Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum forma verbi sit de essentia huius sacramenti.
Quarto loco quaeritur de forma huius sacramenti, et quaeritur, utrum forma verbi sit de essentia huius sacramenti.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Primo per ritum universalis Ecclesiae quae ubique locorum unctionem tribuit cum benedictione sacerdotali.
Item, probatur per illud Iacobi [5, 14] : "Inducat presbyteros, et orent pro eo, ungentes eum oleo": Ergo praemittitur oratio ante unctionem, et videtur quod ita sit de integritate ut unctio ; et hoc probatur per litteram sequentem : Oratio fidei salvabit infirmum. Ergo efficacia sacramenti principaliter residet penes verbum orationis.
Item, sicut in aliis necessaria est intentio, et ideo est verbum etiam arctans intentionem, ita et in hoc necessaria est intentio. Ergo pari ratione et verbi expriinentis sive arctantis intentionem prolatio.
Contra : Omnia sacramenta ex fonte sacrae Scripturae ortum habent, quia nullum sacramentum est in Ecclesia, quin describatur in Scriptura ; sed huius sacramenti forma nusquam describitur, nec ab Evangelista nec ab Apostolo : ergo etc.
Item, omnia sacramenta, quae habent formam eamdem debent habere per totam Ecclesiam catholicam, quia variatio formae est variatio sacramenti, et sacramentum non potest esse nisi uniforme, sicut fides et Ecclesia ; sed hoc sacramentum non habet eamdem formam. Nam in Ecclesia Gregoriana est haec forma : Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid oculorum vitio deliquisti ; in Ambrosiana est haec : Ungo te oleo sanctificato in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut more militis uncti praeparatus ad certamen ; aereas possis superare potestates, vel similis huic. Ergo non videtur quod aliqua forma sit substantialis.
Item, omnes sacramentorum formae traditae sunt per orationem indicativam ; sed forma huius sacramenti tradita est per orationem deprecativam : ergo non videtur convenienter assignata, aut non est forma, quoniam sacramenta Novae Legis certitudinaliter ponunt suum effectum : ergo per orationem indicativam debent exprimi, non per deprecativam.
Conclusio
Forma extremae unctionis essentialis est oratio deprecativa
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod istud sacramentum non habebat formam verbi essentialem, sed quae solum erat de bene esse ; et ideo non fuit expressa nec in Ecclesia invenitur unica, sed diversa. Sed tamen illud non est securum dicere nec secundum textum Scripturae, cum in istius sacramenti institutione maximam vim videatur Iacobus in oratione constituere et sibi totam efficaciam attribuere, cum dicit : Oratio fidei salvabit, non dicit : unctio. Oratio autem fidei dicitur non ipsius inungentis, sed ipsius Ecclesiae, in cuius fide administrantur sacramenta. Sicut ergo in aliis sacramentis non sufficit corde credere, nisi fiat professio in verbo exteriori, sic intelligendum est hic, quod non sufficit oratio mentalis sine vocali.
Et ideo forma verbi est de integritate sacramenti forma, inquam, verbi secundum quod est expressiva orationis fidei ; et hoc propter talem institutionem istius sacramenti.
Unde nota quod est forma verbi quae exprimit actum et intentionem ; et talis, est per modum indicativum et non est de sacramenti necessitate, sed congruitate ; et haec in aliquibus habetur Ecclesiis, sed non in Romana, quae maxime vitat ea quae possunt esse occasio deviandi. Et est forma quae exprimit orationem ; et quoniam oratio est per modum deprecativum, talis forma est deprecativa ; et haec est de necessitate sacramenti huius et habetur in omnibus Ecclesiis, quoniam haec tangitur in institutione huius sacramenti. Et quoniam non exprimitur verbum determinatum, sed solum oratio fidei, ideo non oportet quod sit uniformitas in verbo orationis, sed solum quod sit in sensu.
Si autem quaeras, quare in isto sacramento potius est oratio de essentia quam in alio, respondetur quod ratio principalis est institutio. Si quaeras rationem institutionis, dici potest quod haec habet rationem congruitatis multiplicem. Prima est ex parte suscipientis, qui propter infirmitatem est destitutus ; ideo oratione est relevandus. Secunda est ex parte modi curandi, qui est per devotionem et elevationem animae ad spiritualia ; et quia quod super omnia excitat animam ad hoc est oratio, ideo etc. Tertia ratio est ex parte morbi, quoniam hic fit remissio peccati, interveniente ministerio sacerdotis ; et quoniam in remissione culpae sacerdos non se habet nisi per modum deprecantis - unde et in absolutione sua utitur oratione deprecativa, ut in praecedentibus habitum est - hinc est quod optime institutum fuit unctionem non fieri sine oratione, cuius expressio est forma sacramenti, ut ostendunt rationes. His visis, facile est respondere ad obiecta.
Ad rationes
Ad illud enim quod obicitur, quod non habet ortum ex fonte sacrae Scripturae, dicendum quod falsum est, ut patet ; immo ab illo verbo beati Iacobi : Oratio fidei salvabit infirmum.
Ad illud quod obicitur, quod non est eadem forma, dicendum quod, secundum id quod est necessarium et essentiale sacramento, eamdem oportet esse ; sed forma verbi non est necessaria ratione vocis exterioris, sed prout est expressiva verbi interioris.
Ad illud quod obicitur de oratione indicativa, dicendum quod non est simile de hoc sacramento et de aliis, pro eo quod illud habet aliquam specialem orationem, quam non habuit aliud, ut visum est.
Ad illud quod obicitur, quod melius oratur gemitu cordis, dicendum quod in sacramentis, quia sunt signa exteriora, non tantum consideratur quod est interius, sed etiam signum exterius, ratione cuius habent rationem sacramenti ; et sic patet totum. Quamvis enim aliquis crederet Trinitatem, nisi exprimeretur in baptizando, non daret sacramentum. Sic in proposito est intelligendum.