Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum simoniacus episcopus aliquem Ordinem possit vendere.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quoniam nihil prohibetur nisi quod fieri est possibile, alioquin frustra prohibetur ; sed sacri Ordinis venditio prohibetur, Causa I, quaestione 1, Calixtus prohibet : "Sanctorum, inquit, Patrum exempla sequentes, ordinari quemquam in Ecclesia Dei vel promoveri per pecuniam ; auctoritate sedis apostolicae modis omnibus prohibemus". Ergo etc.
Item, quod potest furtive accipi, potest etiam pecunia emi et vendi ; sed Ordo sacer potest furtive accipi, sicut dicitur Extra, De eo qui furtive ordinem suscepit, ubi cum eis dispensatur, si ingrediantur religionem ; quod possunt in susceptis Ordinibus ministrare : ergo etc.
Item, illud quod in humana dispensatione consistit, potest emi et vendi, sicut etiam liberaliter ministrari ; sed Ordinum collatio in humana dispensatione consistit : ergo potest emi et vendi : ergo simoniace dari.
Item, character Ordinis stat cum quantacumque culpa et malitia, ergo et potestas ordinandi et Ordinem suscipiendi : ergo, quantacumque sit in aliquo simoniaca pravitas, non videtur dationem vel susceptionem Ordinis impedire.
Contra : Gregorius dicit, et habetur Causa I, quaestione 12: "Quicumque studet pretii datione sacrum Ordinem accipere, non est sacerdos, sed inaniter tantummodo dici concupiscit". Ergo per simoniam Ordo non potest suscipi, ergo nec simoniacus dare.
Item, Leo Papa sic arguit, Causa I, quaestione prima: "Gratia, si non gratis datur vel accipitur, gratia non est ; simoniaci autem non gratis accipiunt : igitur gratiam, quae maxime in ecclesiasticis Ordinibus operatur, non accipiunt. Si autem non accipiunt, non habent ; si autem non habent, nec gratis nec non gratis cuiquam dare possunt".
Item, dona Spiritus Sancti sunt in potestate Dei, non hominis : ideo enim Sancti Spiritus dicuntur et sunt, quia ipse ea donat. Ergo nemo potest ea habere nisi a Spiritu Sancto ; sed Spiritus Sanctus, cum sit liberalissimus, nihil potest vendere neque vendit : ergo eius dona nec pecunia possunt vendi nec pretio comparari. Si ergo Ordo donum Spiritus Sancti est, impossibile est ipsum pretio vendi vel emi : ergo nec ab aliquo simoniaco dari.
Item, in sacris Ordinibus, scilicet diaconatu et sacerdotio, Spiritus Sanctus datur ; quod patet per hoc quod dicitur ibi : Accipite Spiritum Sanctum ; sed Spiritus Sanctus non potest vendi : ergo nec Ordines sacri, qui etiam eius datione conferuntur. Probatio minoris : quod potest emi et vendi, potest in servitutem redigi ; sed Spiritus Sanctus non potest redigi in servitutem : ergo etc.
Conclusio
Episcopus simoniacus simoniace ordines dare potest
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod spirituale dicitur dupliciter : uno modo, quod est spirituale pure, ut gratia et virtutes et dona ; et hoc nec de facto nec de iure vendi potest, immo si quis habens vellet emere, non solum non acquireret amplius, sed etiam quod haberet amitteret. Alio modo spirituale est quod adiungitur, scilicet rei corporali, quae tamen ratione illius spiritualis consecratur et accipit rationem spiritualis, et hoc, quia spirituale de iure non potest vendi, pro eo quod non potest poni sub pretio ; de facto tamen ratione rei corporalis vendi potest ; et talia sunt sacramenta ecclesiastica. Quoddam est spirituale, quod adiungitur rei corporali, quae tamen habet rationem rei temporalis, ut calix consecratus vel etiam ius patronatus, quia ibi consecratio iuncta est argento et ius patronatus fundo ; et illud dicitur spirituale, quia spirituali annexum ; et hoc de facto vendi potest, de iure non potest vendi, tamen potest cum eo cui adiunctum est in venditione transire. Calix enim consecratus vendi potest, ita tamen quod consecratio non vendatur, sed argenti valor ; et fundus vendi potest cui annexum est ius patronatus, sed non ipsum ius patronatus de iure quin committatur simonia.
His praenotatis ad Ordines veniendum est, in quibus est aliquid de primo gepere, scilicet gratia sanctificans, aliquid de secundo, scilicet potestas ministerialis, per aliquod signum exterius dispensata, cui inseparabiliter est adiuncta. Primam impossibile est pretio comparare nec vendere ; secundam vero possibile est pro pretio dari, quia inseparabiliter est adiuncta exteriori sacramento ; et cum illud possit pro pecunia dari, potest et illa potestas vendi. Et sic patet quod simoniacus simoniace ordines dare potest.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de Gregorio et de Leone Papa, patet responsio, quod loquuntur de gratia gratum faciente, quae non potest nisi gratis dari, et haec est quae sacrum facit, non quantum ad potestatem, quae iuncta est rei exteriori positae in hominis dispensatione.
Ad illud quod obicitur de donis Spiritus Sancti etc., dicendum quod dupliciter est loqui de huiusmodi donis gratis datis : aut ratione sui aut ratione annexi ; et secundum hoc duplicem habent dispensatorem : quantum ad se habent dispensatorem Spiritum Sanctum, qui characterem imprimit, vel totam Trinitatem ; quantum vero da annexum, dispensatorem habent hominem purum. Et primus nunquam vendit, sed secundus vendere potest annexum illi quod est quodam modo spirituale, et propter illud emitur ; et ideo ipsa dona dicitur vendere et potest, cum in eius potestate commissa sint temporalia dispensanda.
Ad illud quod obicitur ultimo, quod Spiritus Sanctus non potest redigi in servitutem, dicendum quod in se ipso vendi non potest, tamen eius effectus vendi possunt, pro eo quod sunt in humano dominio constituti. Et sic concedendum est veros Ordines a simoniacis posse dari ; quamvis non dentur nec recipiantur ad utilitatem, sed potius ad damnationem et bonum convertatur eis in malum.