Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de Ordine ; hic agit de potestate conferendi Ordines. Et quoniam potestas exigit materiam debitam et debitam ordinationem, ideo primo agit Magister de potestate conferendi Ordines. Secundo vero de vitio, quod incidit circa Ordinis dationem et susceptionem, quod est simonia, ibi : De simoniacis vero non est ambigendum. Tertio vero de idoneitate ordinandorum, maxime quantum ad aetatem, ibi : De aetate ordinandorum, ultimo capitulo. Prima pars habet tres. In prima arguit ad partem falsam, ostendens quod haeretici non possunt Ordines dare. In secunda ad partem veram, ibi : Contra autem alii sentire videntur etc. In tertia solvit, ibi : Haec autem quidam ita determinant etc.

De simoniacis vero non est ambigendum etc. Haec est secunda pars, in qua agit de vitio quod incidit circa Ordinum dationem et susceptionem, quod quidem est simonia ; et habet haec pars duas. In prima agit de culpa. In secunda vero agit de poena, ibi : Differt tamen inter eos qui ordinantur etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus