Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum praelati Ecclesiae teneantur clericis quantum ad temporale stipendium.

Quarto quaeritur, utrum praelati Ecclesiae teneantur clericis quantum ad temporale stipendium.

Et quod sic, videtur : I ad Corinthios 9, 13 : "Nescitis quoniam hi qui in sacrario operantur, ea quae de sacrario sunt edunt ; et qui altari deserviunt cum altari participant ?" Si ergo clerici iam altari deserviunt : ergo etc.

Item, magister Hugo dicit, in libro De sacramentis : "Postquam clericus factus est, debet deinceps de stipendiis Ecclesiae sustentari".

Item, decretalis, libro III, De clericis ordinandis: "Non liceat ulli episcopo ullos ordinare clericos et nullas alimonias eis ministrare ; sed duorum unum eligat : vel non faciat clericos, vel si fecerit, det illis unde vivere possint". Unde alia decretalis Innocentii, in eodem titulo: "Tamdiu per ordinatores vel per eorumdem successores pravideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur".

Contra : Clerici non tenentur patrimonium dimittere : ergo nec Ecclesia tenetur eis in necessariis providere.

Item, simplices clerici non tenentur Ecclesiae deservire : ergo nec praelati Ecclesiae tenentur eis necessaria ministrare.

Iuxta hoc quaeritur, utrum, clerici qui de bonis Ecclesiae sustentantur, utpote qui habent beneficium praebendale, teneantur ad horas canonicas. Et quod sic, videtur, quia, cum vivant de altari, debent altari deservire ; sed servitium Ecclesiae a Patribus statutum est in horis canonicis dicendis : ergo etc. In oppositum vero huius est, quia, cum non sint in sacris Ordinibus constituti, non videntur ad hoc teneri, cum ante possint omnia quae posse libertas dignoscitur laicalis.

Conclusio

Clericis ad sacros ordines promotis, non habentibus unde vivant, episcopus, qui eos ordinavit, tenetur providere in necessariis, secus non promotis ad sacros ordines, vel non indigentibus

Respondeo : Dicendum quod clericus ordinatus aut est ad sacras Ordines pramotus aut non. Si sit ad sacras Ordines promotus et non habeat unde vivat, cum ei teneatur Ecclesia tamquam ministro ad servitium Ecclesiae deputato, et ipse indigeat, dico quod episcopus qui eum pramovit, sibi in necessariis pravidere tenetur. Si autem non est pramotus ad sacras Ordines vel si patrimonium habet, non tenetur sibi Ecclesia vel episcopus providere : primo, quia non est obligatus ad serviendum Ecclesiae ; secundo vero, quia non indiget. Et quamvis nemo teneatur suis stipendiis militare, quia tamen ipse promoveri voluit, deservire tenetur Ecclesiae ratione Ordinis ; nec tenetur sibi providere praelatus necessario, cum non possit indigentiam allegare. Et totum hoc confirmatur per illud quod dicitur in illa decretali Alexandri, libro III, De praebendis : Episcopus, si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinavit, tamdiu ei necessaria vitae subministret, donec ei in aliqua ecclesia convenientia stipendia militiae clericalis assignet, nisi talis ordinatus de sua vel paterna hereditate ubsidia vitae possit habere. Et si quaeratur ratio huius, ius divinum reddit, quia, cum talis obligetur ad serviendum Ecclesiae, debet etiam Ecclesia econtra obligari ad pravidendum ei in necessariis. Et sic intelligendae sunt auctoritates quae de hac materia loquuntur ; et patent rationes ad oppositum, quia procedunt de simplici clerico.

Quod vera quaeritur ultimo, utrum ad dicendum horas canonicas teneantur, per illud idem solvi potest. Quidam enim obligantur Ecclesiae, quia Ecclesia eis obligatur, utpote qui beneficia recipiunt Ecclesiae. In aliquibus est e converso, quia Ecclesia eis obligatur, quia ipsi primo per sacrarum Ordinum susceptionem obligantur Ecclesiae. Unde apparet secundum ius commune quod clerici in sacris Ordinibus constituti tenentur ad horas canonicas ex officio ; infra vero sacros Ordines tenentur beneficiati ex beneficio ; in sacris Ordinibus constituti et beneficiati tenentur ex utroque ; et hoc dictat ius canonicum et concordat divinum.

PrevBack to TopNext