Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum characteres diversorum ordinem sint essentialiter ordinati
Et quod sic, videtur : Quia maior est connexio ordinis ad Ordinem quam Ordinis ad Baptismum, et characteris unius Ordinis ad characterem alterius quam ad baptismalem ; sed essentialis est ordinatio characteris Ordinis ab baptismalem, sicut dicitur in decretali De presbytero non baptizato, libro III : Non baptizatus non potest ordinari - unde si de facto ordinatus est, debet baptizari et post iterum per ordinem ordinari - ergo character Ordinis essentiali ordine praesupponit baptismalem : ergo etc.
Item, ordo magis competit Ordini quam numero ; sed sic est in numeris quod numerus posterior necessario praeexigit priorem in figura similiter posterior antecedentem - unde nunquam est quaternarius sine ternario nec tetragonus sine trigono - ergo nunquam est gradus secundus sine primo, nec tertius sine secundo, et sic de aliis.
Item, ex diversis formaliter non potest fieri unum nisi ad invicem ordinentur ; sed omnes Ordines unum completum reddunt ministerium : ergo necesse est quod ad invicem ordinentur.
Item, si quis scienter promoveretur ad Ordinem posteriorem, priori omisso, hoc ipso suspenditur ab exsecutione, sicut dicitur in decretali ; sed hoc non esset nisi oporteret ibi servari ordinem : ergo etc.
Item, ubicumque sunt gradus, oportet ponere ordinem ; sed in sacramento Ordinis diversi ordines sunt gradus spiritualium officiorum , sicut dicitur in littera : si ergo per characteres in illis gradibus situantur, videtur quod sit ibi essentialis ordo.
Contra : In his, in quibus est ordo essentialis, destructo priori, destruitur posterius ; sed, non habito priori Ordine, nihilominus habetur posterior, sicut patet in ordinatis per saltum, qui non sunt reordinandi : ergo etc. Maior patet per se ; minor probatur per illud quod dicitur distinctione 52, Sollicitudo etc., et Extra, De clerico per saltum ordinato, Tuae litterae etc.
Item, characteres comparationem habent sicut potestates et actus Ordinum ad quos Ordines comparantur ; sed in illis potestatibus nullus omnino est ordo, sicut in potestate expellendi daemones et ferendi cereos : ergo nullus est ordo in talibus characteribus.
Item, in his quae respiciunt corporale et spirituale, prius est corporale quam spirituale ; sed exorcizatio dicit liberationem a vexatione spirituum, sed acolythatus respicit officium illuininandi : ergo prior est Ordo acolythi quam sit exorcistae : non ergo recte ordinantur, cum unus dicatur Ordo tertius, alter quartus.
Ad rationes
Inter diversos ordines est ordo congruitatis, non necessitatis
Respondeo : Dicendum quod est ordo necessitatis et est ordo congruitatis. Si ergo loquamur de ordine istorum graduum ecclesiasticorum, dicendum quod non est ordinatio necessaria nec essentialis, pro eo quod Ordo posterior haberi potest et suscipi sine priori. Si autem loquamur quantum ad ordinationem congruitatis, sic est ibi ordo, pro eo quod ad bene esse ministerii sequentis praeexigitur Ordo sive potestas ministerii praecedentis. Quemadmodum igitur, si quis velit ordinate procedere, prius debet exordium praemittere, post narrationem et post ratiocinationem et postremo conclusionem ; tamen, si vellet, incipere posset a posteriori, licet non ita ordinate : sic in Ordinibus oportet intelligi. Cum enim Ordines inferiores ministrent sacris, et sacri ordines ministrent sacerdotio, et inferior gradus prior sit in ascendendo, et potestas ministerialis sit inferior : patet quod ibi est ordo, non tamen necessitatis, quoniam potestates diversae sunt et per se ipsas obtineri et haberi possunt, licet non ita perfecte sine aliis.
Est igitur ordo in his gradibus secundum maiorem accessum ad ultimum gradum, scilicet sacerdotium. Unde primo homo introducitur in ecclesiam per ostiari.um ; secundo manuducitur per lectorem Prophetarum ; tertio adiuvatur per exorcistam, ut liberetur malo ; quarto excitatur per acolythum, ut proficiat in bono ; deinde sunt alii duo Ordines qui ministrant sacerdoti in oblatione sacrificii.
Et sic patet quod est ibi ordo congruitatis, non necessitatis. Nec valent illae rationes in contrarium de exorcista et acolytho, pro eo quod omnes Ordines potestatem spiritualem dicunt et pro eo quod eruditio praecedit liberationem a malo : et ideo concedendum est quod sit ibi ordo in characteribus, sed non est ordo essentialis. Sicut in elementis ordo est, tamen ultimum elementum sive littera ante scribi posset et prima littera ultimo, ordine retrogrado in scribendo, sed tamen ordinato post scripturam ; sic et Ordines possunt suscipi descendendo sive retrocedendo.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Baptismo, dicendum quod non est simile, quoniam - sicut tactum fuit supra, in tractatu de Baptismate, et in Concilio apud Compendium determinatum fuit, et decretalis Innocentii, De presbytero non baptizato, confirmat - Baptismus est fundamentum et ianua omnium sacramentorum ; et quoniam, fundamento non existente, nihil potest super aedificari, ideo character Baptismi alios praecedit essentiali ordine ; non sic est in aliis.
Ad illud quod obicitur de numeris, dicendum quod non est simile, quoniam numerus sequens habet praecedentem partem sui ; sed non sic gradus sequens habet praecedentem partem sui, sed ut disponentem de congruo.
Ad illud quod obicitur, quod ex pluribus differentibus non fit unum, dicendum quod verum est quod non fit unum per essentiam, fit tamen unum sacramento, quae est unitas in comparatione ad unum significandum perfecte ; et sacramentum Ordinis non habet omnimode unitatem absolutam, sed per comparationem, ad quam unitatem constituendam non requiritur essentialis dependentia in partibus.
4-5. Ad illud quod obicitur ibi ultimo de saltu et de gradu, dicendum quod illae duae rationes non ostendunt quod non sit ibi nisi ordo congruitatis quantum est de integritate sacramenti ; est tamen ibi ordo necessitatis quantum est de obligatione praecepti, quia quis tenetur ordinate ascendendo, non saltando, ordinari.