Quaestio 1
Quaestio 1
De divisione Ordinum in sacros et non sacros.
Et videtur quod nulla sit : Primo, quia Ordo essentialiter et universaliter est sacramentum ; sed omne sacramentum dicit rem sacram : ergo Ordo universaliter est res sacra : ergo omnis Ordo est sacer.
Item, in inferioribus Ordinibus datur potestas ministrandi circa altare et ea quae pertinent ad Sacramentum sacramentorum, scilicet Corpus Dominicum. Ergo, si in minoribus ministratur circa altare, sicut in diaconatu et subdiaconatu, licet non ita de propinquo, videtur quod sicut illi sunt sacri, sic et isti.
Item, in Ecclesia primitiva non fuerunt Ordines nisi sacri, scilicet presbyteratus et diaconatus : ergo vel illa Ecclesia fuit diminuta vel ista superfluit.
Item, ea quae spectant ad substantiam sacramenti, semper eadem perseverant : si ergo Ordines minores vere Ordines sunt, aut tunc esse debuerunt aut vere Ordines non sunt. Quod si tunc non fuerunt, sicut patere potest, videtur etc.
Contra : In Veteri Testamento erant distincta officia ministrantium, ita quod alii ministrabant circa altare, alii circa custodiam templi. Si ergo maioris ordinis et dignitatis est nunc sacerdotium et cultus divinus est ampliandus et ampliatus, videtur quod alii debent ad haec et ad illa deputari. Ergo videtur quod, cum Ordines penes officia maiora et minora distinguantur, quod Ordines maiores et minores esse debent.
Item, sicut patebit, cum de Matrimonio agetur, et habetur distinctione 32 in Decretis, aliqui sunt Ordines impedientes Matrimonium, et aliqui non. Si ergo in illo Ordine corpus Domini consecratur, in quo homo ab actu libidinis per omnia removetur, videtur quod aliqui sint Ordines sacri et aliqui non.
Item, quod ita debeat esse, probatur : primo, quia Ordo est sacramentum perfectorum : sed ad statum perfectionis non statim ascenditur, sed paulative pervenitur : ergo, si sacer Ordo collocat aliquo modo in statu perfectionis, videtur quod aliquos Ordines inferiores habere debeat, non sacros.
Item, videmus in curia regis terreni quod ad hoc quod sit sufficienter ordinata, ministri superiores indigent inferioribus qui obediunt et subserviunt et maiores indigent minoribus. Ergo, si domus Dei ordinata debet esse, videtur quod ibi debent esse ministri, et rursus ministri ministrantium ; et primi sunt in Ordine superiori, secundi in minori : ergo minores et maiores.
Respondeo : Dicendum quod sacramentum Ordinis gradus habet plurimos ; et prima quidem distinctio est per gradus inferiores et superiores, sive per gradus sacros et non sacros. Ratio autem, quare hoc sacramentum gradus habet, est, quia ordinat ad dispensandum Sacramentum dignissimum et ministrandum in templo Dei ; ad ministerium autem illud concurrunt quaedam officia digniora et quaedam minus digna. Etsi omnia requirant ministros sanctos, illa tamen quae attenduntur circa altare et circa portationem vasorum sacrorum et circa oblationem sacrificii consummandam potissime requirunt ministros sanctos, secundum illud Isaiae 52, 11 : Mundamini qui fertis vasa Domini. Sanctitas autem vel sanctificatio potissime consistit in continentia ; ideo sunt quidam Ordines qui requirunt continentiam in ministris, quidam vero minime. Ideo recte quidam Ordines sacri dicuntur, quidam non sacri, non ratione sui, sed ratione ministerii, ad quod requiritur sanctitas in ministro. Et sic patet ratio huius distinctionis Ordinum per sacros et non sacros ; concedendae sunt rationes ad hoc.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod omnis Ordo est sacramentum, dicendum quod omnes Ordines signa sunt sacra et rei sacrae ; sed ab hac ratione non dicuntur Ordines sacri, sicut visum est sed a consecratione ministri, et quia ipsi Ordines disponunt ad contingendum et ministrandum vasa consecrata.
Ad illud quod obicitur, quod in omnibus datur potestas ad ministrandum aliquid circa Sacramentum maximum ; dicendum quod verum est, tamen secundum plus et minus, secundum propinquum et remotum. Illis enim qui sunt in inferioribus constituti, non licet vasa consecrata portare ex officia, quamvis propter inopiam ministrorum frequenter talibus permittatur.
Ad illud quod obicitur, quod in Ecclesia primitiva soli Ordines sacri fuerunt, dicendum quod falsum est, immo et alii fuerunt ; sed implicite dabantur in impositione manuum, quoniam manus est organum organorum. Ratio autem quare non distinguebantur erat propter paucitatem ministrantium et propter paucitatem fidelium ; ideo oportebat quod omnia officia darentur uni ; nunc autem multiplicatus est divinus cultus : ideo non est simile.
Et per hoc patet ultimum. Quod enim dicit, quod substantialia semper fuerunt eadem, dicendum quod verum est ; et semper isti Ordines et gradus in Ecclesia fuerunt, licet non essent explicati et distincti ut nunc. Non solum enim nunc debent distingui propter ministrantium amplificationem, sed etiam propter manuductionem, quia ab ipsis cunabulis ordinantur nunc qui debent esse clerici. Ideo secundum profectum. aetatis in susceptione gradimm debent et possunt promoveri nec statim ad supremum gradum provehi.