Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum corona sit Sacramentum

Secundo quaeritur, utrum corona sit sacramentum.

Et quod sic, videtur : Quia "corona est signaculum", sicut dicitur in littera ; et est signum rei sacrae, scilicet elevationis mentis ad caelestia : ergo videtur quod corona sit sacramentum.

Item, in spiritualibus corporalia non fiunt propter corporalia, sed propter spiritualia : ergo talis consignatio in capillis fit propter spiritualem significationem ; sed signum exterius, cui respondet.interius, est sacramentum : ergo etc.

Item, corona non datur a quolibet, sed ab episcopo vel personis quae habent dignitatem specialem : ergo importat aliquam excellentiam ; sed non quantum ad id quod est exterius, quia barbarus potest eam facere : ergo quantum ad id quod est interius : ergo etc.

Item, ex corona efficitur aliquis et dicitur clericus ; sed clericus et laicus distinguuntur : si ergo omnes fideles aut habent sacramentum Ordinis aut laici dicuntur, videtur quod coronati reciplunt in tonsuratione vel coronatione sacramentum Ordinis.

Contra : Non distinguuntur nisi septem gradus, sicut assignantur in littera ; sed corona antecedit. omnes illos gradus : ergo non ponit in aliquo gradu Ordinis, ergo, non est sacramentum Ordinis ; nec aliud, constat : ergo etc.

Item, in omni ordine traditur aliqua potestas ; sed in corona nulla omnino traditur : ergo corona non est Ordo. Prima patet per definitionem Ordinis ; secunda manifestatur in collatione coronae, ubi non fit mentio de aliqua potestate.

Item, in ordinibus datur nobile sacramentum, ac per hoc debent cum magna solemnitate dari : unde non dantur nisi in Missa ; sed corona datur extra Missam : ergo etc.

Conclusio

Corona clericorum nec est Sacramentum nec ordo, sed tantum dispositio quaedam ad utrumque

Respondeo : Dicendum quod sicut in transeuntibus de uno statu ad alium praemittitur aliquid praeparatorium quod non ponit in statu, sed disponit, sic in proposito intelligendum est. Nam suscipientes Ordinis sacramentum in quodam speciali statu inter fideles collocantur. Unde. quemadmodum inter statum saecularem et religiosum medius est novitiatus, in quo nec saecularis nec religiosus est proprie, cum non voverit ea quae sunt religionis servare ; et sicut inter fideles et infideles medii sunt catechumeni, qui tamen non sunt inter fideles computandi, immo hora communionis de ecclesia consueverunt emitti, sicut novitii de capitulis : sic clerici medii sunt, in quan tum habent tonsuram, inter laicos et ordinatos. Quia tamen signum istud omnibus tonsuratis, sive sint ordinati sive non, est commune, ideo omnes clerici nuncupantur et confunditur nomen. Sicut ergo novitiatus non est religio, sed ad religionem disponit, et catechumenatus sive catechizatio non est Baptismus, sed dispositio et praeparatio : sic commune signaculum non est sacramentum nec Ordo, sed tantum dispositio.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod est sacrae rei signum, dicendum quod ista non est tota ratio sacramenti, sed amplius oportet addere. Non enim sufficit signatio nisi etiam aliquid ibi conferatur ; quod cum non fiat in corona, quia nulla traditur spiritualis potestas, patet quod non est. Ordo.

Ad illud quod obicitur, quod non fit nisi propter spirituale, dicendum quod verum est, quod corona fit propter spirituale, non tamen propter spirituale officium quod ibi detur, sed quod figuratur et ad quod homo configuratur et praeparatur ; et ideo non frustra fit.

Ad illud quod obicitur, quod datur a persona excellenti, dicendum quod eiusdem est praeparare materiam et formam adducere; et quoniam praeparat ad Ordinis sacramentum, qui ponit hominem in statu excellentiae, et qui etiam traditur a personis excellentibus, ideo et corona, non ratione sui, sed ratione eius ad quod disponit.

Ultimum quod obicit iam determinatum est, quia nec laicus est proprie nec ordinatus ; sed tamen magis se tenet cum ordinato ; sicut novitius plus appropinquat ad statum religionis et sicut dicitur religiosus, quamvis non professus dicatur, sic habens coronam dicitur clericus, cum tamen non sit ordinatus. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext