Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de disponentibus ad Ordinem. Hic agit de Ordinibus. Et haec pars habet duas. In prima agit de gradibus Ordinum. In secunda de dignitatibus sive officiis superadditis Ordinibus, ibi : Sunt et alla quaedam, non ordinum etc.

Prima pars habet tres partes. In prima ponit gradus Ordinum, quos in littera distinguit, et partes in suis locis manifestae sunt. In secunda vero assignat differentiam Ordinum minorum ad maiores, ibi : Cumque omnes sint spirituales etc. In tertia vero determinat in quo conveniunt, ibi : Si autem quaeritur, quid sit quod hic vocatur Ordo.

Prima harum in septem partes dividitur secundum septem Ordines qui patent in littera, quaelibet suo loco.

Sunt et alia quaedam, non Ordinum etc. Haec est secunda pars, in qua agitur de dignitatibus superadditis Ordinibus ; et haec pars habet tres secundum tria de quibus agit. Quaedam enim tenent nomina officiorum praecipue magis quam dignitatum, ut cantor et succentor ; quaedam nomina dignitatum, ut archiepiscopus, patriarcha ; quaedem media, ut episcopus, quod est nomen dignitatis simul et officii, ut dicit in littera. Primo igitur agit de his quae dicunt officium et dignitatem. Secundo de his quae dignitatem, ibi : Ordo autem episcoporum quadripartitus est etc. Tertio vero de his quae dicunt officium, ibi : Cantor sic vocatur, quod vocem etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus