Divisio textus
Divisio textus
Haec est ultima pars totalis partis, in qua agit Magister de sacramentis. In hac enim parte ultimo agitur de sacramento Matrimonii ; et quoniam tunc unaquaeque res perfecte cognoscitur, quando cognoscitur secundum quadruplex genus causae : ideo pars ista habet quatuor partes : In prima agit de Matrimonio secundum causam formalem. In secunda secundum causam efficientem, infra, distinctione proxima : Post hoc advertendum est, quid sit coniugium. In tertia secundum causam finalem, infra, distinctione trigesima prima : Post haec de bonis coniugii. In quarta secundum causam materialem, quae est personarum legitimitas ; haec enim est dispositio a parte suscipientis ; et per oppositum agit de illegitimitate, et hoc agit infra, distinctione trigesima quarta : Nunc superest attendere, quae personae etc.
Prima pars, in qua determinat de Matrimonio secundum causam formalem, habet duas : quia enim Matrimonio formaliter convenit sacramentum et signum, et signum sacramentale duo in se continet, secundum quod tale signum significat divinam institutionem et naturalem repraesentationem : ideo pars ista hbet duas. In prima agit de Matrimonii institutione. In secunda de repraesentatione sive aptatione signi ad signatum, et hoc ibi : Cum igitur coniugium sacramentum sit.
Prima pars habet tres partes. In prima determinat institutionis tempus. In secunda modum, ibi : Prima institutio habuit praeceptum. In tertia removet quoddam dubium quod habet ex praedictis ortum, ibi : Fuerunt autem nonnulli haeretici.
Cum igitur coniugium sacramentum sit. Haec est secunda pars, in qua post institutionem agit de significatione, et habet haec pars tres particulas. In prima determinat quid sit in hoc sacramento signum et quid signatum tantum et, quid signatum et signum, ex quibus intelligitur unicum fieri sacramentum sive integrari. In secunda ex verbis suis introducit dubium, ibi : Inde est, quod quidam doctorum. In tertia vero dissolvit, ibi : Hoc si secundum superficiem. Et ita in duobus est continentia huius distinctionis, scilicet in huius sacramenti institutione et in sacramenti constitutione sive integratione.
On this page