Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ad susceptionem Ordinis necessarius sit usus rationis.

Secundo quaeritur, utrum ad susceptionem Ordinis necessarius sit usus rationis.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia nobilius et perfectius sacramentum est sacramentum Ordinis quam sacramentum Matrimonii et in altiori statu ponit ; sed sacramentum Matrimonii non potest a furiosis et ratione carentibus contrahi, sicut expresse habetur infra : ergo etc.

Item, hoc videtur per formam, quia nullus offert aliquid non intelligenti ; sed in Ordine dicit ordinans ordinato : accipe potestatem etc. : ergo praesupponit in eo discretionem. Si ergo non habet discretionem,. non videtur Ordinem posse suscipere.

Item, usus istius sacramenti nulli potest competere nisi habenti rationis usum : ergo, si alii datur, frustra datur ; ergo, si Deus nihil frustra facit, videtur quod ei qui non habet rationis usum, nunquam sacramentum Ordinis conferatur.

Item, si quis offerret potestatem recusanti, non esset ibi potestatis susceptio, quoniam sicut se habet collatio ad voluntatem dantis, ita susceptio ad voluntatem suscipientis : ergo, si dans non dat nisi velit et intendat, suscipiens non suscipit nisi velit et intendat.

Item, tempus et aetas determinantur in susceptione Ordinis, distinctione 77 ; sed hoc non est propter aliud nisi propter discretionem et usum rationis, qui non habetur in minoribus annis : ergo etc.

Item, sacris Ordinibus de necessitate est annexa continentia ; sed nullus obligatur ad continentiam nisi usum habeat rationis et per consensum propriae voluntatis : ergo saltem ad sacros Ordines nullus potest ante annos discretionis promoveri : ergo necessarius est usus rationis.

Contra : Alia sacramenta quae imprimunt characterem, ut Baptismus et Confirmatio, ante usum rationis dari possunt : ergo videtur pari ratione quod et istud sacramentum.

Item, hoc ipsum videtur, Extra, De clerico ordinato per saltum, ubi dicitur quod infra annos discretionis ad minores Ordines est promotus, et post sine iteratione concessum est ei in huiusmodi ministrare.

Item, sacerdoti, quando ordinatur, dantur claves ligandi et solvendi, etiam si sacerdos scientia careat : ergo multo fortius puero dari poterit Ordo, si careat usu rationis.

Item, si aliquis timore mortis compulsus ordinari patiatur et malit ordinari quam mori, est ordinatus, sicut et in Baptismo manifeste potest haberi : ergo sufficit voluntas coacta : ergo non est necessarium quod libere consentiat : ergo non videtur necessaria aetas.

Item, sapientis est respicere non tantum praesens, sed etiam quod futurum est : ergo, si multi carent discretione, de quibus praesumitur quod aliquando sint discreti, videtur quod saltem Ordo possit eis committi et exsecutio maneat in suspenso.

Item, si aliquid ex parte suscipientis esset necessarium in ipsa ordinatione, oporteret quod saltem consensum suum exprimeret, et quod ab eo requireretur, sicut fit in Matrimonio ; sed hoc modo non fit in Ordine : ergo non videtur quod sit necessarius consensus, ergo nec usus rationis.

Conclusio

Ad septem ordinum susceptionem non requiritur usus rationis necessitate Sacramenti, sed necessitate sive praecepti, sive congruitatis

Respondeo : Ad. hoc dicunt aliqui quod ad Ordinum omnium susceptionem requiritur rationis consensus, pro eo quod in quolibet Ordine officium committitur respectu actus eliciti a ratfone ; et officium nulli committitur nisi ei qui vult recipere : et ideo dicunt quod usus rationis requiritur in ordinato, alioquin nihil omnino fit. Sed tamen illud videtur esse contrarium decretali De clerico per saltum ordinato, ubi tangitur quod ad minores Ordines infra annos discretionis promotus est. Amplius, tota die videmus parvulos ad Ordines minores promoveri, qui nec sciunt quid sit Ordo nec quid ibi detur. Et iterum, usus Confirmationis non est ante adultam aetatem, et tamen sacramentum dari potest.

