Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum hoc sacramentum instituerit Christus vel aliquis eius discipulus.

Secundo quaeritur de causa efficiente sive instituente, et quaeritur, utrum hoc sacramentum instituerit Christus vel aliquis eius discipulus.

Rationes principales

Et quod Christus, videtur : Quia legislatoris est leges instituere ; sed sacramenta omnia sunt leges et statuta in lege evangelica : ergo non solum hoc instituit Christus, verum etiam omnia.

Item, Deus per se ipsum instituit omnia sacramenta Veteris Legis, Moysi loquendo et praecipiendo ; unde in principio cuiuslibet sacramentalis praecepti dicitur in Levitico : Locutus est Dominus etc. Si ergo sacramenta evangelica sunt multo digniora, videtur etc.

Item, "sacramentum, sicut habitum est supra, distinctione decima tertia", est in quo divina virtus secretius operatur. Si ergo virtus divina operatur in sacramentis principaliter, cum instituere sacramentum sit maioris dignitatis quam operari in sacramento, et operatio est a divina virtute, ergo et institutio.

Item, Marci 6, 13 dicitur quod discipuli inungebant oleo multos infirmas et curabantur ; sed constat quod Apostoli nondum erant tantae auctoritatis, quod per se auderent aliquid instituere : ergo videtur quod Dominus eis mandaverit : ergo videtur quod ipse instituit.

Contra : Magister dicit in littera : "Hoc sacramentum legitur ab Apostolis institutum".

Item, alibi non habemus mandatum de hoc sacramento nisi Iacobi 5, 14 : ergo videtur ibi institutum fuisse.

Item, omne sacramentum quod Christus instituit, ipse per se exhibait ; sed Christus hoc sacramentum non exhibait, quia nunquam infirmos oleo, sed solo verbo sanavit : ergo etc.

Item, omne sacramentum quod Christus instituit, habuit figuram in Veteri Testamento ; sed hoc non habuit ibi figuram, quia nunquam legimus infirmos propter curationem in Veteri Testamento inungi : ergo videtur quod institutio huius sacramenti non pertinuerit ad Christum.

Conclusio

Praefertur opinio, quod extrema unctio a Spiritu sancto per Apostolos instituta et a sancto Iacobo promulgata sit

Respondeo : Ad horum intelligentiam notandum est quod aliqui dicere voluerunt omnia sacramenta instituta fuisse a Christo, quoniam ipse fuit legislator. Unde, quamvis non expresse legatur de Confirmatione et Extrema. Unctine, tamen credendum est ipsum instituisse ; et hoc aliquo modo innuitur de Confirmatione, cum manus pueris imposuerit, Matthaei 19, 15 ; de Extrema Unctione, cum discipulos ad praedicandum misit, qui oleo ungebant infirmos et curabmtur, sicut dicitur Marci 6, 13 ; haud dubium quin per mandatum ipsius hoc fecerint. Si autem Apostoli dicuntur aliqua instituisse, hoc est quia institutionem promulgaverunt, sicut beatus Iacobus Confessionis et Unctionis. Sed tamen, cum in Evangelio sufficienter lex evangelica exprimatur, et evangelica lex contineat Christi statuta et facta et magis statuta quam facta, quomodo probabile est ut omnes Evangelistae sic sub silentio tam nobilia sacramenta pertransissent, si Christus instituisset, cum ex his nostrae salutis adminiculum eliciatur ?

Et ideo probabilius alii dicunt, et Magister videtur hoc sentire, immo aperte dicit, quod Spiritus Sanctus per Apostolos hoc sacramentum instituit, sicut supra dictum est de sacramento Confirmationis. Et quod hoc potuerit esse, manifestum est, cum ipse sit doctor praecipuus sicut et Christus ; et exemplo patet, quia Apostoli, Spiritu Sancto dictante, formam Baptismi a Christo institutam et confirmatam ad tempus mutaverunt ; quanto magis quod Christus insinuaverat instituere potuerunt.

