Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Ordo sit sacramentum.

Secundo quaeritur, utrum Ordo sit sacramentum.

Rationes principales

Et quod sic, ostenditur : Per divisionem sacramentorum, quae ponuntur esse septem, inter quae et Ordo connumeratur, quae divisio supra habita est, distinctione secunda.

Item, in Ecclesia est ordinata potestas, quae manifestatur per aliqua signa et confirmatur per institutionem divinam, et illa est res sacra ; haec autem dicunt rationem sacramenti perfectam : ergo etc.

Item, illud est propriissime sacramentum quod maxime Deo consecrat in sui ipsius susceptione ; sed tale quid est Ordo ecclesiasticus ; unde et sacerdotes vocantur qui ad gradum supremum perveniunt : ergo Ordo maxime est sacramentum.

Item, illud potissime. est sacramentum, per quod sacramenta cetera conferuntur et dispensantur ; tale autem est sacramentum Ordinis : ergo inter cetera videtur esse sacramentum praecipuum.

Contra : Omne sacramentum est elementum sive signum quod offert se sensibus ; Ordo autem est quid relativum : ergo Ordo non est sacramentum.

Item, omne sacramentum est in medicamentum secundum statum naturae lapsae ; sed Ordo est ad perficiendum aliquos ; unde non ordinantur nisi qui quodam modo volunt aggredi opera perfectionis : ergo Ordo cadit a ratione sacramenti.

Item, in angelis est ordo, et tamen non tenet rationem sacramenti : ergo, pari ratione nec in hierarchia inferiori. Si tu dicas quod non est simile, quia ibi est totum spirituale, obicitur de laicis, qui sunt de Ecclesia et suscipiunt sacramenta et habent ordinem et potestatem et signa potestatis, ut rex habet sceptrum. et purpuram et coronam ; et tamen ordo talis non est sacramentum.

Item, ordo ita respicit quod est inferius, sicut quod est superius, quia, utroque destructo, destruitur ordo ; sed ordo quantum ad subditos non est sacramentum : ergo nec quantum ad alios. Minor patet, quia cum omnes sint subditi vel praelati omnes haberent sacramentum Ordinis ; quod manifeste falsum est.

Item, in hierarchia caelesti est ordo, scientia et actio, sicut vult beatus Dionysius. Ergo, si ei debet Ecclesia respondere, similiter videtur quod sit in humana ; sed scientia et actio non ponuntur inter sacramenta : ergo nec ordo.

Conclusio

Signum sensibile, quo confertur ordinata potestas spiritualis, quae recte dicitur ordo, est Sacramentum

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod ordo dupliciter dicitur. Uno modo dicitur ordo ipsa relatio ordinatorum, ut praelatio et subiectio ; et haec non dicitur nec est sacramentum. Alio modo dicitur ordo ordinata potestas, secundum quam ipsum subiectum potens habet ordinari dupliciter, scilicet ad opus vel ad ministerium, et habet etiam ordinari ad alterum ; hanc autem potestatem dicimus Ordinis sacramentum.

Hanc autem necesse est poni in Ecclesia propter regimen et decorem, quae attenduntur penes ordinem, ut prius visum est, quare debet esse in Ecclesia Ordo. Sed principalior ratio quare haec potestas debet conferri per modum sacramenti, est propter sacramentorum dignitatem quae in Ecclesia dispensantur et in quibus Deus colitur : quae, ut non venirent in contemptum, non debuerunt omnibus committi dispensanda, sed personis specialibus ; et dum his committitur quod aliis non datur, datur his potestas per quam speciali ordine situantur in Ecclesia Dei. Et quoniam hi debebant ab aliis per signa aliqua secerni, et signum istud est rei sacrae : ideo potestas haec debuit ordinari per modum sacramenti ; et illud convenientissimum est. Cum enim sit ad sacramentorum ordinatam distributionem, debuerunt ministri ad hoc ordinari per alicuius sacramenti susceptionem, in quo datur potestas per quam ministri Dei ad ministrandum et inter se etiam ordinantur ; ideo recte Ordo appellatur. His visis, obiecta in contrarium de facili terminantur.

Ad rationes

Quod enim obicitur, quod est elementum, dicendum quod in collatione huius potestatis aliquod signum est extra, quod largo modo appellatur elementum, quoniam largo et extenso modo sumitur in definitione sacramenti.

Ad illud quod obicitur de medicamento, dicendum quod Ordo non est tantum in medicamentum respectu suscipientis, sed etiam respectu aliorum ; unde maxime tenet rationem sacramenti. Nec illud obviat quod dicitur, quod debet dari perfectis, quoniam nemo reperitur ita perfectus, quin ulterius possit perfici. Unde quilibet hoc sacramentum suscipiens aliquam gratiam recipit, si digne recipiat, per quam excluditur difficultas ministrandi in his quae pertinent ad cultum Dei.

Ad illud quod obicitur, quod ordo est in angelis et in laicis, dicendum quod utrobique deficit ratio sacramenti, quoniam duo sunt quae integrant sacramentum, scilicet sensibile signum, et spirituale sive sacrum signatum ; ratione primi deficit in angelis, qui sunt omnino spirituales ; ratione vero secundi deficit in laicis, in quibus ordo attenditur quantum ad potestatem terrenam, quae respicit bona naturae vel fortunae specialis personae vel reipublicae ; in ecclesiastica vero hierarchia contingit utrumque.

Ad illud quod obicitur, quod ordo respicit inferius etc., dicendum quod ipse obicit de ordine prout dicit relationem ; sed hoc modo non est sacramentum, sed prout dicit potestatem, supra quam fundatur illa relatio ; et haec ponit aliquid in his qui praeferuntur per aliquid sibi datum ; nihil vero in his qui subiciuntur.

Ad illud quod obicitur, quod scientia et actio non dicunt sacramentum, dicendum quod scientia et actio sunt annexa, et ordo est principale ; unde, cum ponitur Ordo esse sacramentum, alia duo simul includuntur ; et illud superius tactum est, quando agebatur de potestate clavium.

PrevBack to TopNext