Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in omnibus Ordinibus imprimatur character.
Rationes principales
Circa primum sic proceditur, et ostenditur primo quod in omnibus imprimatur character : Per definitionem ordinis : "Ordo est signaculum, in quo spirituaIis potestas traditur ordinato". Si ergo haec est recta ratio, competit omnibus ratio signaculi ; sed non est signaculum materiale, sed spirituale, hoc autem est character : ergo etc.
Item, omne sacramentum iterari potest quod non imprimit characterem ; sed nullus Ordo potest iterari, sicut dicit Augustinus, et habetur in distinctione sequenti : ergo in singulis imprimitur character.
Item, character est signaculum impressum configurans nos Domino Iesu Christo ; sed. Dominus omnes Ordines exhibuit, sicut Magister inducendo probat in littera : si ergo in omnibus eidem configuramur, videtur quod in omnibus character imprimatur.
Item, impressio characteris sive signaculi est ad distinctionem secundum aliquem statum ; sed in omni Ordine ponitur quis in statu ministrandi determinato : ergo in omni Ordine imprimitur character.
Contra. Character est signaculum spirituale : ergo in illis solis imprimitur in quibus datur aliqua potestas nova et spiritualis ; sed potestas omnium Ordinum inferiorum est corporalis, ut aperire ostium sive custodire, prophetias dicere, candelabra deferre : ergo in his nullo modo imprimitur character.
2. Item, character est signaculum quod respicit sive habet imprimi in imagine ad configurandam ipsam Deo ; sed actus quorumdam Ordinum solum sunt circa ministeria inferiora : ergo si talia non spectarit ad imagine configurandam Deo, patet etc.
Conclusio
In omnibus ordinibus character imprimitur
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod character in solo Ordine sacerdotali imprimitur, sed in Ordinibus inferioribus solum disponitur quis ad talis characteris susceptionem. Propter suam enim nobilitatem de congruo exigit Ordines inferiores habere praevios. Sed cum Ordines inferiores, saltem sacri, sint de perfectione sacramenti, et in his fait segregatione perpetua clericorum a laicis ; non videtur in solo sacerdotio character imprimi.
Et ideo dixerunt alii quod character imprimitur in omnibus Ordinibus sacris, sed non in minoribus. Et huius signum est, quia isti non possunt laicis commisceri, alii vero sic. Sed cum nullus Ordo iterari possit, et quilibet habeat aliquid de ratione sacramenti, videtur quod in quolibet sit aliquid quod habet rationem rei et signi et rationem signaculi perpetui ; hoc autem characterem dicimus : non igitur videtur quod in illis solis imprimatur.
Et ideo est tertia opinio probabilior quod in omnibus Ordinibus character imprimatur, sicut rationes expresse ostendunt. Cum enim character sit signaculum distinctivum et perpetuum et Christo configurativum, et hoc est in omnibus Ordinibus reperire : non est dubitandum characterem in omnibus imprimi.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod est signaculum spirituale, dicendum quod in omnibus Ordinibus datur potestas vel spiritualis de se vel ad spiritualem ordinans. Unde potestas ostiarii est ad admittendum homines ad divinum sacrificium ; potestas lectoris non solum ad excitandum auditum exteriorem, verum etiam interiorem ; et sic de aliis, sicut melius patebit, quando agetur de distinctione ordinum.
Ad illud quod obicitur de configuratione, dicendum quod character Ordinis, ut est consummativus, animam configurat Deo secundum imaginem ut assimilatam Deo ; et hoc fit in Ordine supremo. Vel dicendum quod magis proprie configurat tale signaculum Christo ; unde, cum Christus triplex habuerit officium, scilicet ministri in agendo, pugilis in patiendo, redemptoris in moriendo, triplex fuit sacramentum, secundum quod homo Christo configuratur his tribus modis ; unde tantum triplex est sacramentum, in quo fit characteris impressio. Nam Baptismus configurat morienti et redimenti, unde consepelitur homo in mortem ; Confirmatio configurat patienti et pugnanti, ideo signum crucis fit in fronte ; sed Ordo configurat ministranti et operanti, sicut recte in littera ostenditur. Et quia in omnibus configuratur quis Christo secundum plus et minus, ideo in omnibus character imprimitur.
3-4. Ad illud quod obicitur de indelebilitate et perpetuitate, dicendum quod character omnium Ordinum manet in anima, sive revertentis ad laicatum sive morientis, ut signaculum distinctivum ; et hoc vel ad gloriam, si bene usus est, vel ad ignominiam, si male ; nec oportet quod maneat semper quantum ad usum ministerii, quia iste usus quodam modo convertitur in praemium. Et per hoc patet ultimum.