Et ideo est alia opinio maiorum, quod ad aliquid usus rationis requiritur de necessitate sacramenti, ad aliquem Ordinem de necessitate praecepti, ad aliquos de honestate et congruitate. Ad episcopatum namque, quoniam ibi contrahitur matrimonium spirituale, necessario requiritur consensus, sine quo non fit matrimonium, nec spirituale nec corporale, ut infra videbitur ; ac per hoc necessario requiritur usus rationis et discretionis de necessitate sacramenti, licet multa alia requirantur de necessitate praecepti. Ad Ordines vero sacros requiritur rationis usus de necessitate praecepti, pro eo quod ad illos Ordines non debent admitti nisi qui possunt ad continentiam obligari ; et ideo qui ordinant scienter eos qui non possunt obligari, quia ratione carent, faciunt contra statutum et praeceptum Ecclesiae ; et ideo, si tales ordinantur exterius, characterem recipiunt de facto, quia non contradicunt, quamvis non consentiant. Ad minores vero Ordines requiritur de honestate rationis usus, quia ibi committuntur officia qua spectant non solum ad habentes usum rationis, immo etiam ad habentes scientiam litteraturae. Sed tamen, quia illi Ordines sunt ad quamdam assuefactionem, ubi ex aliqua utilitate vel necessitate videtur expediens, possunt ad minores Ordines promoveri etiam ante annos discretionis. Sed quod ita passim promovearttur et beneficiis ecclesiasticis ditetur, vix potest esse sine contemptu canonum et scandalo hominum et periculo animarum. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod non est necessarius usus rationis ad sacramenti esse vel suscipere, sed solum quantum ad bene esse et digne suscipere, loquendo de Ordinibus proprie.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur de matrimonio, dicendum quod non est simile : quia in Matriiuonio non requiritur usus rationis propter dignitatem sacramenti, sed propter significationem coniunctionis Dei et animae, quae non est nisi in mutuo consensu. Praeterea, non concludit hoc generaliter de sacramento Ordinis, sed solum de dignitate episcopi.

Ad illud quod obicitur, quod dicit : Accipe, dicendum quod illa oblatio significat magis imperium et potestatem dantis quam exercitationem suscipientis. Unde illius non tantum est offeree, sed conferre ; et nisi sit obex contrariae voluntatis, ita quod omnino sit invitus, recipit sacramentum, secundum quod iudicatur de sacramento Confirmationis.

Ad illud quod obicitur de usu, dicendum quod, etsi non habeat statim usum, quia tamen speratur aliquando habere, non frustra datur sacramentum, sicut etiam datur sacerdotium ei qui longo post tempore differt celebrare.

Ad illud quod obicitur de recusante, dicendum quod hic est sophisma consequentis : recusans non recipit, ergo oportet quod recipiens consentiat ; quia medium est inter recusantem omnino et consentientem.

Ad illud quod obicitur de tempore et aetate, dicendum quod determinatio illa temporis non est quantum ad sacramenti necessitatem, sed potius quantum ad susceptionis congruitatem et solemnitatem, quam in maioribus Ordinibus oportet servari, saltem quantum ad annos discretionis, propter votum continentiae et Ordinum dignitatem ; ulterior vero protelatio temporis quantum ad sacerdotes quantum ad tempora moderna non exigitur, quia, sicut in multis malitia supplet aetatem, ita in multis bonitas et sanctitas supplet. Praeterea, multi nunc ordinantur, qui non praeficiuntur populo, ut religiosi ; ideo non oportet in eis ita servare tempora ut in aliis, maxime si sit sanctitas vitae et scientia et maturitas morum.

Ad illud quod obicitur de continentia, iam patet responsio ; nam continentia est in sacris Ordinibus non de esse sed de bene esse.

PrevBack to TopNext