Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Cui debeat dari hoc sacramentum.

Secundo quaeritur, cui debeat sacramentum istud dari.

Et quod salis infirmis, videtur : Per illud quod dicitur Iacobi ultimo, 14 : "Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros". Ergo illis indicitur, quod presbyteros inducant ; et hoc videtur maxime per litteram sequentem : Oratio fidei salvabit infirmum etc.

Item, quod solis ratione utentibus, ostenditur per textum, cum dicitur : Inducat presbyteros ; et post : Si in peccatis fuerit. Si ergo presbyteros petere et in peccatis esse est proprium adultorum et ratione utentium, videtur etc.

Item, quod salis in periculo mortis existentibus, videtur per ipsam denominationem, qua dicitur Unctio Extrema : ergo solum in extremis debet dari.

Contra : Quod non solis infirmis debeat dari, videtur per ipsam Glossam, quae dicit : Infirmatur quis in vobis ? mente et corpore scilicet, vel fide. Ergo non solum infirmantibus corporaliter, sed etiam infirmantibus spiritualiter debet dari.

Item, Unctio haec debet dari appropinquantibus ad mortem et existentibus in periculo mortis ; sed qui ingreditur iustum bellum, in periculo mortis est : ergo etc.

Item, quod non solis ratione utentibus, videtur, quia non soli tales infirmantur, sed etiam alii qui indigent alleviatione, ut parvuli et stulti : ergo videtur quod debeat eis hoc sacramentum dari, quod est Unctio infirmorum.

Item, hoc probatur ex textu, in quo dicitur : Infirmatur quis in vobis ? Quis tenetur infinite : ergo quicumque infirmatur debet inungi, ergo etc.

Conclusio

Extrema unctio debet dari solis infirmis ratione utentibus et in periculo mortis existentibus.

Respondeo : Dicendum quod hoc sacramentum est principaliter ad venialia delenda, secundum quod possunt convenientem recipere effectum, et per hoc est in alleviationem animae aggravatae a corpore corruptionem habente : et ideo illud sacramentum debet dari solis infirmis qui peccare potuerunt venialiter, et his, prout sunt in articulo mortis ; sic enim possunt a culpa veniali liberari convenienter et sufficienter. Et hoc innuitur in ipso textu : status, inquam, infirmitatis, et hoc est quod dicitur infirmatur ; periculum, in hoc quod dicitur quis, quasi discretive et notabiliter et graviter, ita quod deficit virtus naturae et auxilium medicinae ; discretio vero rationis, in hoc quod dicitur : inducat presbyteros, et iterum in hoc quod subinfertur : si in peccatis fuerit, remittentur ei. Concedendae igitur sunt rationes monstrantes hoc sacramentum dari debere solis infirmis ratione utentibus et in periculo mortis existentibus.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de Glossa, dicendum quod illud vel intelligitur subdisiunctive, nec excluditur infirmitas. corporis, sed praesupponitur.

Ad illud quod obicitur de his qui intrant iustum bellum, dicendum quod, etsi tales sint in periculo mortis secundum fortunam, non tamen secundum naturam ; sacramenta autem ecclesiastica non fortunam sequuntur, sed naturam repiciunt. Si tu obicias de illo qui damnatus est per sententiam, dicendum quod talis infamis est in facie Ecclesiae etiam si secundum veritatem non habeat culpam. Et sic patet ratio illa.

Ad illud quod obicitur, quod alii indigent alleviatione, dicendum quod ad hoc principaliter sacramentum istud non ordinatur, sicut patet in ipsa forma, sed ad peccatorum remissionem, quae per sensus exteriores perpetrata sunt ; et ; ideo non datur infantibus nec naturaliter stultis.

Ad illud quod obicitur de hoc nomine quis, dicendum quod magis tenetur discretive quam infinite. Et si tu obicias, quod talis modus non competit illi nomini, dicenctum quod falsum est, quia talis modus annexus est modo aecipiendi interrogative.

PrevBack to TopNext