Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum psalmistatus sit Ordo.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Distinctione 21 : Cleros et clericos, et infra : "Generaliter clerici dicti sunt omnes qui in Ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt : ostiarius, psalmista et lector" etc. ; et iterum, distinctione 25, Perlectis, et infra, ubi enumerat officium psalmistae inter alios ; et hoc expresse dicit Isidorus, VII libro Etymologiarum.
Item, ratione videtur hoc ipsum probati, quia prophetia Psalmorum non est minus nobilis quam aliae : ergo sicut est. Ordo in Ecclesia deputatus ad recitandum alias prophetias, scilicet Ordo lectoris, ita videtur quod debeat aliquis Ordo ordinari ad recitandum Psalmos ; sed iste est psalmistae : ergo etc.
Item, nobilius et dignius officium est Psalmos in Ecclesia recitare quam sit ostia custodire : ergo si Ordo deputatus est ad illud officium, multo fortius videtur quod ad dicendum Psalmos.
Contra : Distinctione 77 : Illud nos, et infra : "Si quis episcopus esse meretur, sit primum ostiarius, deinde lector, postea exorcista, deinde sacretur acolythus, deinde vero subdiaconus, deinde diaconus ; postea presbyter". Hic sufficienter gradus et Ordines distinguuntur, et non ponitur Ordo psalmistae : ergo etc.
Conclusio
Psalmistatus proprie non est ordo, sed officium ordini annexum
Respondeo : Dicendum quod psalmistatus proprie non est Ordo, sed officium Ordini annexum. Et ratio huius est, quia non dicit officium cui debeat specialis gradus Ordinis deputari, sed solum est annexum Ordini. Psalmista enim et cantor pro eodem reputantur, sicut patet ex his quae dicuntur distinctione 23 : Psalmista, id est cantor etc. Psalmistae enim est non solum Psalmos cantare, sed etiam alios cantus harmonicos lectionibus interserere ; et hoc ut audientium corda excitentur ad Dei laudem et ad eruditionem lectoris et non afficiantur taedio in auditu verbi divini. In hoc ergo quod est ad laudem Dei, cum illud sit omnium fidelium et communiter insimul, non oportet ad hoc Ordinem deputari. In hoc enim quod excitat corda ad eruditionem et ad percipiendum sensum quem praedicat lector, est officium annexum Ordini lectoris. Et sic patet quod stricte accipiendo Ordines et gradus, psalmistatus non debet inter Ordines computari ; sed si largius extendatur nomen Ordinis ad officium etiam annexum Ordini et quod specialiter et principaliter convenit ordinatis, sic psalmistatus potest inter Ordines computari, et ita accipit Isidorus.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur, quod prophetia Psalmorum est dignior vel aeque digna, dicendum quod digna est quantum ad intellectum et sensum ita sicut aliae. Sed quia psalmista non tantum erudit per sensum verborum, quantum etiam excitat mentes per cantum musicorum et per emissionem vocum resonantium, et hoc competit multitudini, alias vero prophetias competit uni recitare, cui alii sint intenti : ideo oportet illum qui legit esse provectiorem, non ratione eius qod recitatur, sed ratione inodi recitandi. Et sic patet illud.
Ad illud quod obicitur de custodia ostiorum et psalmodia, dicendum quod maioris auctoritatis et dignitatis est excludere indignos et admittere dignos ad divinum officium quam interesse et Psalmos cantare, pro eo quod primum dicit quamdam auctoritatem et potestatem, nec competit alicui nisi detur ab eo qui habet auctoritatem eminentem, scilicet ab episcopo. Sed psalmodia respicit scientiam et vocem ; et qui habet haec sine donatione auctoritatis, potest hoc facere sola iussion sacerdotis, ut praedictum est. Quamvis ergo istud officium maius videatur, tamen si consideratur auctoritas utrobique, illud est maius quam hoc.