Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum expressio totius Trinitatis sit de necessitate Baptismi.

Secundo quaeritur, utrum expressio totius Trinitatis sit de necessitate Baptismi.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per formam a Domino traditam, Matthaei ultimo, 19.

Item, Fulgentius : "Mysterium redemptionis nullo modo habetur, si Patris vel Filii vel Spiritus Sancti nomen subtrahatur".

Item, Pelagius, Gaudentio episcopo : "Revera, si hi de haereticis, qui in locis dilectionis tuae et vicinis commorari dicuntur, solum in nomine Domini se baptizatos fuisse fortasse confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes in. sartctae Trinitatis nomine baptizabis": ergo non fuerunt baptizati.

Item, ratione videtur, quia necessarium est verbum vocale ad professiotiem fidei ; sed sicut non sufficit credere tantum alteram personarum, sic nec sufficit profiteri : ergo, si professio sufficiens est necessaria, necesse est totam Trinitatem exprimere in Baptismo.

Sed contra : Ambrosius dicit, in libro De Trinitate, et habetur in littera : "Si unum in sermone comprehendas, vel Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum Sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum". Ergo videtur quod non est necesse exprimere totam Trinitatem, sed credere.

Item, ratione videtur, quia una est potestas et operatio Trinitatis : ergo quod operatur Pater, et tota Trinitas : ergo, si dicatur : baptizo te in nomine Patris, tantumdem valet ac si tota Trinitas exprimatur.

Item, Apostoli in primitiva Ecclesia baptizaverunt in nomine Christi : ergo, si nullo modo licuit eis mutare formam a Domino institutam, ergo ista forma non discordabit ab illa : ergo videtur quod sufficiat alteram personarum exprimere. Si dicas quod non mutatur propria, sed divina auctoritate, tunc ergo divina auctoritas contulit vim illi nomini : ergo, si quod Deus contulit, illud homo auferre non potest, adhuc potest baptizari in nomine Christi. Si dicas quod non fuit collata virtus nisi ad tempus, quaero : quare magis collata est virtus simpliciter nomini totius Trinitatis quam nomini Christi ? Et rursus : quare magis collata est virtus nomini Christi pro illo tempore quam pro nostro ? Et quod simpliciter habeat, videtur, quia Baptismus virtutem habet a passione, ergo et a fide passionis. Ergo, si Christus, non tota Trinitas fuit passa, potius debet dici : in nomine Christi quam : totius Trinitatis.

Conclusio

Expressio verbalis totius Trinitatis in baptismo est necessaria

Respondeo : Dicendum quod notitia Trinitatis sive nominatio potest esse in Baptismo quatuor modis : aut ita quod sit plena in corde et in ore, et tunc secundum omnes plenum est sacramentum ; aut ita quod sit semiplena in corde et in ore, et tunc secundum omnes non est sacramentum plenum ; aut ita quod plena in ore et semiplena in corde ; aut ita quod plena in corde et semiplena in ore. De primo modo et secundo non est controversia, sed de duobus sequentibus fuit opinio diversa.

Quia enim Baptismus est sacramentum fidei et virtutem habet a fide, quae in corde est, ideo voluerunt aliqui dicere quod plenitudo fidei in corde cum qualicumque Trinitatis expressione, sive duae sive una sive tres personae exprimantur, plenum facit sacramentum, quia fides supplet defectum sermonis ; e converso autem, si non est fides in corde, si exprimantur tres ore, non est plenum sacramentum. Et hoc videtur dicere Ambrosius, et hliius opinionis videtur fuisse Hugo et Magister quantum ad primam partetn opinionis. Sed quia, ut determinat Augustinus, Baptismus est sacramentum fidei, no singularis personae, sed totius Ecclesiae, ideo fides personae nihil obest, nihil prodest.

Et ideo determinat alia positio quod, quidquid sit de fide cordis, iudicandum est de Baptismate secundum expressionem oris sive sermonis ; et ideo, qualitercumque credat, et si totam exprimat Trinitatem, baptizatus. est ; si autem non totam, non est baptizatus et rebaptizandus est. Et hoc communiter et certitudinaliter asserunt magistri.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Ambrosio, dicendum quod verbum Ambrosii est exponendum, ut sacramentum fidei ponatur pro ipsa fide : plenum sacramentum fidei, id est ipsa fides, quae significatur per sacramentum. Vel si de sacramento intelligitur, habet locum in casu ; ut quando puer deficit in manibus sacerdotis, ubi credendum est quod divina misericordia et summus Sacerdos non dimittat imperfectum quod inchoatum, est.

Ad aliud dicendum quod, etsi potestas et operatio Trinitatis uniat, tamen fides distinguit ; et ideo non sufficit unam personarum credere ; sed necesse est credere omnes. Et quia Baptismus est sacramentum plenae professionis, ideo necesse est profiteri omnes personas.

Ad illud quod obicitur de nomine Christi, dicendum quod Apostolis licuit baptizare in nomine Christi divinitus inspiratis, sed non licet modo nobis.

Dicunt tamen aliqui quod verbum illud non amisit virtutem propter constitutionem Ecclesiae ordinantis, quod tantum fiat in nomine Trinitatis ; unde, etsi peccaret sic baptizans, tamen baptizatum esse. Sed communis opinio et certior est quod non esset baptizatum, quia, cum sit unicum Baptisma in Ecclesia, ideo unica debet esse forma ; et ideo tantum in nomine Trinitatis baptizat tota ecclesia.

Quod ergo obicitur, quod Apostoli baptizabant in nomine Christi, dicendum quod data fuit virtus illi verbo tempore primitivae Ecclesiae. Et una ratio fuit quod nomen Christi implicat et insinuat totam Trinitatem ; Christus enim unctus dicitur, et ideo ungentem et unctum et unctionem insinuat, et sic cum praedicta forma concordabat. Alia ratio fuit, quia nomen Christi erat ignotum et contumeliosum, utpote crucifixi, ut nomen publicaretur et in reverentia haberetur, tunc temporis tali forma usi sunt. Et quia, cessante causa, cessat effectus, Christi nomine publicato et honorabili facto, amplius nec. debuit nec potuit in eo impleri sacramentum Baptismi, quia ad tempus tantum institutum fuit. Quod ergo obicitur, quod debuit simpliciter institui propter fidem passionis, dicendum quod recreator dicitur dupliciter : vel sicut auctor, et sic tota Trinitas ; vel sicut mediator ; et sic Christus. Ad hoc ergo quod esset plenum sacramentum, necesse erat fide profiteri mediatorem et auctorem, sed tamen principalius auctorem. Quia ergo per actum immergendi mors Christi intelligitur, et ita mediator, necesse fuit voce exprimi auctorem, et ita totam Trinitatem nominari oportuit.

PrevBack to TopNext