Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in susceptione coronae fiat abrenuntiatio temporalium.

Tertio quaeritur, utrum in susceptione coronae fiat abrenuntiatio temporalium.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Primo per illud quod dicunt in susceptione coronae : "Dominus pars hereditatis meae et calicis mei ; tu es, qui restitues hereditatem meam mihi". Sed non restituitur nisi quod datur et dimittitur : si ergo clericus petit restitutionem hereditatis, implicat eius dimissionem.

Item, super hoc dicit Hieronymus: "Dominus cum his partibus, scilicet transitoriis, pars fieri dedignatur". Restat ergo quod Deum in partem suam non habeant aut hereditate alia careant.

Item, Hugo de Sancto Victore, in libro De sacramentis : "Aliam terram non debet clericus habere nisi Deum et ea quae ad Deum spectant ; cui statutum est de decimis et oblationibus, quae Deo offeruntur, sustentari".

Item, ad maiorem perfectionem tenentur clerici Novi quam Veteris Testamenti ; unde Matthaei 5, 20 : "Nisi abundaverit iustitia vestra" etc. ; sed sacerdotibus et levitis dicitur Deuteronomii 18, 1 : "Non habebunt sacerdotes et levitae et omnes qui de eadem stirpe sunt partem et hereditatem cum reliquo populo Israel": ergo, si illi ad hoc tenebantur, multo fortius videtur de clericis Novi Testamenti.

Item, tonsura significat temporalium abdicationem, et corona elevationem ad caelestia, sicut dicit Magister in littera. Ergo vel est falsum signum vel dericus non debet habere patrimonium sive aliquam possessionem temporalium.

Contra : Ieremias fuit de ordine sacerdotali, sicut patet in principio : Verba Ieremiae etc., et tamen dicitur Ieremiae 32, 8 : Dixit Hanameel Ieremiae : "Posside agrum meum qui est in Anathoth, quia tibi competit hereditas": ergo competebat illis hereditas. Si ergo veritas respondet figurae, videtur etc.

Item, Levitici 25, 32 : "Aedes levitarum, quae in urbibus sunt, semper possunt redimi". Sed non sic erat de aedibus aliorum : ergo maiori libertate possidebant levitae quod habebant quam alii : ergo etc.

Item, clerici possunt uxores ducere, filios procreare ante sacros Ordines. Si ergo non tenentur ad castitatem, ergo nec ad paupertatem : ergo non tenentur patrimonio renuntiare.

Item, nullus tenetur ad opera supererogationis nisi voluntarie se obliget. Si ergo clericus in suscipiendo tonsuram non intendit patrimonio renuntiare, patet etc.

Conclusio

In susceptione coronae nullo iure compellitur clericus, ut renuntiet temporalibus quoad possessionem, sed potius quoad affectionem, et hoc tantum de bono et aequo.

Respondeo : Dicendum quod renuntiare temporalibus in eo qui Ecclesiae deservit, sive in eo qui clericus fit, perfectionis est, non necessitatis. Unde et hoc fuit in Ecclesia primitiva, quod nihil habebat aliquis proprium, nihil suum esse dicebat, et adhuc hodie per Dei gratiam invenitur in religionis perfectione. Ad hoc tamen non compellitur clericus, nec iure divino nec humano ; verumtamen de bono et aequo minus debent insudare sollicitudini temporalium clerici quam laici, qui exspectant successionem in posteris : sed nunc illud Ecclesiastis 4, 8, verificatum est : Unus est et secundum non habet, et tamen laborare non cessat etc. Unde una ratio est, quia non exspectant posteros. Alia ratio est, quia magis debent esse intendi ad spiritualia, et sollicitudo temporalis excludit spiritualem : Et ideo auctoritates loquuntur quasi ipsi temporalibus omnibus debeant cedere et omnia dimittere. Sed hoc non intelligitur quantum ad possessionem, sed potius quantum ad affectionem ; nec adhuc inducunt sibi novam obligationem super alios ex debito, sed solum de bono et aequo.

Ad rationes

1-3. Ad illud ergo quod obicitur de restitutione hereditatis, dicendum quod hoc non dicit quia dimittat ius, sed quia congruit ut dimittat affectum, ut circa divina sit intentus. Et sic intelligitur illud quod dicit Hieronymus et quod dicit magister Hugo.

4-5. Ad illud quod obicitur de sacerdotibus et levitis, quod non debebant, hereditatem habere, dicendum quod illud intelligitur quantum ad terrae divisfonem, non quantum ad possessionem mobilium, ut pecudum et domorum et suburbanorum ad pecora alenda. Ratio autem quare temporalis heredita in possessione terrae non dabatur levitis, erat duplex : prima, quia ipsi ut cultores Dei per totum populum debebant dispergi ; secunda, ut circa divinum cultum magis essent intenti, quia non habebant unde alias valerent sustentari. Nunc autem clerici sunt de omni gente per totum mundum dispersi ; et ideo illud praeceptum non mansit. Et iterum, sacerdotii Christi non tam fuit figura sacerdotium Aaron quam etiam Melchisedech, qui, secundum quod dicitur ad Hebraeos 7, 11, fuit rex et sacerdos, sicut et Christus. Et quamvis Dominus honorem regalem recusaverit propter exemplum humilitatis, et ipse pauper et mendicus fuerit, tamen propter suam dulcissimam benignitatem ad hoc alios non arctavit. Sciebat. enim quod melius est habere. mercenarios quam nullos vel paucos filios ; et ideo, caritate refrigescente, disposuit Spiritus Sanctus ut Ecclesia temporalibus abtindaret, ne cultus Dei propter paupertatem et inopiam deperiret. Et istud aperte videtur, quia ecclesiae pauperculae quasi nullum inveniunt rectorem nisi sit talis quod pro sui vilitate ab omnibus conteninatur. Unde nullatenus credendum est statum universalis Ecclesiae aliter regi quam disponat Spiritus Sanctus, quidquid sit de personis specialibus.

PrevBack to TopNext