Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum verbum exprimens actum baptizandi sit de necessitate formae baptizandi.
Et quod verbum exprimens actum sit necessarium, videtur : Quia hanc formam servat tota Ecclesia : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
2.Item, Alexander III dicit : "Si quis puerum ter in aqua merserit dicendo : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, nisi dicat : ego baptizo te, talis mersio non potest esse Baptismus".
Item, ratione videtur ; quia nihil est magis necessarium ad Baptismum quam intentio baptizantis ; aeque enim est necessaria intentio ut fides : ergo, nihil est magis de necessitate formae quam verbum exprimens intentionem ; sed tale est hoc verbum baptizo : ergo, si aliquid est de necessitate formae baptizandi, verbum baptizandi est de necessitate.
Contra : Verba non sunt de necessitate sacramenti nisi illa quibus Dominus contulit virtutem in instituendo ; sed cum instituit formam, non dedit virtutem huic verbo baptizo : ergo non est de necessitate. Quod non dederit, patet, quia Matthaei ultimo, 19 traditur forma : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Si ergo daretur virtus huis verbo baptizantes , non liceret mutare participium, ergo nulla virtus tradita est ei.
Item, quod non sit necessarium propter intentionem, videtur, quia actus baptizandi aeque bene vel magis exprimit intentionem ut verbum : ergo videtur quod superfluat vel saltem non sit verbum necessarium. Quod autem actus exprimat, pate per simile, quia, cum quis signat se signo sanctae crucis, sufficit dicere : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti , nec oportet addere signo.
Conclusio
Verbum exprimens actum baptizandi est de necessitate formae
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit auctoritas Alexandri, verbum baptizandi est de necessitate formae. Ratio autem quare est de necessitate, est institutio. Ratio autem institutionis est, quia intentio necessaria est sacramento, et hoc est sacramentum necessitatis et est ad alterum. Ideo propter pericuium defectus intentionis proprio verbo expressa est ibi in forma. Ex his patent obiecta.
Ad rationes
Quod enim obicitur, quod Dominus non tradidit in forma, dicendum quod Dominus, antequam illud diceret, formam instituerat quam modo servat Ecclesia et accepit ab Apostolis. Illud autem quod dicitur Matthaei ultimo, 19, fuit commemoratio iam institutae ; aut si Christus ipse non instituit, instituit Ecclesia instinctu Spiritus Sancti, et hoc tantuin est ac si ipse proprio ore dixisset. Tota enim Trinitas approbat quod ipse Spiritus Sanctus inspirat fieri, sicut iilud quod Christus instituit.
Ad illud quod obicitur, quod non oportet, quia actus intentionem exprimit, dicendum quod immo oportet, quia actus potest fieri multiplici intentione ; potest enim quis immergere, ut ludat, ut corpus abluat, ut baptizet. Et quia actus multiplici intentione fieri poterat, ideo non determiriate intentionem baptizandi exprimebat ; sed actus signandi una intentione principali consuevit fieri : ideo non est simile.
Ad illud quod obicitur de Eucharistia, dicendum quod non est sacramentum necessitatis : et praeterea non est ad alterum ; et iterum, cum maiori fit solemnitate, et ideo intentio ibi colligitur, non evagatur tunc, propterea non est necesse exprimi verbo, et ideo non oportuit institui nec per consequens observari. Alia ratio est huius, sed infra dicetur, cum agetur de forma Eucharistiae.