Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de ordine istius sacramenti ad antecedentia et sequentia. Videtur enim male ordinari. Cum enim inter omnia sacramenta ultimo detur, propter quod et Extrema Unctio. nuncupatur, videtur quod ultimo debeat ordinari.

Respondeo : Dicendum quod sacramenta quaedam respiciunt personam, quaedam communiter ipsam Ecclesiam, ut sicut in naturis quaedam sunt vires ordinatae ad conservationem individui, quaedam ad conservationem speciei ; sic in spiritualibus quinque sacramenta sunt ad conservandam et promovendam gratiam, vel consummandam circa ipsam personam ; sed Ordo et Coniugium ad consummandam ipsam Ecclesiam : et ideo, quia multitudinem respiciunt, sicut multitudo sequitur unitatem, sic duo sacramenta praedicta consequuntur alia quinque, inter quae Extrema Unctio ultimum locum tenet. Alia ratio assignata est supra, circa principium huius libri, distinctione secunda, ubi tangitur ordo sacramentorum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod unctio quae fit chrismate, est unctio principalis etc. Videtur enim male dicere, quia aut unctio principalis dicitur ab ordine aut a dignitate. Si ab ordine, falsum dicit, quia prima unctio est in Baptismo. Si a dignitate, adhuc falsum dicit, quia in sacramento Ordinis est unctio maioris dignitatis.

Respondeo : Dicendum quod principalis unctio dicitur Confirmatio ex quadruplid causa, scilicet a loco, quia in fronte, quae est pars nobilior in corpore ; a ministro, quia fit ab episcopo ; ab elemento sive materia, quia de oleo mixto cum balsamo ; postremo ab effectu propter abundantiam gratiae. Unde ibi Paraclitus in magna abundantia traditur, sicut etiam patuit in Apostolis : et haec est unctio principalis. Et si obiciatur de Ordine, dicendum quod non datur amplius munus gratiae gratum facientis, sed amplius munus gratiae gratis datae, scilicet auctoritatis. et potestatis sacerdotalis vel pontificalis. Datur etiam ibi munus gratiae gratum facientis in digne suscipientibus, licet non tantum.

Et nota quod de eadem materia fit triplex unctio : una, qua baptizati inunguntur in vertice ; alia, qua confirmandi inunguntur in fronte ; tertia, qua inuttguntur pontifices in capite. Et hoc vult dicere in littera regum et pontificum , id est regalium pontificum quales sunt pontifices Novae Legis. Nam reges, secundum quod dicunt illi qui noverunt, unguntur in scapulis.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Duplici ex causa ostenditur sacramentum hoc institutum. Videtur enim male dicere quia unius sacramenti unicus est finis.

Respondeo : Unus est finis principalis, nihil impedit quin multiplex possit esse utilitas, dum tamen unus sit finis principalis, alii vero per accidens ; et sic est in proposito.

Dub. IV.

Item quaeritur de. hoc quod dicit : Si ex contemptu vel negligentia sacramentum hoc praetermittitur, periculosum est, etc. Videtur enim male dicere, quia negligentia in his quae non sunt de necessitate salutis non generat periculum nec facit hominem dignum damnatione.

Respondeo : Dicendum quod vel non tenetur disiunctive, sed magis intelligitur subdisiunctive ; unde non intelligitur hoc de qualibet negligentia, sed solum de negligentia quae generat contemptum sive quae habet contemptum annexum. Unde ita iudicandum est de hoc sacramento sicut indicatur de Sacramento altaris.

PrevBack to TopNext