Praeambulum
Verbum istud scribitur Ecclesiastici 38, 1, in quo diligentius considerato explicatur et commendatur materia quarti libri Sententiarum ad nostram eruditionen et exercitationem. Explicatur autem sub duplici tropo sive metaphora, scilicet pigmentorum suavitatis et unctionum sanitatis. Ex quibus datur nobis intelligi quod medicamenta sacramentalia et sunt suavia et sunt salubria, et in hoc est tam. medicamenti quam medici taus perfecta. Nihil enim ultra quaerit aegrotus in medicina nisi ut habeat suavitatem in usu et efficaciam in effectu ; et qui hoc tribuit medicinae medicus est perfectus, secundum illud poeticum : omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. Sunt igitur medicamenta sacramentalia pigmenta odorifera et unguenta salutifera. Sed unguenta salutifera sunt respectu aegroti curandi, pigmenta odorifera repectu Dei placandi ; et haec contra duo quae facit culpa : Deum enim offendit et naturam laedit ; et offendendo Deum hominem gratia exspoliat, et laedendo naturam vulnerat naturalia. Sacramenta igitur sunt medicamenta perfecta, quoniam Deum sua suavitate placant et placando faciunt propitium et impetrant gratiam ; et vestiunt hominem exspoliatum et hominem infirmum sua curant virtute, et sic reparant naturalia.
Et sic homo descendens ab Ierusalem in Iericho exspoliatus et vulneratus reinduitur et curatur a Samaritano, scilicet Christo Domino, in cuius persona nunc dicitur : Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, id est, instituet sacramenta redolentia ad placandam maiestatem divinam. Faciet futurum dicit, loquens in tempore legis Moysaicae pro tempore legis gratiae. Etsi enim in illo fuisse dicantur pigmenta et sacrificia Deo redolentia, non tamen vi sua erant Deum placantia. Praecepit namque Dominus Moysi, Exodi 30, 35, ut faceret thymiama compositum opere pigmentarii : Facies thymiama, inquit etc. ; praeceperat Aaron, ut offerret : Pones altare contra velum ; et post subdit : Et uret super illud Aaron incensum mane, suave fragrans, et ad vesperum uret thymiama. Et in omni oblatione fere dicitur in Levitico : In odorem suavissimum Domino. Sed odor ille non placabat Dominum propter vacuitatem oblatorum, sicut dicit Apostolus, ad Hebraeos 10, 1 : Umbram habens Lex futurorum bonorum etc. Non placabat etiam propter immunditiam offerentium, sicut Isaiae 1, 13 dicitur : Ne offeratis ultra sacrificium frustra ; incensum abominatio est mihi, et ratio subiungitur post [1, 15] : Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Ad hoc ergo quod aliquis faceret pigmenta redolentia, necesse erat quod nulla in eo esset immunditia et quod plenus esset veri odoris fragrantia ; nullus talis poterat inveniri nec ab homine generari propter immunditiam generantis : et ideo necesse fuit quod Dominus ipse virtute sua corpus ei aptaret, secundum illud Psalmi [39, 7], quod assumit Apostolus, ad Hebraeos 10, 5, loquens de Christo : Ingrediens mundum, dicit : Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Holocausta pro peccato non tibi placuerunt, tunc dixi : Ecce venio. Bene dicit aptasti, quia mundus Dominus, mundificans Virginem ea puritate qua maior sub Deo nequit intelligi, aptavit corpus ei, ut esset vas munditiae contentivum omnis fragrantiae ; quod praesentiens patriarcha Iacob dixit, Genesis 27, 27 : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus : Hic ergo erat perfectus pigmentarius, quia non aliunde mendicabat odorem, sed ipse in se Patri redolebat. Et ut odor iste, quo plenus erat, ad alios derivaretur, obtulit semetipsum Deo et Patri pro omnibus, secundum illud ad Ephesios 5, 2 : Dilexit nos et tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Tunc fractum est alabastrum, et domus repleta est ex odore unguenti ; tunc de hac plenitudine accepimus omnes, dum non solum placatur Deus ex ipsa passione, immo etiam in memorialibus passionibus ; ut non tantum passio sit pigmentum suavitatis, immo etiam memorialia, utpote sacramenta, secundum illud Ecclesiastici 49, 1 : Memoria Iosiae in compositione odoris facta opus pigmentarii ; ut per Iosiam intelligamus Christum passum ; Iosias enim interpretatur : ubi est incendium Domini vel in quo est sacrificium. Memorialia vero sunt sacramenta passionem praeteritam significantia. His memorialibus abundat et impleta est domus Ecclesiae militantis ; et ideo impleta est ex odore unguenti, secundum quod dicit Spiritus Sanctus in Canticorum 4, 10 : Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentarius igitur faciet pigmenta suavitatis, scilicet Deum placantia.
