Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de ordine istius sacramenti ad praecedentia. Videtur enim male ordinari, quia hoc sacramentum est ordinatum ad dispensandum omnia alia sacramenta : ergo inter omnia alia videtur esse primum.

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de Ordine : aut in compratione ad alterum respectu cuius est, aut absolute respectu subiecti in quo est. Si in comparatione, sic verum est quod sacramentum Ordinis in dispensatione debet praecedere et praecedit omnia sacramenta, prout ordinate suscipiuntur. Alio modo, prout consideratur respectu subiecti sui, sic, quia nemo ordinandus est qui.non sit dispositus per aliqua sacramenta antea, maxime per Baptismum, hoc modo sequitur necessario ; et ideo Baptismus, quia primo recipitur inter sacramenta, ianua sacramentorum appellatur

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod in sacramento septiformis gratiae septem sunt gradus. Videtur enim male dicere, quia dona Spiritus sancti sunt connexa ; et isti gradus non sunt cotinexi necessario nec simul : ergo non videtur quod istud sacramentum sit gratiae septiformis. Item, nulla videtur esse connexio horum Ordinum ad dona Spiritus Sancti, quia ostium custodire ad nullum. donorum Spiritus Sancti pertinere videtur ;

Respondeo : Dicendum quod verbum Magistri per quamdam appropriationem intelligendum est, non per proprietatem, ita quod dona Spiritus Sancti divisim dentur in Ordinibus singulis ; sed, usus horum donorum septem his septem gradibus competenter aptari possunt, et hoc aseendendo a minori usque ad summum.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod corona regale decus significat. Videtur enim male dicere, quia dicitur Exodi : 19, 6 sacerdotibus quod sunt regnum sacerdotale. Ergo secundum hoc sacerdotium adiacet regno non e converso : ergo magis deberet dicere regnum decorum.

Respondeo : Dicendum quod differentia est inter Novum et Vetus Testamentum, inter comparationem sacerdotii et regni. Quoniam enim Vetus Testamentum erat adhuc carnalium et carnaliter viventium, ideo potestas saecularis erat principalior et potestas sacerdotalis erat minor. Et ideo signanter dicebatur in Lege regnum sacerdotale, quia sacerdotium pendebat ex regno. Sed contra in Nova dicitur, I Petri capitula 2, 9 : "Regale sacerdotium", quia principalius est nunc sacerdotium quam regnum et potestas spiritualis quam temporalis sive carnalis ; sic enim competebat statui gratiae.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Usus tonsurae ecclesiasticae a Nazaraeis exortus est. Videtur enim male dicere, quia umbra est evacuata per veritatem : unde nullus modo debet legem Nazaraeorum observare, ergo nec ritum nec tonsuram.

Respondeo : Dicendum quod ritus iste et usus non fuit inchoatus secundum veritatem, sed secundum signationem Signabatur enim quod illi qui erant Domino dedicandi, deberent ab aliis segregari ; in nulla autem parte corporis sic competit signari sicut competit in capite.

PrevBack to TopNext