit homo devotus : "Sitivit in te anima mea" etc. ; et iterum alibi : "Refloruit caro mea" etc.