Conficiet nihilominus unctiones sanitatis, id est sacramenta morbum curantia. Erant quippe in Lege figurativae unctiones, sed non erant sanativae, quia morbus erat lethalis et unctio erat superficialis. Unde Apostolus dicit ad Hebraeos 9, 9, quia non poterant medicamenta legalia iuxta conscientiam perfectum facere servientem solummodo in cibis et potibus et variis baptismatibus et iustificationibus carnis. Quia ergo ungebant carnem, et vulnus lethale erat in mente, ideo non poterant curare. Unde ad Hebraeos 10, 4 : Impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo clamabat Isaias et dicebat I capitula, 6 : Vulnus et livor et plaga lumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Hoc dicit quantum ad triplex genus peccati quo homo infirmabatur : per vulnus intelligitur originale, per livorem veniale, per plagam tumentem mortale. Et ideo praemittit : Omne caput languidum etc.
Ad hoc ergo quod aliquis faceret unguenta sanitatis, necessarium erat quod afferret unctionem spiritualem et virtutem vitalem. Hic autem fuit Christus Dominus, qui vere Christus fuit, quia unctus, secundum quod dicitur Isaiae 61, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me ; ad annuntiundum mansuetis etc. Et quod hoc intelligatur de Christo ipsemet perhibet sibi testimonium, Lucae 4, 21, ubi, postquam legit hoc verbum, dixit : Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Hic potuit unctioriem conficere sanativam, secundum quod Actuum 10, 38 dicit de ipso beatus Petrus : Unxit eum Deus Spiriiu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deusi erat in illo. Unxit eum Spiritu Sancto, et ideo attulit unctionem spiritualem ; et virtute, et ita habuit virtutem vitalem ; quoniam Deus erat in illo per, unctionem, quoniam ipse erat Deus, et ita vitam habebat in semetipso, secundum illud Ioannis 5, 26 : "Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso".
Et quia in se vitam habebat, mortuos vivificare poterat ; et ideo fecit unguenta curantia a morbo lethali. Dum enim mortalitatem nostram univit vitae, et ille qui vita erat mortuus est, facta est confectio, in qua et per quam mortuus reviviscit et ex morte ipsius sacramenta habent vivificandi efficaciam. Unde super illud ad Ephesios 5, 32 : Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et Ecclesia ; dicit Augustinus: Dormit Adam, ut fiat Eva ; moritur Christus, ut fiat Ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere ; mortuo Christo ; lancea percutitur latus, ut profluant sacramenta, quibus formetur Ecclesia. Ideo dicuntur magis sacramenta profluxisse de latere quam de pedibus vel manibus - cum inde profluxcrit sanguis - propter ipsam convenientiam in significando, quia simul profluxit sanguis et aqua ; et profluxit quidem de iam mortuo, in quo convenienter exprimitur sacramentorum confectio et institutio. Sicut enim in promerendo sacramentis efficaciam, mors iuncta est cum vita, sic sanguis vitalis exiit cum aqua. Sic ergo sacramenta sunt in verbo et elemento pariter instituta ; et ideo ad sanandum non tantum facta, sed etiam confecta dicuntur.
Haec igitur sacramenta sunt perfecta medicamenta, quae fecit unguentarius ad placandum Deum, et ideo sunt pigmenta suavitatis ; et ad sanandum hominem aegrotum, et ideo sunt unctiones sanitatis. Unctiones autem sanitatis sunt, quia sanitatem tribuunt et ad sanitatem disponunt : tribuunt sanitatem sufficienter, quae est sanitas gratiae, de qua in Psalmo [146, 3] : Qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum ; disponunt ad sanitatem perfectam, quae est sanitas gloriae ; de qua in Psalmo [102, 3] : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Et hoc quidem facit in gloria.
On this page