Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Habiturus partem cum his qui bene verbum Dei ministraverunt. videtur enim male dicere, quia, cum tales habuerint aureolam, videtur quod omnes lectores habeant aureolam ; et ita omnes sacerdotes.

Respondeo : Ad hoc dici potest quod officium lectoris est non tantum prophetiam nudam legere, sed etiam exponere ; et tunc bene patet officium, quoniam non solum legit corticem litterae, sed etiam explicat arcanum prophetiae ; et tunc est praedicator et doctor et meretur aureolam. Quodsi tantum officium accipiat et non impleat, non habebit ex hoc aureolam, quia aureola non redditur voluntati vel officia per se, sed voluntati iunctae cum actu praerogativae alicuius. Posset tamen dici quod illud intelligitur quantum ad meritum substantiale.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ab archidiacono accipiunt candelabrum etc. Videtur enim male dicere, quia archidiaconus non potest ordinare, ergo nec dare vasa in quibus significetur potestas.

Item quaeritur, quis sit actus principalior acolythorum, an ministrare de cereo an ministrare de urceolo. Et videtur quod de urceolo, quia secundum istum actum quodam modo iungitur cum officio subdiaconi. Sed ad oppositum est, quia unusquisque Ordo denominatur a digniori et principaliori ; sed acolythi dicuntur quasi ceroferarii.

Respondeo : Dicendum quod potestas traditur ab episcopo, sed archidiaconus tradit urceolum et candelabrum, ut significetur quod talis ministrat subdiacono, et hoc primum incipit circa altare ministrare. Archidiaconus autem dicitur princeps ministerii.

Quod obicitur, quis actus principalior, dicendum quod actus a quo denominantur, qui est ferre cereos, quia hunc actum habent in quadam completione ; sed actum ministrandi habent in imperfectione quatum ad ministrationem aquae. Subdiaconus autem completius hunc actum habet. Alia ratio est, quia in ferendo cereos significatur potestas quam habet in dando bonum exemplum ; et quia hoc est cuiusdam superpositionis, sed in ministratione aquae subiectio, ideo etc.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod levitae ex nomine auctoris vocati sunt. Videtur enim male dicere, quia sacerdotium Novae Legis evacuat scerdotium Veteris, ergo pari ratione ministerium evacuat ministerium : ergo non debent amplius levitae dici.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, quia, cum unius Ordinis unus sit actus et una potestas, videtur quod male assignet diacono novem actus, sicut intelligitur ex littera : ergo aut diaconus complectitur novem Ordines et novem characteres, aut non bene nec vere assignantur ei huiusmodi actus.

Respondeo : Dicendum quod levitae proprio nomine appellantur diaconi, in quo nomine clauditur proprius eorum actus et principalis, scilicet ministrare sacerdoti specialiter et immediate in sacris. Ad diaconos enim pertinet corpus Domini transferre, in primitiva Ecclesia etiam sanguinem dispensare ; unde immediate isti sacerdotibus assistunt et ministrant. Et quando datur eis potestas ad hunc actum, tunc est dicendum characterem imprimi. Unde, cum novem vel circa illud in littera assignentur, intelligendum quod alii sunt annexi, hi principales. Et si tu quaeras : quare vocantur levitae ? dicendum quod non ideo dicuntur levitae, quia officium habeant levitarum, sed quia consimile illi et per illud officium praefiguratum.

Dub. IV.

Item quaeritur de divisione quam ponit de actibus sacerdotalibus, qui sunt : corpus Domini conficere, orationes dicere, dona Dei benedicere. Videtur enim quod, cum actus ligandi et sotendi sit multo nobilior, quod Magister deberet assignare ipsi sacerdoti.

Respondeo : Dicendum quod isti actus sunt proprii sacerdotum et respiciunt sacerdotem secundum se ; sed actus ligandi et solvendi respicit confessionem : ideo supra de hoc actu in sacramento de Poenitentia sive tractatu determinatum est ; et ideo Magister non repetit hic.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod canones duos tantum sacros appellari censent. Videtur enim falsum esse, quia subdiaconatus etiam Ordo est sacer ; quod patet, quia ibi vovetur continentia et castitas. Item, subdiaconus tangit vas sacra : ergo videtur etc.

Respondeo : Dicendum quod Ordines sacri dicuntur, quia sacrum exigunt ministrum, secundum illud Isaiae 52, 11 : Mundamini qui fertis vasa Domini ; unde, quia contingunt res sacratas, sacri debent esse ; et omnes isti tres dicuntur sacri. Alio modo stricte dicitur sacer Ordo, quia ipsum sacrum dispensat et quodam modo tractat, deferendo et aliis administrando ; et sic presbyter et diaconus. Tertio modo sacrum dicitur propriissime, quia sacram rem conficit ; et hoc competit Ordini supremo, et ideo sacerdos appellatur.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Ordo est signaculum sacrum. Videtur enim male dicere, quia sacramentum est elementum ; sed Ordo est sacramentum : ergo Ordo est elementum, non ergo spirituale signaculum. Item, cum in aliis sacramentis imprimatur character, propter quid Ordo magis definitur per signaculum ? Item quaeritur, quid sit res et quid signum in sacramento Ordinis.

Respondeo : Dicendum quod in collatione Ordinis est collatio potestatis, per quam homo ponitur in statu definito et gradu ; et quoniam diversitas est in potestatibus, diversitas est in signaculis, et per consequens diversitas est et debet esse in exterioribus signis ; aliter tamen, quia signa sunt simpliciter diversa, sed potestates conveniunt in eadem anima in hoc quod uniformis ratio distinguendi reperitur in omnibus characteribus et ad unum ordinatis. Quoniam igitur Ordo debet definiri per id quod commune est, et, communitas non est a parte elementi exterioris, sed signaculi impressi : ideo magis definitur per id quam per elementum exterius ; et iterum, magis hoc sacramentum quam aliud, quoniam character plus habet hic rationem suam, id est rationem distinguendi, quam in aliis sacramentis.

PrevBack to TopNext