Et quod ita fuerit congruum, manifestum est, si attendatur diversitas sacramentorum. Quaedam enim sunt sacramenta. communia Legis Veteris et Novae, quaedam propriissima Legis Novae, quaedam medio modo. Communia sunt illa quae sunt quodam modo ex dictamine naturae, quod quia semper idem manet, illa sacramenta ab initio cucurrerunt, ut Matrimonium et Poenitentia, secundum quod Deo reconciliat ; et haec quidem Dominas Iesus consummavit et.confirmavit in Lege Nova, non evacuavit. Quaedam sunt propriissima Legis Novae, et haec sunt quae significant gratiam in tali statu, quae proprie competit Legi Novae ; haec autem duo sunt : Confirmatio et Unctio, ubi significatur gratia Spiritus Sancti, secundum quam inungitur quis in pugilem, ut pro Christo audeat mori, et in regem, ut in regnum caelorum possit iotroire tamquam in suum. Hoc est Novae Legis proprium ; ideo in Veteri non habuerunt certam figuram haec duo sacramenta. Et quia significant Spiritus Sancti gratiam in aliqua abundantia, et Spiritus Sanctus abundanter non fuit datus, quousque Iesus non fuit glorificatus, sicut dicitur Ioannis 7, 39, ideo haec duo sacramenta a Christo fuerunt insinuata, sed post a Spiritu Sancto fuerunt instituta. Quaedam sunt sacramenta media, quae in Veteri Lege non fuerunt in veritate, fuerunt tamen in figura et significatione, sicut Baptismus, Eucharistia et Ordo. Et quia Christus Legem implevit et figuras evacuavit, haec tria sacramenta per se ipsum instituit. Et sic patet quomodo congruentissime statuta et instituta sunt ecclesiastica sacramenta, ut nihil sit gestum per oblivionem, sed secundum inenarrabilem Dei dispensationem. Concedendae igitur sunt rationes probantes Spiritum Sanctum per Apostolos hoc sacramentum instituisse.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod hoc est legislatoris, dicendum quod Spiritus Sanctus supplevit hoc quod ipse Dominus dimiserat in doctrina, sicut dicitur Ioannis 16, 12 : "Multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo" ; et post : "Cum venerit" etc. Unde sicut supplevit quod deerat de doctrina secundum Dei ordinatam dispensationem, ita etiam quod de institutione ex causa congrua dimissum erat. Nec sunt duo legisIatores Christus et Spiritus eius.

2-3. Ad illud quod obicitur, quod per semetipsum, dicendum quod ipse immediate loquebatur Moysi, et post Moyses praecipiebat populo sicut nuntius Dei et minister ; sic Spiritus Sanctus Apostolis et ipsi ut ministri populis exponebant. Unde sacramentorum institutionem non attribuimus nisi Deo vel per Filium vel per Spiritum Sanctum. Nec credendum est quemquam Apostolorum hoc per se instituisse, sed totum collegium ; sed Iacobus promulgavit, sicut sententiam tulit de observantia legalium, Actuum 15, 13. Et per hoc patet sequens, quia, sicut Deus operatur principaliter et sacerdos ut minister, sic institutio sacramentorum respicit Deum ut auctorem, et Apostolos respicit ut ministros in promulgando.

Ad illud quod obicitur, quod Apostoli ungebant oleo, dicendum quod ibi non fuit hoc sacramentum institutum, sed insinuatum ; et hoc patet, quia unctio illa principaliter fiebat ad sanitatem corporalem, non ad curationem spiritualem principaliter. Unde sicut gratiam sanitatum tunc habebant Apostoli et non potentiam ligandi et absolvendi sic oleum illud deserviebat sive operabatur ad salutem corporis ; nunc autem principaliter operatur ad salutem spiritus, sicut in ipsa forma evidenter exprimitur.

PrevBack to TopNext