Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ordo sit in Ecclesia.
Rationes principales
Quantum ad primum. sic proceditur et ostenditur quod in Ecclesia sit ordo: Primo, per illud quod dicitur I ad Corinthios 12, 12, quod Ecclesia similis est corpori organico ; sed corpus organicum ad sui perfectionem necessario requirit ordinationem : ergo etc.
Item, hoc videtur Exodi 25, 40 : "Vide omnia, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est". Ergo Ecclesia militans imitari debet trium phantem ; ut enim dicit Apostolus, omnia haec exemplaria sunt caelestium. Si ergo in Ecclesia triumphante ordo est, ut in angelis, patet etc.
3. Item, Ecclesia constituitur ex duplici pariete, scilicet laicali et clericali ; sed in pariete laicali est ordo, utpote imperator, rex, dux, comes, tribunus, centurio et decurio, omnia haec ordinem dicunt : si ergo Ecclesia militat militia spirituali, videtur quod et ipsa debeat esse ut castrorum acies ordinata ?
Item, ubicumque est multitudo, aut confusa est aut ad ordinem redacta est ad regimen. Ergo, si in ecclesiastica multitudine confusio necessario vitatur, necesse est quod ibi ponatur ordo.
Contra : Ubicumque est ordo, ibi est distinctio ; sed ut dicitur ad Galatas 3, 28 : "Omnes nos unum sumus in Christo" ; intelligendum de omnibus fidelibus : ergo ibi non videtur esse ordo.
Item, ubicumque est ordo, ibi est determinata praelatio et subiectio ; sed in Ecclesia quilibet se debet reputare infimum ; sicut dicitur ad Philippenses 2, 3 : "In humilitate superiores sibi invicem" etc. ; Lucae 22, 26 : "Quicumque voluerit inter vos maior esse" etc.
Item, ubi est ordo, ibi est praelatio et dominium, et ubi hoc est, ibi est aliqua subiectio et servitus ; sed omnes fideles in libertatem vocati sunt, sicut dicitur ad Galatas 5, 13 : ergo inter fideles in Ecclesia nullus est Ordo.
Item, si est ordo, aut ergo secundum bona naturae, aut secundum bona fortunae, aut secundum dona gratiae. Si secundum bona naturae, ergo ille debet esse superior qui est industrior et qui fortior ; et hoc falsum. Si secundum bona fortunae, ergo ille superior qui ditior et potentior. Si secundum dona gratiae, sed nemo scit quis habet de gratia plus vel minus : ergo nemo scit quis sit subditus aut quis sit praelatus : ergo non videtur quod sit aliquis ordo.
Conclusio
Ordinem esse necessarium in Ecclesia, duplici ratione probatur
Respondeo : Dicendum quod necessarius est ordo in Ecclesia duplici ratione, scilicet propter pulcritudinem et propter rectitudinem. Cum enim sit magna multitudo in Ecclesia, nisi esset ordo, manifeste appareret confusio, et haec est multitudinis foedatio. Unde omnis sapiens, qui, eo ipso quod sapiens, pulcritudinis amator est, non producit multa sine ordine ; et in hoc maxime apparet sapientia Dei, quae inter omnia. opera sua manifestatur in constitutione Ecclesiae. Necessarius est etiam ordo propter rectitudinem. Etenim multitudo, cum est in statu in quo deviare potest, errat, si non habet ducem nec rectorem, sicut dicitur III Regum ultimo, 17 : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, sicut oves non habentes pastorem. Quoniam ergo multitudo Ecclesiae est in statu in quo potest deviare, indiget capite et regimine ; et cum unus non possit omnibus sufficere nec ad omnia, ideo oportuit secundum plus et minus ecclesiastica officia et potestates distribuere, ut Ecclesia regatur et dirigatur sine errore. Et concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de unitate, dicendum quod sicut in corpore nostro est considerare naturam per quam est unitas et convenientia, et naturam secundum quam est distinctio sive differentia - prima est complexio, secunda est organizatio - sic in corpore quod est Ecclesia. Per naturam enim caritatis omnes unimur, sed per dona alia gratiarum, quae Apostolus enumerat I ad Corinthios 12, 4, distinguimur et ordinamur.
Ad illud quod obicitur, quod unusquisque se debet reputare inferiorem, dicendum quod reputare se inferiorem est dupliciter : vel quantum ad vitae meritum, vel quantum ad officium. Quantum ad vitae meritum, quia nemo scit quanti meriti sit, sic debet se reputare inferiorem ; sed quantum ad officium non oportet, et quantum ad hoc attenditur ordo.
Ad illud quod obicitur de ubertate, dicendum quod libertas haec non excludit subiectionem, cum ipse Apostolus dicat ad Hebraeos ultimo, 11 : Obedite praepositis vestris per omnia ; sed excludit ignominiam servitutis, in qua est ille qui est servus peccati, et ita non excludit ordinem. Vel dicendum quod alii subici est dupliciter, scilicet timore et amore. Qui subicitur amore, ambulat in libertate spiritus sicut filius ; qui ex timore, est quodam modo servus ; et in bonis et in iustis non est subiectio per timorem, sed per amorem ; et talis subiectio et praelatio et ordo in nullo praeiudicat libertati.
Ad illud quod quaeritur, secundum quae dona attendatur ordo, dicendum quod secundum dona gratiae gratis datae, quae quidem est potestas ad aliquod officium deputata ; et de hac certi sumus certitudine probabilitatis, et haec stat et non variatur, etiam gratia gratum faciente abscedente ; etsi enim gratia gratum faciens reddat dignum, talis gratia gratis data collocat in ordine et gradu. Et sic patet totum.