Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quando character imprimatur in diversis ordinibus.

Rationes principales

Quarto quaeritur, quando imprimatur character in diversis Ordinibus. Et cum in Ordinibus sit ista quinque reperire, utpote in Ordine sacerdotali, scilicet benedictionem, inunctionem, manuum impositionem et alicuius porrectionem, ut libri vel clavis vel vasis, et verbi expressionem, quaeritur, in quo istorum fiat characteris impressio. Et primo videtur quod non in benedictione :

Quoniam semper in Ordinibus fuit characteris impressio, et illud est Ordini esentiale, in quo imprimitur character ; sed benedictio non est de essentia Ordinum, cum non legatur talis solemnitas fuisse in Ecclesia primitiva : ergo etc.

Item, illud in quo imprimitur character interior, debet habere assimilationem cum interiori charactere ; sed character ille respicit aliquam potestatem, benedictio autem fit ad sanctitatem : ergo etc.

Item, quod non detur in unctione, videtur : Quia si aliqua passio aliquibus inest, inest secundum aliquod commune ; sed characteris impressio est in omnibus Ordinibus, sed inunctio est in uno solo, scilicet in sacerdotio : ergo etc.

Item, ubicumque talis causa, ibi talis effectus ; sed in episcopatu est nova inunctio, ergo novi characteris impressio ; hoc autem est falsum, quia, si novus character imprimeretur sicut sacerdos potest esse sine diaconatu, sic episcopus sine sacerdotio, cuius contrarium determinatum est in Decretalium libro ultimo.

Item, quod non detur in manuum impositione, videtur : Primo per consimilem rationem, quia, cum non fiat manuum impositio nisi in solis duobus Ordinibus, non imprimeretur character nisi in his duobus solum ; quod est manifeste falsum, sicut patet ex praecedentibus.

Item, Ordo traditur tantum ab episcopo ; sed Ordo traditur in impressione characteris : ergo, si character imprimitur in impositione manuum, videtur quod solus episcopus debeat manum imponere in ordinatione ; quod est falsum, quia, ponit, ut dicit Canon, distinctione 23 : Presbyter cum ordinatur etc., omnes sacerdotes assistentes debent in ordinatione sacerdotis manus imponere.

Quod autem in libri vel vasis traditione non imprimatur, videtur. Quoniam, esto quod tales libri vel vasa deessent, sicut forte deerant in Ecclesia primitiva, nihilominus tales Ordines dari possent : ergo etc.

Item, multa talia confert archidiaconus, ut ampullam et aqua-manile subdiacono, sicut in littera tangitur, et claves ipsi ostiario. Si ergo solius episcopi est conferre Ordines, videtur quod in tali trditione non imprimatur character.

Quod autem in verbi expressione non imprimatur, videtur : Primo, quia in verbis illis significatur recta potestatis exsecutio, ut patet, si quis inspiciat. Ergo, cum illud sequatur Ordinis essentiam et characterem, videtur etc.

Item, character non potest imprimi nisi a Deo ; sed verbi expressio est per verbum imperandi, cum dicitur : Accipe potestatem etc. : ergo in tali forma non est competens imprimi characterem.

Est igitur quaestio : quare hoc sacramentum habet formam verbi per modum imperativum, cum alia habeant per indicativum vel deprecativum ?

Est etiam quaestio : unde ortum habuerunt haec circa Ordinem, scilicet manuum impositio et benedictio et unctio ?

Est etiam quaestio : quare impositio manuum est in duobus Ordinibus, sed unctio in uno solo Ordine, scilicet sacerdotio ?

Est quarto quaestio : quare diacono solus episcopus manus imponit, sacerdotibus vero alii sacerdotes ?

Est ultimo quaestio : in quo essentialiter consistit sacramentum istud exterius ? Et cum non habeat elementum nec formam statutam, videtur quod nihil essentiale habeat. Et quod non habeat formam determinatam, videtur, cum antiqua ordinaria alium modum habeant.

Conclusio

Character imprimitur, cum datur principale instrumentum, sed adiuncta forma verbali et in duobus sacris ordinibus manuum impositione.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam habendam haec sunt praesupponenda : quod omne sacramentum aliquod signum essentiale habet exterius ; nullo enim modo accidit sacramento esse signum, sed essentiale est simpliciter. Amplius, supponendum est quod in omni sacramento, in quo imprimitur character, istud est essentiale sacramento in quo sive per quod character imprimitur. Amplius, cum signum debeat habere similitudinem ad signatum, in eo imprimitur character quod exterius magis est in sacramento sibi simile.

Quoniam igitur in Ordine imprimitur character, qui est signaculum ad aliquam potestatem spiritualem, hoc pro generali regula habendum est quod in illo signo exteriori imprimitur character in quolibet Ordine in quo principalis potestas, quam respicit Ordo, significatur tradi ordinato. Ad hanc autem significandam duo concurrunt exterius, scilicet traditio alicuius instrumenti et expressio verbi ; ut sic in signo visibili simul et audibili significetur dari. Nec sufficit signum audibile sine visibili, propter hoc quod aliud verbum, aliud debet respicere signum, ut patet in aliis sacramentis : nec sufficit signum sine verbo, quia ad multa potest tale signum, scilicet liber vel illud vas dari, et ideo oportet per verbum arctari. Et haec duo sunt essentialia et intrinseca sacramento et perficientia sacramentum. Quoniam enim manus est organum organorum in operando et lingua in exprimendo, recte significatut conferri potestas in officio utriusque. Et haec in quolibet Ordine reperiuntur secundum quod reperitur et characteris impressio.

