Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum episcopus haereticus possit dare Ordines.

Secundo quaeritur, utrum episcopus haereticus possit dare Ordines.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Augustinus, Contra Parmenianum dicit : "Sicut dicimus in Baptismo quod per eos dari possit, ita et in ordinatione" ; et ad hoc sunt plures auctoritates in littera.

Item, ratione videtur, quia sicut se habet sacerdos ad potestatem conficiendi, sic se habet episcopus ad potestatem ordinandi ; sed sacerdos, quantumcumque haereticus, si habeat intentionem faciendi quod facit Ecclesia, vere conficit : ergo et haereticus episcopus vere ordinat, si formam ecclesiasticam servat.

Item, si aliquis catholicus intra Ecclesiam ordinetur et post in haeresim labatur, si iterum revertatur, non reordinatur ; ergo Ordines labendo in haeresim non amisit pari ratione nec episcopus dignitatem sive gradum episcopalem : ergo existens haereticus habet illam dignitatem sive excellentiam Ordinis, ergo et operationem consequentem ipsam de facto : ergo si ordinat, ordinatum est.

Item, character aeque vere est in malis ut in bonis et aeque vere imprimitur malis ut bonis. Ergo pari ratione aeque bene datur a malis sive perversis ut a bonis : ergo, cum essentia Ordinis in charactere consistat, patet etc.

Contra : Innocentius dicit, et habetur in littera : "Constat eum qui honorem amisit, honorem dare non posse" ; sed talis est haereticus : ergo etc.

Item, Causa I, quaestione 1: "Benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc quod fiat haereticus ordinatur." Ergo, si per maledictionem nullus promovetur ad Ordinem, patet etc.

Item, plus est aliquem ad Ordinem promovere quam absolvere vel ligare ; sed haereticus praecisus nullum potest absolvere vel ligare ; ergo nullum potest ad sacros Ordines promovere.

Item, inferior potestas non potest agere nisi per continuationem cum superiori et propria potestate ; sed potestatis plenitudo est in Summo Pontifice, a quo separatus et disiunctus est haereticus praecisus : ergo videtur quod nihil omnino possit dare de eis quae spectant ad ecclesiasticas potestates.

Conclusio

Apud haereticos ordo potest dispensari quoad veritatem, non quoad utilitatem

Respondeo : Dicendum quod, et si ista quaestio aliquando fuerit dubia multum apud praeclaros doctores de omnibus sacramentis, tam de Baptismo quam de aliis, quod non essent apud haereticos, tamen per illustrissimum doctorem Augustinum aperte est nobis haec quaestio patefacta, quod sacramenta ecclesiastica apud haereticos, qui formam Ecclesiae servant et intentionem habent faciendi quod facit Ecclesia, sunt quantum ad veritatem, quamvis non sint quantum ad utilitatem, quia sacramenta dispensant, sed tamen fructum sacramentorum non reportant, pro eo quod Spiritus Sanctus non est extra catholicam Ecclesiam. Et ideo in omnibus sacramentis, quae habent veritatem differentem ab utilitate, generaliter verum est quod apud haereticos possunt esse ; omnia autem sacramenta sunt talia, praeter sacramentum Poenitentiae, cuius res est interior contritio, sine qua nulla vera est absolutio et cum qua nulla absolutio est vana vel inutilis : ideo omnia possunt.dispensare et dispensant veraciter, praeter solam absolutionem Poenitentiae ; et ideo nulla iterantur praeter. illam, nisi forte Unctio Extrema. Et sic, cum Ordo habeat characterem qui praeter Spiritus Sancti gratiam, qua peccata delentur, existit, dicendum quod apud eos potest veraciter dispensari.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur de Innocentio et de Gregorio, ad illas duas auctoritates dicendum quod ideo dicitur recipere maledictionem, quia gratiam non recipit ; ideo dicitur non recipere honorem, quia non recipit exsecutionem qui ordinatur ab haeretico praeciso, qui ideo dicitur Ordinem amisisse, pro eo quod Ordinis exsecutionem amisit, non quia amisit characterem, qui deleri non potest.

Ad illud quod obicitur de potestate absolvendi, dicendum quod non est simile, quia absolutio sacerdotalis aut nulla est aut sine fictione est ; nullus autem. scienter ab haeretico absolvitur qui careat fictione. Aliter tamen potest dici quod potestas quadruplex reperitur in ministris Ecclesiae. Quaedam namque est fundata super Ordinem principaliter, ut potestas conficiendi ; quaedam super iurisdictionem canonicam principaliter, ut potestas excommunicandi ; quaedam super Ordinem et eminentiam, ut potestas ordinandi ; quaedam super Ordinem et iurisdictionem, ut potestas absolvendi et ligandi in foro poenitentiali. Et quoniam character auferri non potest, ideo potestas, quae consequitur characterem, de facto auferri non potest. Sed quoniam iurisdictio descendit ordinate a superiori ad inferius, ita quod plenitudo est in Summo Pontifice, ideo potest auferre eam et potestatem quae eonsequitur ipsam. Unde potest excommunicando auferre potestatem absolvendi et excommunicandi, sed non ordinandi.

Et per hoc patet responsio ad multa et ad sequens etiam. Quod enim obicitur, quod in Summo Pontifice est plenitudo potestatis, verum est secundum quod potestas consequitur iurisdictionem ; quae maxima et in termino est in eo, sed non in quantum sequitur characterem, quia ille immediate a Deo imprimitur et est in omnibus aequalis ; tamen exsecutio omnis potestatis debet fieri secundum eius regimen ; et ideo, si ipse prohibeat, non potest talis potestas licite exire in actum ; tamen, quia ab ipso non dependet secundum rem de facto, facit, sicut et alius. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext