Divisio textus
Divisio textus
Haec est sexta pars, in qua de sexto sacramento agit. Posset tamen dividi contra totam praecedentem. In praecedentibus enim, egit de sacramentis, quae respiciunt determinatam personam. Hic agit de his quae respiciunt multitudinem ecclesiasticam, et primo de Ordine, secundo de Matrimonio. Qualitercumque dividatur et ordinetur praedicta pars, ista, in qua agit de Ordinis sacramento, duas habet. In prima enim determinat de ipso sacramento. In secunda de dispensatione huius sacramenti, ibi : Solet quaeri, si haeretici ab Ecclesia praecisi etc.
Prima pars duas habet. In prima determinat de his quae disponunt ad Ordinem, scilicet bona vita et tonsura. In secunda de ipsis Ordinibus, ibi : Ostiarii iidem et ianitores sunt. Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit quod cum septem sint Ordines, propter significandam scilicet gratiam septiformem, quod nemo digne accipit Ordines qui non est in gratia ; et haec est dispositio interior. In secunda vero determinat de dispositione exteriori, quae quidem est tonsura, ibi : In hoc igitur sacramento septiformis etc.
On this page