Sed quoniam characteres sunt diversi, habentes maiorem digrtitatem et minorem secundum gradus potestatum, ideo tam signa quam verba diversificantur, maxime in Ordinibus sacris et in minoribus. In Ordinibus enim sacris, quoniam datur ibi nobilis potestas et excellens, fit manus impositio, non tantum instrumenti traditio, quoniam manus est organum organorum, in quo scilicet principalius residet potestas operandi. Unde sic ordinabant in Ecclesia primitiva, ubi non nisi isti duo Ordines explicite erant. Sed in Ordinibus minoribus fit traditio alicuius instrumenti, ut clavis vel libri vel exorcismi etc. ; et si plura instrumenta tradantur uni, illud pro principali habendum est quod episcopus tradit cum prolatione verbi : Accipe potestatem. Unde in omissione principalis debet Ordo iterari, quia praesumitur quod characterem non receperit ; sed in aliis consequentibus, si fiat defectus vel negligentia, debet suppleri.

Concedendum est igitur quod in unctione non imprimitur character, sed tantum fit propter solemnitatem et dignitatem corporis Dominici, quod non est contrectandum nisi manibus consecratis. Pontifici autem fit unctio in capite, in quo significatur abundantia gratiae, quae in praelatis debet in excellentia reperiri. Et hinc est quod manus sacerdotis unguntur oleo sancto ; sed caput pontificis chrismate, ut significetur quod in eo debet esse excellentia vitae in conspectu Dei in conscientia et in conspectu hominum quantum ad famam. Concedendum est etiam quod non fit characteris impressio in ipsa benedictione, sicut ostendunt illae rationes, quia potius est instituta ad devotionem excitandam et impetrandam gratiam quam sit de sacramenti substantia.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur de manuum impositione, quod non reperitur in omnibus, ratio iam dicta est ; reperitur tamen aliquid simile, quia collatio alicuius instrumenti, in quo est protensio manus, et sic significatio collationis potestatis.

Ad illud quod obicitur, quod sacerdotes imponunt manus, dicendum.quod illa manus impositio non est ad Ordinis collationem, sed ad significationem. Significatur enim gratia communionis, quae in Ordine sacerdotali confertur et per sacerdotem debet administrari ; ideo non imponunt manus sacerdotes diacono, sed solus piscopus, in cuius impositione manus non tantum est significatio, sed etiam potestatis collatio. Praeterea, in hoc significatur quod ille qui ordinatur, in illo Ordine consecratur, cum sacerdotes manus sacratas imponunt. Et nota quod, etsi multi sint assistentes, sufficit tamen quod tres manus imponant, aliud est ex abundanti, nec tamen illud est de necessitate sacramenti.

Ad illud quod obicitur de libri vel vasis traditione, dicendum quod sicut omne instrumentum sive armatura in virtute manus est, sic etiam per impositionem manuum, ubi deessent talia, passent significari ; unde, sicut post videbitur ; in impositione manuum in Ecclesia primitiva ceteri Ordines implicabantur, qui postmodum processu temporis explicati sunt sive expliciti et quantum ad verbum et quantum ad signum et quantum ad personas.

Ad illud quod obicitur, quod archidiaconus confert multa talia, dicendum quod hoc est ad potestatis explicationem ; unde in tali traditione facta ab archidiacono non traditur nova potestas, sed tradita explicatur.

Ad illud quod obicitur de verbi expressione, dicendum quod semper intelligendum est fuisse verbum aliquod in quo exprimeretur potestas talis dari ; sed non fuerunt verba praefixa nisi in solis duobus sacramentis, quibus Dominus verba specialia ore proprio praedixit : et ideo in aliis, etsi verba sint necessaria, non tamen sunt determinata vocabula ; sed verba quaecumque sensum exprimentia, quantum est de ratione sacramenti, sufficiunt, si quis in haeresim introducere non intendat. Sed nunc necessarium est servare formam ab Ecclesia statutam et approbatam

Ad illud quod obicitur de modo imperativo, dicendum quod Pontifex Summus gerit personam Christi et personam superioris, sicut dicit Isidorus, in libro De Officiis ; et quoniam potestas est secundum plus et minus et descendit, et secundum illam qui conferunt praesunt, quibus conferunt subsunt : ideo redissime modo imperativo utitur. E sic patet responsio ad primam quaestionem. Omnes aliae quaestiones ex dictis patent, praeter illam quae est de ortu istorum : nam benedictio et manus impositio a Patriarchis, Genesis 27, 4 et Genesis 48, 13, venit, sed inunctio figuram habuit in Lege, Levitici 8, 12, ubi inunctus est summus sacerdos.

PrevBack to TopNext