Quaestio 1
Quaestio 1
Quis debeat administrare hoc sacramentum.
Videtur quod huius sacramenti administratio solis episcopis competat : Primo per simile Sacramentum Confirmationis, quod habet materiam consecratam, a solis episcopis traditur : ergo pari ratione et sacramentum istud.
Item, in moralibus nobilioris artificis est uti instrumenta facto quam ipsum facere ; unde nobilior est miles qui utitur ense, quam faber qui facit. Ergo, si episcopus solus oleum consecrat, videtur quod ipse solus hoc oleo inungere debeat.
Item, in naturalibus videmus quod eadem vis quae praeparat materiam, inducit formam, et hoc spectat ad rectum ordinem operandi. Si ergo gratia et virtus conformis est naturae, cum episcopus materiam praeparet, videtur qupd ipse solus sacramentum consummet ; et hoc est in ipsa unctione : ergo etc.
Sed contra ostenditur quod extendat se ad omnes : Quia verbum et elementum constituurtt sacramentum ; sed oleum consecratum potest administrari per simplicem laicum et verbum dici : ergo et sacramentum administrari.
Conclusio
Extremae unctionis minister est sacerdos, tum ratione materiae, quae est oleum consecratum, quod contingi non dbet nisi manibus consecratis, tum ratione formae, quae est per modum orandi, quod est officium sacerdotum
Respondeo : Dicendum quod huius sacramenti dispensatio ex officia spectat ad sacerdotes ; et istud confirmat auctoritas et ratio : auctoritas, quia Iacobi ultimo, 14 dicitur : "Inducat presbyteros, et orent super eum" ; ratio, quia, cum huius sacramenti materia sit oleum consecratum, non debet administrari nec contingi nisi ab eo qui habet manus consecratas ; et talis est sacerdos : ideo non se extendit ad omnes. Nec ad solos episcopos, quia, cum hoc sit sacramentum periclitantium, qui non possunt adire praelatos, sed magis e converso, oporteret multos perire, si a solis episcopis dari deberet. Ideo disposuit Spiritus Sanctus, quod unguentum non solum esset in capite vel in barba Aaron, sed etiam descenderet usque in oram vestimenti, scilicet usque ad inferiores sacerdotes. Nec solum sumitur ratio a parte unctionis, verum etiam a parte orationis. Quoniam enim officium mediationis sacerdotibus competit, sicut competit offerre dona et sacrificia pro peccatis, nec solis episcopis nec etiam laicis, sic etiam dispensatio huius sacramenti, cuius efficacia principaliter consistit in oratione fidei, cuius est sacerdos minister de ratione sui officii.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Confirmatione, dicendum quod nullo modo est simile. Primum, quia confirmandi possunt adire episcopum, non sic inungendi. Praeterea, manuum impositio solis Apostolis competebat, sed infirmorum curatio usque ad alios discipulos descendebat ; et sacramentum Confirmationis est sacramentum impositionis manuum, sacramentum Unctionis est ad curationem ordinatum.
Ad illud quod obicitur, quod in moralibus nobilius est uti instrumenta etc., dicendum quod illud veritatem habet ut plurimum in moralibus. Et ratio huius est, quoniam gradus dignitatis est in eis secundum ordinationem ad finem, et utens instrumenta immediatior est fini quam fabricans ; sed in his operibus Ecclesiae est gradus secundum comparationem ad primum principium, ex quo fluit totum regimen et operatio in corpore Ecclesiae ; et ideo virtus prior est superior. Unde superior est episcopus, qui ordinat sacerdotem ad celebrandum, quam ipse sacerdos qui celebrat ; sic in proposito est intelligendum. Praeterea, non est tantae servitutis oleum consecrare sicut infirmos inungere ; primum enim sufficienter potuit fieri ab uno, secundum vero minime : ideo magis voluit Spiritus Sanctus secundum communicari quam primum.
Ad illud quod obicitur, quod eiusdem est formam inducere, cuius est materiam praeparare, dicendum quod verum est de forma quae perficit illam praeparationem ; sicut faber fabricando ferrum inducit formam ensis, sic episcopus, quando benedicit, inducit consecrationem ; sed propter hoc non oportet quod illo oleo utatur, sicut nec faber ense.
Ad illud quod obicitur, quod verbum et elementum faciunt sacramentum, dicendum quod verum est in aliquibus sacramentis, quorum dispensatio omnibus est commissa ; sed non est verum in omnibus, ut in Eucharistia ; et sic intelligendum de Unctione Extrema.
Ad illud quod obicitur de extremo mortis articulo, dicendum quod devotio potest supplere absentiam sacerdotis ; et ideo non est necesse orpnibus committi, maxime cum sacerdos satis de facili possit adesse, nisi absit propter negligentiam infirmi.
Ad illud quod obicitur de sancta Genovefa, dicendum quod, sicut supra habitum est, quod quidam absolvunt merito, quidam ex officio, sic intelligendum est in proposito. Unde sicut ad solos sacerdotes pertinet absolvere, tamen viri sancti frequenter impetrant vitae merito quod alii faciunt ex officio, sic in unctione intelligendum est.