Diviso Textus
Diviso Textus
Et secundum hoc liber iste habet duas partes. In prima agit de sacramentis seccundum sanitatem quam tribuunt. In secunda agit de gloria ad quam disponunt, infra, distinctione quadragesima tertia : Postremo de conditione resurrectionis.
Prima pars habet duas. In prima determinat de sacramentis in generali. In secunda in speciali, infra, distinctione secunda : Iam ad Sacramenta novae legis accedamus.
Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet tres partes. In prima enim ponit partem prooemialem. In secunda principalem, ibi : Sacramentum est sacrae rei signum etc. In tertia incidentem, ibi : Fuit tamen Inter illa sacramenta quoddam etc.
In parte autem prooemiali duo facit. Primo per quamdam parabolam ostendit quae sit sacramentorum causa institutiva. Secundo dicit quae sint generaliter de sacramentis determinanda, ibi : De quibus quatuor primo consideranda sunt.
Pars vero principalis, in qua determinat de sacramentis in generali ; habet quatuor secundum illa quatuor quae Magister praemittit determinanda. Primo enim determinat quid sit sacramentum. Secundo vero quare institutum, ibi : Triplici autem ex causa sacramenta instituta sunt. Tertio vero, in quibus sit institutum, ibi : Duo autem sunt, in quibus etc. Quarto vero novorum et veterum assignat differentiam, ibi : Iam videre restat differentiam etc.
On this page