Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ad susceptionem Ordinis requiratur sexus virilis.

Rationes principales

Quantum ergo ad primum, quod sexus virilis requiratur, ostenditur : Primo sic : Nullus Ordo potest conferri ei qui non habet naturalem possibilitatem vel aptitudinem ad illum ; nullus autem habet possibilitatem ad Ordinem, qui non habet aptitudinem ad tonsuram et coronam ; et nullus ad hoc habet naturalem aptitudinem, quem decet semper habere velatum caput. Si ergo solum virum per naturam decet orare capite non velato, mulierem autem velato capite, sicut dicitur I ad Corinthios 11, 4, quod et ipsa natura docet, ergo etc.

Item, nullus est possibilis ad Ordines suscipiendos nisi qui Dei gerit imaginem, quia in hoc sacramento homo quodam modo fit Deus sive divinus, dum potestatis divinae fit particeps ; sed vir ratione sexus est imago Dei, sicut dicitur I ad Corinthios 11, 7: ergo nullo modo mulier potest ordinari.

Item, in Ordine spiritualis potestas datur ordinato ; sed talis potestatis non est mulier susceptibilis, sicut dicitur I ad Timotheum 2, 12 : "Mulierem in Ecclesia docere non permitto neque dominari in virum": ergo nec Ordinis.

Item, Ordines alii praeparant ad episcopatum, si quis bene in illis conversetur ; sed episcopus sponsus est Ecclesiae : ergo, cum mulier non possit ad episcopatum provehi, sed tantum vir, alioquin sponsus non esset Ecclesiae, ergo ad Ordines antecedentes promoveri est tantum virorum.

Contra : Iudicum 4, 4 legitur quod Debbora iudicavit Israel et ei praefuit. Ergo videtur quod mulieri competat potestas iudiciaria, maxime quando abundat in gratia : ergo et potestas sacerdotalis.

Item, in Novo Testamento videmus abbatissas, quibus committuntur collegia regenda. Ergo videtur quod eis committi debeat potestas absolvendi et ligandi : ergo pari ratione videtur quod conferri posset eis Ordo sacerdotalis.

Item, Ordo sacerdotalis et alii repiciunt animam et non carnem ; sed quantum ad animam non est distinctio sexus, immo ita imago Dei est mulier ut vir : ergo aeque bene est susceptibilis Ordinis.

Item, non est maior perfectio quam sit status religionis, nec maior fortitudo quam sit in perpessione martyrii ; sed mulieres admittuntur tam ad religionem quam ad martyrium : ergo debent et possunt admitti ad Ordinem sacrum.

Conclusio

Mulieres nec de iure nec de facto ordines suscipere possunt

Respondeo : Dicendum quod communis hoc tenet opinio, quod mulieres ad sacros Ordines admitti non debent. Nam expresse dicitur distinctione 23: "Sacratas Deo feminas vel monachas sacra vasa vel sacratas pallas penes vos contingere et incensum circa altare deferre, perlatum est ad apostolicam Sedem, quae omnia vituperatione et reprehensione plena esse nulli recte sapientium est dubium. Quapropter huius sanctae Sedis auctoritate, ne pestis haec latius divulgetur, per omnes provincias abstergi citissime mandamus".

Et sic omnes consentiunt quod promoveri non debent ; sed utrum possint, dubium est. Sane quorumdam opinio fuit, quod possunt, qui dicti sunt Cataphrygae, qui etiam non solum praemissis auctoritatibus innituntur, sed auctoritatibus adhaerent canonum et pro se adducunt, in quibus ostenditur mulieres antiquitus Ordines suscepisse. Dicitur enim Causa XXVII , quaestione 1 : Diaconissam ante annos quadraginta non debere ordinari, statuimus ; et in eadem quaestione : Si quis rapuerit vel sollicitaverit diaconissam ; et similiter distinctione 32 mentio fit de presbytera. Sed certe, si attendatur quod dicitur distinctione 32 : Presbyteram etc., ibi ostenditur quod presbyterae vocantur viduae, et seniores et matronae ; et ex hoc colligitur quod diaconissae dicebantur, quae communicabant cum diaconibus in legendo homiliam, quibus fiebat aliqua benedictio. Unde nullo modo credendum est quod unquam, secundum canones, mulieres fuerint ad sacras Ordines promotae. Et secundum saniorem opinionem et prudentiorem doctorum non solum non debent vel non possunt de iure, verum etiam non possunt de facto.

Et si quaeratur rario huius, dicendum quod hoc non venit tam ex institutione Ecclesiae quam ex hoc quod eis non competit Ordinis sacramentum. In hoc enim sacramento persona quae ordinatur significat Christum mediatorem ; et quoniam mediator solum in virili sexu fuit et per virilem sexum potest significari : ideo possibilitas suscipiendi Ordines solum viris competit, qui soli possunt naturaliter repraesentare et secundum characteris susceptionem actu sighum huius ferre. Et ista positio probabilior est et multis audoritatibus Sanctorum potest probari.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Debbora, dicendum quod illa fuit potestas temporalis, non spiritualis. Mulieribus autem bene licet temporaliter dominari, sed non spirituali dominio, quod est signum quod ille qui dominatur gerit typum capitis Christi ; quoniam ergo mulier non potest esse caput viri, ideo ordinari. non potest.

Ad illud quod obicitur de abbatissis, dicendum quod non habent locum praelationis ordinariae, sed quasi loco abbatis sunt substitutae propter periculum cohabitandi cum viris ; unde non possunt ordinarie absolvere nec ligare. Officium autem sacerdotale vel etiam cuiuslibet Ordinis, cui datur ordinarie potestas ista et Ordo, significationem habet, quae non competit mulieri, quamvis regimen competat feminis.

Ad illud quod obicitur, quod Ordo respicit animam, dicendum quod non respict animam tantum, sed animam ut est carni coniuncta, et hoc ratione significationis, quae consistit circa signum visibile, ac per hoc etiam circa corpus ; et exsecutio et usus Ordinis coniunctum respicit. Quoniam nec Ordinis sinificatio nec etiam dispensatio sic competit mulieri, sicut superius probatum est, ideo patet illud.

Ad illud quod obicitur de perfectione religionis et martyrii, dicendum quod est perfectio quae respicit gratiam gratum facientem, et huius aeque bene est susceptibilis mulier ut vir ; et est perfectfo status qui concernit aliquid gratis datum, et haec potest competere uni sexui, quamvis non competat alii ; quia haec non tantum respicit quod est interius, sed etiam quod est exterius. Talis est perfectio Ordinis, in qua est collatio potestatis, quam ostendit multiplex ratio mulieribus minime convenire.

PrevBack to TopNext