Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum dans Ordines simoniace ex hoc ipso fiat haereticus.

Quarto quaeritur , utrum dans Ordines simoniace ex hoc ipso fiat haereticus.

Rationes principales

Et quod si, videtur : Gregorius, in Registro 1, et habetur Causa I, quaestione 1, Presbyter si per pecuniam ; et infra : "Quia decimas et altare et Spiritum Sanctum emere vel vendere, simoniacam haeresim nullus fidelium ignorat".

Item, in eodem : Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc ut fiat haereticus, promovetur.

Item, Causa I, quaestione 1, Eos qui per pecunias ; et infra : "Tolerabilior est enim Macedonii et eorum qui circa ipsum sunt Spiritus Sancti impugnatorum impia haeresis ; illi enim creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum Sanctum delirando fatentur ; isti vero eumdem Spiritum Sanctum efficiunt servum suum". Ergo videtur quod sit impiissima haeresis.

Item, omnis qui aestimat, donum Dei pecunia possideri, errat et haereticus est iudicandus ; sed omnis vendens vel emens Ordines, aestimat donum Dei pecunia possideri : ergo etc.

Item, nullus est maior error circa naturalia quam uni contratrio attribuere suum contrarium, ut si quis ponat album nigrum ; et circa mores nullus maior quam ponere bonum malum. Ergo nec circa divina aliquis est maior error quam ponere Dei gratiam non esse gratiam ; hoc autem ponit omnis qui eam emere vel vendere contendit : ergo etc.

Item, sicut Filio attribuitur sapientia, ita Spiritui Sancto largitas ; sed qui attribueret Filio insipientiam, laberetur in haeresim : ergo qui attribuit Spiritui Sancto avaritiam haereticus est. Sed qui credit dona Spiritus Sancti per pecuniam vendi vel emi est huiusmodi, quia ponit Spiritum Sanctum esse venalem : ergo etc.

Contra : Nulla haeresis est in contractu, sed in credulitate ; sed simonia est in contractu emptionis et venditionis : ergo non. videtur quod simoniacus fiat haereticus.

Item, haeresis est peccatum in Filium et contra veritatem ; sed simonia peccat contra Spiritus Sancti gratiam et bonitatem : ergo non videtur esse haereticus.

Item, non videtur labi in aliquod peccatum vendendo Spiritus Sancti donum, quia dicitur 1 Regum 9, 8 de Saul, et III Regum 14, 3 de uxore Ieroboam, quod utrique ad sanctos Prophetas pretium detulerunt pro prophetica manifestatione ; et constans est prophetiam donum ei esse : ergo etc.

Item, per Novum Testamentum, I ad Corinthios 9, 11 : "Si nos vobis spiritualia seminamus, non est magnum, si carnalia vestra metamus". Ergo licitum est pro spiritualibus carnalia accipi : non ergo videtur peccare.

Item, non videtur peccare qui emit, quia regnum caelorum, quod est supremum inter omnia, vendi potest et emi, sicut dicit Gregorius: "Regnum caelorum tantum valet, quantum habes": ergo etc.

Item, qui emit dat temporale pro spirituali, ergo carius habet spirituale quam carnale : ergo non avertit se ab incommutabili bono, immo potius convertit : ergo non peccat, quia "peccatum est aversio ab incommutabili bono et conversio ad commutabile".

Conclusio

Simoniacus non est proprie haereticus, nisi credat, spiritualia esse venalia.

Respondeo : Dicendum quod sacri Ordines nec aliquid sacramentorum per pecuniam dari potest sine gravi et enormi peccato, pro eo quod spirituale, quod ex sola liberalitate pro sui dignitate dandum est, mercatur et facit vile ; rursus, quia illud quod erat impretiabile , sub pretio ponit ; quod nullo modo potest fieri quin fiat contumelia Spiritui Sancto : et ideo illud non tantum est malum in se, immo etiam secundum se.

Si autem tu quaeras a me, utrum sit peccatum in fide vel in moribus, dicendum quod ille qui emit vel vendit huiusmodi spiritualia, aut credit ea pro pretio posse aestimari et valori rei terrenae aequari et per pecuniam possideri ; et haec est haeresis manifesta, et sic aestimavit Simon magus, Talis enim errat in fide, quia credit gratiam non esse gratiam. Aut ille qui vendit et emit, non hoc credit quod gratia Dei per pecuniam comparetur, sed tamen ardens avaritia nititur aliquid assequi vel impetrare per pecuniam, quod ad humanam spectat dispensationem ; et sic non est peccatum fidei, sed morum, quoniam talis peroptime novit et male facit ; sicut et ille qui fornicatur, sciens fornicationem esse peccatum, non errat in fide, sed in via morum. Et sic simoniacus est avarus et in pessima specie avaritiae, nec est haereticus proprie, sed tamen a sanctis haereticus vocatur, sive quia ad modum haeretici operatur, sive quia ut haereticus proicitur a Dei servitio et cultu propter enorme scelus.

Ad rationes

Et sic patet quomodo respondendum sit ad illud quod obiciebatur, quod simoniacus non sit haretitus ; patet etiam quod ad utramque partem obicitur.

Ad illud vero quod obicitur, quod non sit peccatum vendere exemplo Prophetarum, dicendum quod nullus Propheta donum vendidit prophetiae, qui esset bonus et sanctus, sed solum mali, sicut expresse reprehenduntur tales in Michaeae 3, 11-12 : Iudices eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et Prophetae eius in pecunia divinabant ; et infra : Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur etc.

Ad illud quod obicitur de uxore Ieroboam et Saul, dicendum quod nunquam legitur quod illi Prophetae aliquid recepissent ; sed ignoranter illi dicebant, quia morem istum accipere consueverunt quodam modo a divinis hariolis, qui non erant prophetae veri.

Ad illud quod obicitur, quod seminans spiritualia potest metere carnalia, dicendum quod, si propter hoc seminat ut illa metat finaliter, maxime si pactio interveniat, non est iustitia, immo malitia et avaritia ; quodsi hoc non intendit principaliter, immo carnalia metit ut se, sustentet et spiritualia seminet, nulla est avaritia, nulla mercatio, immo manifesta iustitia, sicut multiplici exemplo Apostolus, I ad Corinthios 9, 7 probat, quoniam talis debet sustentari. Unde ex hoc patet quod, si doctor et consiliarius et medicus et alii qui laborant de consilio sive de dotrina, pretium recipiant propter laborem et suam sustentationem, nulla est culpa, nulla est simonia. Si tamen quis venderet donum sibi divinitus datum, non laborem suum, iudicaretur simoniacus. Similiter intelligendum est de celebratione Missarum et consimilibus.

Ad illud quod obicitur, quod regnum caelorum emitur, dicendum quod emptio illa non est emptio, pro eo quod pretium eius non est nisi bona voluntas, quae. mercedem non.intuetur ; unde quamvis sine mercede non possit servire, tamen, quia liberaliter deservit, nulla omnino pactio intervenit ; unde totum spirituale est.

Ad illud quod obicitur, quod se convertit ad bonum spirituale, dicendum quod, quamvis se convertat, tamen convertit se inordinate ; et hoc est magis averti quam converti. Exemplum huius est in Lucifero, qui ad Deum se convertens, volens ei aequari, magis cecidit quam ascendit ; sic qui convertitur ad emendum donum Spiritus Sancti, magis a Deo recedit quam ad eum accedit.

PrevBack to TopNext