Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Nec ex his aliquem in clericatu honorem vel exiguum subrogare. Videtur enim male dicere, quia aut iste habet Ordinem aut nihil habet. Si nihil habet, ergo poterit ab episcopo catholico promoveri cum dispensatione, sicut patet in haereticis. Si habet ordines, ergo iam promotus est.
Respondeo quod hoc non dicit quia non sit ordinatus, sed quia male sit ordinatus. Male autem est ordinatus dupliciter : aut quia est ordinatus a quo non debet, aut quia sicut non debet. Primo modo tripliciter : aut quia ordinatur ab haeretico vel simoniaco, sicut hic in proposito ; tunc enim, si scienter facit et communicat haeresi vel simoniae, non potest exsequi nec dispensatur de facili, et hoc vult dicere in littera. Aut ordinatur a catholico non suo sine licentia episcopi proprii et auctoritate ; talis debet deponi, Causa VII, quaestione 1 ; dispensari tamen potest, si talis ordinans aliquam ponit spem in ratihabitione episcopi proprii. Aut ordinatur ab episcopo qui renuntiavit loco et officio, quia talis non debet conferre Ordines ; si vero renutiavit loco tantum, potest dare minores Ordines, et de licentia episcopi potest dare omnes ; et qui sine licentia episcopi proprii recipit Ordines, posset deponi de rigore iuris, potest tamen cum eo dispensari.
Secundo modo dicitur male ordinatus, quia non recipit eo modo quo debet ; et tunc aut furtive aut per saltum. Si furtive, hoc est dupliciter : aut quia duos recipit et eodem die, ita quod alterum furatur, loquendo de sacris ; et poena omnium talium est depositio, sicut dicitur distinctione 77, Subdiaconus ; Extra, De eo qui furtive, innotuit etc. Si autem furtive recipit unum tantum, tunc aut fuit prohibitum sub interminatione anathematis ; et tunc solus Papa dispensat, Extra, De eo qui furtive. Si autem non fuit prohibitum, tunc potest permitti in minoribus, et si intrat claustrum, praelatus potest dispensare cum eo. Si vero est ordinatus per saltum, hoc est dupliciter : aut ex malitia aut ex negligentia. Si ex malitia, licet characterem recipiat, tamen debet deponi. Si ignoranter, sic, poena sibi imposita ab episcopo, poterit ad inferiorem Ordinem promoveri, suspenso eo interim ab exsecutione superioris, distinctione 52, Extra, De clerico ordinato per saltum.
Nota etiam hic quod, licet possit saltari ab uno Ordine, omisso alio, praetermisso tamen sacerdotio, non potest esse episcopus, Extra, De excessibus praelatorum, Ex litteris, in fine. Si vero omisit diaconatum, episcopus est, sed illum Ordinem quem omisit dare non potest, Causa I, quaestione 1. Ita tamen non est in Baptismo ; quia est sacramentum primum.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod omnes dicuntur simoniaci, et dantes et accipientes. Videtur enim male dicere, quia Simon solum voluit emere : ergo soli emptores simoniaci debent dici et venditores Giezitae. Item, plus fecit Giezi quam Simon, quia Simon solum voluit emere, sed Giezi vendidit : ergo magis ab ipso debent denominari.
Respondeo : Dicendum quod Simon ideo voluit emere ut post venderet ; ideo utrumque malum et peccatum sibi imputatur, et ideo utrique ab ipso denominantur. Quod obicitur de voluntate, dicendum quod, quia iste iam tempore gratiae revelatae et maiorem potestatem et spiritualiorem voluit emere, et iterum pactum voluit facere : ideo gravius satis et enormius peccavit quam ille qui petit ex quadam liberalitate, et credebat ille quod esset modicum ; sed poena leprae sempiternae ostendit quam magnum esset illud scelus.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod utrique eadem sententia percelluntur. Videtur enim male dicere, quia gravius peccant vendentes, ut videtur, quia minus appretiant quam ementes : ergo gravius debent puniri. Contrarium videtur, quia emens praestat illi occasionem et accipit ultra sortem : ergo, si gravius peccat usuras accipiens quam dans, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod quantum ad genus peccati est uniformitas, quia uterque gratiae Spiritus Sancti facit iniuriam ; sed gravius pensatur peccatum secundum maiorem appetitum et intensionem libidinis et secundum gradum personae vendentis et ementis. Gravius enim peccat episcopus vendens quam subditus emens ; quia tamen genus peccati est idem, utrique eadem sententia percelluntur.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Qui vero ordinantur a simoniacis, quos, cum ordinantur, nesciunt etc. Videtur enim male dicere, quia tales simoniaci ordinantes sunt irregulares et non habent exsecutionem ; et nullus dat quod non habet : ergo non dant exsecutionem. Item, ponatur quod aliquis simoniacus, qui est mihi notus, sustineatur ab Ecclesia, et ipse est episcopus meus, et ego compellor ad sacros Ordines, quaeritur, quid tunc facere debeam. Si enim scienter ordinor a simoniaco, sum irregularis et punior tamquam simoniacus. Si non obedio, pecco mortaliter et scandalizo ; ergo videtur quod in tali casu sit homo perplexus.
