Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum solus episcopus possit ordinare.
Rationes principales
Circa primum proceditur sic et ostenditur quod solus episcopus possit ordinare. Ad Hebraeos 7, 7 : "Sine ulla contradictione quod minus est a maiore benedicitur". Sed Ordinum collatio est per benedictionem : ergo necesse est quod ille qui Ordines confert, eminentiam habeat ultra omnes Ordines. Sed talis non est nisi episcopus : ergo etc.
Item, Isidorus, in libro VII Etymologiarum, capitulo 12, loquens de officio episcopi, dicit : Ipse summus sacerdos, ipse et pontifex maximus nominatur ; "ipse enim efficit sacerdotes atque levitas, ipse omnes ecclesiasticos Ordines disponit".
Item, ratione videtur, quia eius est in Ecclesia Ordines constituere, cuius est Ecclesiam gubernare ; sed gubernatio Ecclesiarum spectat ad episcopos, qui sunt superintendentes : ergo et dispensatio Ordinum.
Item, eius est in Ecclesia Ordines conferre, ad quem spectat ex Ecclesia filios generare perfectos, pro eo quod Ordo collocat in statu perfectionis ; sed hoc est illius solius qui est sponsus, hic autem est episcopus : ergo etc.
Item, maioris dignitatis est Ordines dispensare, quam sit sacramentum Confirmationis dare ; sed secundum est episcoporum tantum : ergo et primum.
Contra : I ad Timotheum 4, 14 : "Noli negligere gratiam, quae est in te per impositionem manuum presbyteri". Ergo in primitiva Ecclesia presbyterorum erat manus episcopis imponere, ergo et ordinare : ergo etc.
Item, ordinatio Ordinum principalium fit per manuum impositionem : ergo cui competit manuum impositio, competit et potestas ordinandi ; sed prima competit presbyteris : ergo etc. Probatio mediae : distinctione 23: "Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super caput eius tenente, etiam omnes presbyteri, qui praesentes. sunt, manus suas iuxta manus episcopi teneant super caput illius". Ergo etc.
Item, quod perfectum est, potest in tale quale ipsum est ; sed Ordo sacerdotalis est Ordo perfectus : ergo potest in tale quale est : ergo videtur quod sacerdos sacerdotem possit facere.
Item, plus est corpus Domini conficere quam aliquem ordinare in aliquo gradu ecclesiastico ; sed primum est non tantum episcopi, sed etiam sacerdotum : ergo pari ratione videtur quod ordinatio clericorum.
Conclusio
Soli episcopi possunt sacros ordines conferre
Solutio : Dicendum quod, sicut sacri canones dicunt, secundum ius commune non potest aliquis Ordines dispensare, praesertim Ordines sacros, nisi solus episcopus. Huius autem statutum ortum habet ex sacra Scriptura et Spiritus Sancti ordinatione. Ex sacra Scriptura quia, cum Dominus duo genera discipulorum habuit, quosdam in numero duodeno, quosdam in numero septuagesimo -primos Apostolos nominavit, super quos etiam fundavit Ecclesiam, ipsos tamen primo fundando in se ; alios simplices discipulos appellavit - et Apostolis primo collata fuit potestas imponendi manus et consecrandi, non autem simplicibus discipulis, sicut patet ex textu et ex Glossa Actuum 8, 11 ; et quoniam Apostolis succedunt episcopi, discipulis vero sacerdotes simplices successerunt, sicut habetur distinctione 21, capitulo : In Novo Testamento : et ita patet quod auctoritas ordinandi et manus imponendi secundum formam Ecclesiae primitivae episcopis approprietur. Unde et Apostolus, scribens Timotheo, I ad Timotheum 5, 22 : "Manus cito nemini imposueris".
Consilium etiam Spiritus Sancti concordat, quo et Scripturae sunt editae et constitutiones ecclesiasticae. Quia enim Ordo potestas est sive in Ordine traditur, ideo ab eo debet tradi qui potestatem habet et in quantum habet potestatem. Posse autem gradus distribuere et conferre non est cuiuslibet potentis, sed eius qui in potentia supereminet, sicut patet etiam in regimine curiae saecularis. Ad hoc ergo quod Ordo recte tradatur, disponit Spiritus Sanctus quod tradatur ab eo qui non solum Ordinem habet, sed qui habet Ordines, per quos est potens sicut et alii, et eminentiam dignitatis, per quam potest super alios ; hunc autem dicimus Ordinem qui dicit Ordinem cum eminentia : ideo patet quod duo requiruntur ad hoc quod episcopus possit Ordinem conferre, scilicet quod ille habeat illum Ordinem et quod habeat episcopalem dignitatem. Alia ratio est, quia si passim omnibus esset concessum, tot admitterentur ad Ordines quod non servaretur ordo, immo potius generaretur confusio ; et ideo dispositum est Dei consilio, quod solis episcopis Ordinum dispensatio et aliorum perfectorum, ut consecratio abbatum, monialium et ecclesiarum et consimilium concedatur. Posset etiam alia ratio assignari, sive ex hoc quod episcopus sponsus est, sive ex hoc quod sacramentum Ordinis statum perfectionis dicit ; ideo his qui habent potestatis eminentiam debuit reservari, et episcopus tamquain sponsus filios, id est perfectos, et filias, id est imperfectos, debuit generare. Prima tamen ratio multum valet.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur de impositione manuum presbyteri, dicendum quod presbyter vocatur ibi senior ; et Apostolus intelligebat se ipsum per impositionem manus presbyteri - Glossa : presbyterum vocat episcopum, vel presbyteri, id est presbyterorum - quia, sicut dicit ius, saltem tres sacerdotes debent manus imponere ; sed tamen ipsi non imponunt ut dantes potestatem vel Ordinem, quia ab uno solo dari potest et debet ; unde ipsi non benedicunt, sed solus episcopus, sed hoc est in signum consecrationis suae.
Et per hoc patet sequens, quia manuum impositio non facit Ordinem, nisi illa quae iuncta est benedictioni.
Ad illud quod obicitur de perfectione, dicendum quod est perfectio sufficientiae et redundantiae. Ad hoc autem quod aliquid aliud faciat sibi simile vel perfectum, non sufficit quod sit perfectum perfectione sufficientiae, sed redundantiae ; et quoniam in sacerdote est perfectio sufficientiae, in episcopo, ratione eminentiae superadditae, est perfectio redundantiae : ideo haec perfectio sufficit ad generandum filios perfectos, non prima.
Ad illud quod obicitur, quod plus est corpus Domini consecrare etc., dicendum quod illud argumentum peccat dupliciter : primo, quia potestas ordinandi praesupponit ordinationem et superaddit, per quam non solum, est ordinatus, sed etiam ordinator, et ideo prima est falsa. Et iterum, consequentia non valet, quia non sequitur, si aliquis potest in maius, quod possit in minus, nisi maius includat illud minus, ut ferre duos modios indudit unum. Non sic est in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod magis superat sacerdos diaconum etc., dicendum quod verum est, quod magis superat quam episcopus superat episcopum, qui est iam, et super illum non habet posse ; sed non magis quam superat ille qui est episcopus in actu illum qui est episcopus in potentia. Praeterea, etsi magis superet in Ordine secundum quein accipitur ratio ordinati, non tamen in Ordine secundum quem accipitur ratio ordinantis, qualis est in episcopo, non in presbytero. Et ideo non valet illud.
Ad illud quod ultimo quaeritur, quomodo episcopus benedicit episcopum, dicendum quod hoc nullum inconveniens est, quia non benedicitur nisi in quantum caret Ordine sive dignitate episcopali ; et sic maior est. Sed tunc adhuc restat quaestio, quomodo benedicit archiepiscopum, cum ille superior sit, et non possit dare quod non habet. Si tu dicas quod hoc facit auctoritate Summi Pontificis qui superest, tunc non minor restat quaestio de ipso, qualiter Summus Pontifex benedicitur ab episcopo Ostiensi. Si tu dicas quod Christus dedit ei hanc potestatem auctoritate, contra : esto quod ipse non esset, nec esset commissa alteri, numquid non posset Summus Pontifex consecrari ? Et propter hoc dicendum quod infallibiliter verum est quod dicit Apostolus, quod minus a maiore benedicitur, pro statu in quo benedicitur ; sine contradictione verum est quod nullus dat alii maiorem dignitatem quam habeat, nec minimum Ordinem dare potest quem non habet : et ideo episcopus, consecrans archiepiscopum vel Papam, omnino non tribuit ei nisi consecrationem episcopalem. Sed ille ampliorem habet auctoritatem et iurisdictionem a subditorum electione, suo consensu et Domini institutione, qui ordinavit Petrum et eius successores super totam Ecclesiam, volens ut omnes qui canonice electi fuerint eamdem quam et Petrus habeant potestatem.