Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ordinandi debeant tonsurari sive coronari.

Quantum ad primum ostenditur quod non debeant clerici tonsurari.

Rationes principales

Ieremiae 49, 32 comminatur Dominus his : "Dispergam eos in omnem ventum qui attonsi sunt in comam". Si ergo Dominus hoc detestatur, videtur etc.

Item, ad Galatas ultimo, 15 : "In Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura". Ergo nihil valet in Nova Lege capillos tondere.

Item, caesaries a natura data est in decorem ; sed omnia gratuita salvant ea quae sunt de decore naturae : ergo in nullo sacramento videtur deponenda caesaries.

Item, videtur quod non debeant coronari : Primum, quia veritas debet respondere figurae ; sed, ut Magister dicit, ista capillorum amotio in voto Nazaraeorum fuit praefigurata ; sed illi non faciebant coronam, sed totaliter radebant, sicut dicitur Numerorum 6, 18: ergo etc.

Item, amotio capillorum significat amotionem superfluorum. Si ergo non pars superfluitatis, sed tota abicienda est, videtur quod totum caput radendum sit.

Item, coronae signaculo consueverunt signari stulti ; sed clericos non decet nisi signum sanctitatis et honestatis : ergo videtur quod nullo modo debeant coronari.

Quaeritur igitur, quae est ratio quare tonsurantur et coronantur clerici, et quae sit differentia inter coronam et tonsuram ; et rursus, quare conversi religiosi tonsuram recipiant, sed non coronam. Quaeritur etiam, quare in huius sacramenti susceptione potius consignantur fideles quam in susceptione alterius sacramenti ?

Conclusio

Clericos tonsurari cum corona conveniens est ad distinctionem et eruditionem

Respondeo : Dicendum quod, sicut infra melius videbitur, in sacramento Ordinis datur potestas ad illud nobile officium exsequendum, et haec non omnibus datur nec omnibus dari debet ; ideo oportet personas hoc officium suscipientes primo consignari, et hoc signaculo quod ostendat distinctionem et quod etiam sit in eruditionem. Nullum autem ita conveniens est ut tonsura cum corona : primo ratione situs ; quia in superexcellenti parte debet hoc signaculum poni, ut significetur officium nobilitatis ad quod parati sunt. Secundo vero, quia tonsura inferior cum rasura superiori circularem figuram faciunt in capillatura, et illa appellari potest corona, quae significat eos parari ad regale sacerdotium, secundum illud I Petri 2, 9 : "Vos estis genus electum, regale sacerdotium": ideo signaculum regale rectissime eis competit ad distinguendum.

Competit nihilominus ad erudiendum ; et hoc, quia in talis signaculi collatione est superfluitatis amotio, est summitatis capitis denudatio, est figurae orbicularis impressio. In primo instruuntur clerici quid sit vitandum, quoniam superfluitas terreneitatis, secundum illud Apostoli I ad Timotheum ultimo, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Unde et in hoc significatur quod debent esse succincti lumbos mentis. In secundo instruuntur quantum ad id quod est desiderandum et quod est tenendum, et hoc est bonum supernum, ut, secundum illud Apostoli ad Philippenses 3, 20, "nostra conversatio sit in caelis". Mente enim debemus excedere Deo et sobrii esse proximo. In tertio instruuntur qualiter sit perveniendum. Figura enim orbicularis est simplicissima, capacissima et pulcherrima. In quo significatur quod simplices debent esse in mente, Sapientiae 1, 1 : "In simplicitate cordis quaerite illum" etc. ; dilatati in affectione, II ad Corinthios 6, 11 : "Os nostrum palet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est" ; et pulcri in conversatione, quia confessio et pulcritudo in conspectu eius, et hoc est per munditiam, secundum illud Psalmi [95, 6] : "Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat".

Et sic patet quare sic debeant consignari per tonsuram et coronam. Nam tonsura dicitur amotio capillorum a parte inferiori ; sed corona amotio capillorum orbicularis a parte superiori ; vel posset dici etiam ipse circulus, et tunc corona utrumque comprehenderet.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Dominus minabatur his qui huiusmodi tonsuras observabant, verum est, his qui faciebant ad cultum daemonum, sed non his qui faciunt ad cultum divinum.

Ad illud quod obicitur, quod in Christo Iesu non valet circumcisio etc., intelligendum est quod per se non valet ad iustificationem capillorum amotio, verumtamen ad eruditionem valet, valet etiam ad distinctionem.

Ad illud quod obicitur, quod caesaries decorat naturam, dicendum quod decor naturae duplex est : quidam spiritualis et quidam corporais. Spiritualis decor per gratiam non aufertur, sed augetur ; sed corporalis vanus est, secundum illud Proverbiorum ultimo, 30 : "Vana est pulcritudo" ; et iste non est servandus, immo contemnendus ab his qui interiorem volunt servare, secundum illud Apostoli, II ad Corinthios 4, 16 : "Etsi is qui foris est homo noster corrumpatur" etc., et licet contemptibilis fiat extra, tamen decorus et honorabilis fit intra. Et in hoc significatur quod huiusmodi cultura exterior est a spiritualibus fugienda.

4-5. Ad illud quod obicitur de Nazaraeis, quod totaliter radebantur etc., dicendum quod non oportet veritatem per omnia assimilari umbrae, quoniam diversa diversis temporibus conveniunt. Illi enim primo servabant capillaturam et post radebant ; in quo significabatur velamen legis Mosaicae et revelatio evangelicae ; sed hic partim raditur, partim reservatur, ut signaculum regale maneat. Plus enim fit corona ut sit signaculum distinctivum quam figurativum ; e contrario erat in voto Nazaraeorum. Et per hoc patet sequens. Nam sufficienter abdicatio terrenorum figuratur in tonsura et ideo conversi laici tonsurantur, qui mundum reliquerunt et apertio mentis significatur. per summitatis rasuram ; ideo non oportet totam amoveri capillaturam. Praeterea, in ipsa significatione honestas debet attendi ; et ideo non debent omnino capilli amoveri, pro eo quod indecens videretur habitus et forma clericalis.

Ad illud quod obicitur de stultis, dicendum quod non solum stulti coronantur, sed etiam reges ; et ideo non est principaliter stultitiae signum ; verumtamen et hoc non vacat a mvsterio. Qui enim volunt vere Deo servire, oportet quod stulti fiant huic mundo : quoniam enim in sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Unde I ad Corinthios 4, 10 : "Nos stulti propter Christum" etc.

Alia duo quae quaeruntur ex praedictis manifesta sunt, scilicet de tonsura conversorum et de coronatione clericorum : illi enim tondentur, quia temporalibus renuntiant ; hi consignantur, quia ad spirituale et nobile officium assumuntur.

PrevBack to TopNext