Quaestio 3
Quaestio 3
Quae sit materia Extremae unctionis.
Tertio quaeritur de huius sacramenti materia ; et dicit Magister quod materia huius sacramenti est "oleum ab episcopo consecratum".
Rationes principales
Sed primo videtur quod magis deberet adhiberi aliud elementum quam oleum : Primum, quia hoc sacramentum est periclitantium et morti appropinquantium, et hi maxime sunt in articulo necessitatis : ergo talibus maxime de elemento communi provideri debet : si ergo aqua communior est, videtur etc.
Item, in Confirmatione, in qua datur gratia abundans, non solum est elementum olei, sed etiam balsami, quod est pretiosum. Ergo videtur quod in hoc sacramento, cum introducat hominem in regnum, quod est pretiosissimum praemium, videtur quod deberet esse balsamum.
Item, videtur quod non oporteat esse consecratum : Quia Baptismus et Eucharistia, in quibus est magna gratia et efficacia, non indigent materia consecrata alia sanctificatione quam quae fit in sacramenti forma. Ergo pari ratione nec Unctio Extrema.
Item, ad perfectum esse sacramenti ista duo sufficiunt, scilicet significatio et sanctificatio : significatio est per elementum, sanctificatio est per verbum ; sed haec duo sunt, si quis inungatur de simplici oleo : ergo videtur quod sit ibi sacramentum perfectum.
Item, si oportet sacramentum Unctionis fieri de oleo consecrato, quaero : cui competit nomen vel ratio sacramenti, an oleo an unctioni ? Quod unctioni, videtur per ipsam denominationem scramenti.
Sed quod oleo consecrato, videtur, quia oleum est signum, et oleum consecratum signum est sacrum sacrae rei, quod non tantum habet significationem, sed etiam quoddam genus causalitatis per benedictionem : ergo videtur quod habeat in se completam sacramenti rationem.
Item, panis consecratus est sacramentum, non ipsa manducatio, immo potius est usus. Ergo videtur similiter in proposito quod oleum consecratum sit sacramentum, et unctio sit usus : ergo non convenienter nominatur. Quod si non est verum, non videtur hic exigi materia consecrata.
Conclusio
Extremae unctionis materia est oleum consecratum ab episcopo
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod materia in hoc sacramento est oleum, sed consecratio episcopalis superveniens facit esse sacramentum ; sed inunctio consequens est sacramenti usus sive dispensatio.
Sed quoniam istud repugnat nominationi sacramenti et etiam communi opinioni, ideo melius dicatur quod sicut aqua in Baptismo est elementum, sic in Confirmatione chrisma et in Unctione oleum consecratum ab episcopo.
Ratio autem sumi potest a parte efficientis sive instituentis et etiam a parte finis. A parte instituentis : quoniam enim Christus per semetipsum instituit, qui per semetipsum potuit sanctificare, Baptismum et Eucharistiam, ideo non est alia consecratio praeparans necessaria, sed solum ad solemnitatem facit. Sed hoc sacramentum Spiritus Sanctus instituit per Apostolos, qui non poterant sanctificare nisi per Deum ; ideo materia est, non simplex elementum, sed oleum per verbum et invocationem Sancti Spiritus consecratum, et hoc per verbum episcoporum, qui sunt successores Apostolorum, ut, sicut Spiritus Sanctus instituit per Apostolos, sic etiam nunc consecret per episcopos. A parte finis sumitur ratio, quoniam hic datur gratia sanans languores spirituales, et datur gratia ordinans ad sanitatem perfectam, quae quidem est gloriae ; ideo debet significari per oleum quod est curativum, ratione curationis, et per oleum consecratum, ratione ordinationis ad supereminentem curatiohem, et per oleum simplex, non mixtum ; quia ad ingressum in gloriam requiritur et sufficit bona conscientia. His visis, facile est solvere ad obiecta.
Ad rationes
Ad illud enim quod obicitur de communitate materiae, dicendum quod istud non est sacramentum necessitatis ; et praeterea, modicum de elemento sufficit, et hoc potest ubique locorum haberi, et ideo non est periculum aliquod. Praeterea, evitatio periculi non debet praeiudicare dignitati et congruitati sacramenti.
Ad illud quod obicitur, quod deberet misceri cum balsamo, sicut in Confirmatione, dicendum quod non est simile, quia in Confirmatione datur gratia ad pugnandum in vita, per quam oportet ambulare non solum secundum placentiam ad Deum, verum etiam ad proximum ; sed in Unctione datur gratia ad resistendum diabolo, ne possit detinere, et ad hoc non est necessaria fama, sed bona conscientia ; et quia balsamum aromatizans significat bonam famam et oleum nitens bonam conscientiam, ideo etc.
Ad illud quod obicitur, quod Eucharistia non indiget alia consecratione, dicendum quod non, est simile, tum ex parte instituentis, tum ex parte finis, ut visum est.
Ad illud quod obicitur, quod in oleo non consecrato, si fiat unctio, est significatio et sanctificatio, dicendum quod falsum est. Primo enim deficit significatio, quae non tantum exigit repraesentationem sed etiam institutionem ; sic autem institutum est fieri. Secundo vero deficit sanctificatio, quia non habet verbum efficaciam, nisi habeat competens elementum.
5-6. Ad illud quod obicitur, quod oleum consecratum est sacramentum, dicendum quod, proprie loquendo, non est sacramentum, sed ad sacramentum ordinatum. Et ratio huius est, quia non habet nec perfectam, significationem nec sanctificationem, quousque applicetur infirmo, et superveniat sacerdotalis oratio ; tunc enim significatur gratia intus ungens, et tunc est primo per verbum, ut dicit Hugo. Ergo pari ratione videtur quod istud sacramentum praesens, non ante : et ideo non est simile de corpore Domini, ubi in prima sanctificatione fit conversio et post non additur ulterior sanctificatio quae novam introducat virtutem.
Ad illud quod obicitur, quod sacerdotes possunt corpus Domini conficere, et ita oleum consecrare, dicendum quod non valet, quia tanta est potestas in ministris Ecclesiae, quantam distribuit Dominus membris ; nec oportuit potestatem consecrandi oleum ita communicari sacerdotibus sicut conficiendi corpus Christi, quia unus episcopus faciliter toti provinciae potest Unctionis oleum consecrare ; sed non potest quotidie in singulis parochiis Missam cantare, sicut decet, cum me sit panis quotidianus et communis omnibus : et sic patet illud.