Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in diversis Ordinibus diversi characteres imprimantur.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia Ordo omnis, naturaliter loquendo, est signaculum : ergo, cum sint plures Ordines, sunt ergo plura signacula ; sed illa signacula spiritualia characteres appellantur : ergo etc.
Item, potestates Ordinum sunt simpliciter diversae, sicut patet in ostiario et acolytho : claudere enim ostium et ferre cereum, sive corporaliter sive spiritualiter intelligatur, est actus omnino diversus. Si ergo potestates distinguuntur per actus, et signacula distinguentia secundum diversitates potestatum, ergo diversi characteres.
Item, signum debet respondere signato et signatum signo. Si ergo septiformis gratia datur, quae est res ultima, et exteriora signa in diversis Ordinibus simpliciter sunt diversa, videtur ex hoc quod characteres, qui sunt signata et signa, sint diversi.
Item, si in quolibet Ordine imprimitur unus character ; cum in quolibet Ordine imprimatur, ut supra probatum est, tunc idem character iteratur ; sed hoc est impossibile et hoc facere est contumeliam facere sacramento : videtur igitur quod post primum Ordinem, qui alium recipit, nihil recipiat, sed sacramento contumeliam faciat. Sed hoc est inconveniens : ergo etc.
Contra : In sacramento Baptismi non imprimitur nisi unus character, et similiter, in sacramento confirmationis : ergo pari ratione in sacramento Ordinis.
Item, sacramentum Ordinis essentialius respicit characterem quam aliquod aliud sacramentum, in quo caracter imprimitur : si ergo Ordo unum est sacramentum, quantumcumque plurificetur, videtur quod unus character in eo imprimatur.
Item, si plures et diversi characteres imprimuntur, aut ergo diversitate specifica aut numerali. Non numerali, quia impossibile est plura accidentia eiusdem speciei esse in eodem subiecto. Si specifica, sed ex diversis secundum formam et speciem, manentibus diversis, non fit unum nisi unum sit materiale respectu alterius : si ergo character respectu characteris non est materialis et specie differt, ergo nunquam faciunt unum sacramentum, si diversi sunt.
Conclusio
In diversis ordinibus diversi imprimuntur characteres
Respondeo : Dicendum quod inter opinantes in omnibus ordinibus esse characterem, duplex opinio esse consuevit.
Quidam enim dicere voluerunt quod omnes Ordines in uno charactere uniuntur, differente tamen secundum maiorem completionem et minorem, sicut si sigillum imprimatur in cera tenuiter et deinde fortius et amplius, paulative procedendo secundum plus et plus, quousque veniatur ad statum perfectum. Si autem quaeras, quae sit ratio talis impressionis, respondent breviter quod hoc est propter chara.cteris imperfectionem. Sed si hoc esset, tunc impossibile esset promoveri ad sequentem Ordinem, omisso priori, quod est contra iura. Si hoc verum esset, non esset differentia inter Ordines nisi secundum magis et minus quod est manifeste falsum, cum potestates in diversis ordinibus sint ad diversa ordinatae. Postremo, si hoc esset, character reciperet magis ; sed quaeritur, quare non reciperet minus ; quodsi hoc esset, tunc esset delebilis. Quare etiam characteres aliorum sacramentorum magis et minus non recipiunt, ut dicatur baptizatus vel confirmatus magis et minus ? Quod cum non sit conveniens dicere, non est conveniens hanc positionem ponere.
Et ideo dicitur aliter et probabilius quod in diversis Ordinibus diversi imprimuntur characteres. Ratio autem huius est ista, quia non solum qui ad Dei cultum assumuntur distinguuntur ab aliis, immo etiam inter ministrantes ordo est et distinctio. Et ulterius, gradus illi et potestates ministrandi, si semel dantur, nunquam auferuntur, etiam si ad altius ministerium elevetur qui in minori ministraverat. Et ideo in diversis Ordinibus diversa signacula debent imprimi, secundum quae nobis diversitas potestatum ministrandi et perpetuitas innotescat ; tale autem signaculum est character : et ideo in diversis Ordinibus diversi imprimuntur characteres. Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de sacramento Baptismi et Confirmationis, patet responsio quod non est simile, pro eo quod non ponunt ita diversitatem, sicut ponit Ordinis sacramentum, quod de sui ratione implicat diversitatem graduum.
Ad illud quod obicitur, quod character essentialiter est sacramentum, dicendum quod verum est, sed non nisi prout comparatur ad alterius signatum. Sicut ergo una linea est scriptura, et duae et tres et quatuor et tamen multarum linearum aggregatio ad unam sententiam exprimendam non est nisi una scriptura : sic in proposito est intelligendum, quia omnis talis animae configuratio ordinatur ad hoc quod ei inscribatur signaculum, secundum quod homo Dei minister perfectus esse iudicatur. Et cum sacramentum dicat quid ad alterum, et characteres uniuntur secundum quod ad alterum, ideo plures characteres unum faciunt Sacramentum.
Ad illud quod quaeritur, utrum differant specie vel numero, dicendum quod dupliciter est Ioqui de characteribus : aut in se, aut prout uniuntur in unitate et integritate sacramenti. Si in se, sic differunt sicut diversae species numeri, sicut binarius et ternarius ; si prout uniuntur in uuitate sacramenti, sic, quemadmodum binarius et ternarius constituunt senarium et habent rationem partis constitutivae, et complementum ponitur in senario, sic inteiligendum est in proposito suo modo, non sic simile omnino.