Respondeo : Dicendum quod in primo casu exsecutionem habet a iure, quod propter ignorantiam talem reputat excusatum ; Ordinem vero habet a simoniaco. In secundo debet, quantum potest, subterfugere ; quod si non potest, magis patitur quam agat et habetur tunc pro excusato. Unde vel debet Ordines differre vel ad alium episcopum ire ; sed si non potest aliud, debet sustinere, et cum Ecclesia sustineat, debet et ipse sustinere et excusatur sicut ille qui ignorat.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur. Videtur enim : male dicere, quia ius patronatus annexum est fundo inseparabiliter : ergo, cum ius patronatus sit spirituale et non possit vendi sine simonia, impossibile est quod talis fundus sine simonia vendatur.
Respondeo : Dicendum quod Magister non loquitur de temporalibus quibus annexa sunt spiritualia, sed contra de spiritualibus quibus annexa sunt temporalia, sicut est praebenda ; et in talibus habet locum verbum Magistri, non in primis. Fundus enim non est annexus iuri patronatus, sed magis e converso. Vel dicendum quod intelligit de eo quod ita iunctum est spirituali, quod tenet locum spiritualis. Sed fundus. sive villa, cui ius patronatus annexum est, tenet vere rationem rei temporalis.
Dub. VI.
Item super hoc quod dicit : Simoniaca haeresis tripartita est, quaeritur : quibus modis contrahitur simonia ? Et consuevit dici quod quinque modis, qui his versibus continentur : Nummus, lingua, timor, caro cum fama populari Non faciunt gratis spirituale dari. Ergo secundum hoc videtur quod Magister insufficienter tres modos assignet.
Iuxta hoc quaeritur de sufficientia horum modorum. Cum enim fama sit bonus odor, sicut bonum exemplum ; non videtur quod sit quid temporale. Item, in Veteri Lege habebatur sacerdotium iure propinquitatis : ergo, cum illud non esset peccatum, non videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod, proprie loquendo, simonia est in pretia, quod quidem intendit avaritia, maxime cum intervenit pactio, et ista simonia detenrtinatur hic a Magistro. Et potest fieri tripliciter, quia pretium potest dari ita quod simoniacus non recipit, utpote quia datur collateralibus ; vel potest dari a collateralibus ordinati ; vel potest ipse ordinatus dare ordinatori, et tunc est simonia in Ordinis susceptione, et, proprie loquendo, in his tribus modis. Vel aliter, quia aut ordinatus dat et ille recipit, et tunc simoniace ordinatur a simoniaco ; aut iste dat, sed ille non recipit, et tunc simoniace a non simoniaco ; aut quia nec iste dat nec ille recipit, sed ille alias fuit simoniacus, et tunc ordinatur non simoniace a simoniaco. Penes hoc sumitur distinctio Magistri satis sufficiens, sed in communi distinctione modorum accipitur simonia generalius, a qua pauci sunt hodie immunes in clero respectu multitudinis, utpote quando ille qui Ordines tribuit, ex causa indirecta tribuit vel alius ex causa inordinata acquirit sive Ordinem sive beneficium ; et isti sunt quinque modi, quorum sufficientia patet sic. Si aliquis inordinate movetur, aut ex timore male humiliante, et sic est unus modus ; aut ex amore male inflammante, et tunc - cum triplex sit amor, scilicet superbia vitae, quae amat honores, et concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum - penes concupiscentiam oculorum accipitur illa quae est in nummo, quae comprehendit omne terrenum et obsequium vile ; penes amorem carnalem accipitur aliud membrum, scilicet caro, quod comprehendit inordinatum amorem, sive respectu propinquorum sive respectu aliorum, ut si quis amore fornicariae promoveret filium fornicariae. Si autem quantum ad superbiam, dupliciter : aut prout appetit favorem, ut hypocrita, et sic est favor sive fama popularis ; aut prout appetit laudari, et sic lingua. Et sic patet sufficientia. Vel ut distinguatur munus a manu, a lingua et a corde, et duplex motivuin timor et amor, et sic erunt quinque modi. Et per hoc patet numerus et sufficientia.