Quaestio 1
Quaestio 1
Quando Matrimonium fuerit institutum.
Rationes principales
Circa primum ostenditur quod matrimonium fuerit institutum ante lapsum : Per illud quod dicitur Matthaei 19, 4 : "Non legistis, quod ab initio qui fecit homines, masculum et feminam fecit illos ? Et dixit : Propter hoc" etc.
Item, Magister in littera : Cum alia sacramenta post peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum.
Item, ratione videtur, quia usus coniugii est ad procreationem prolis ; sed prolis procreatio conveniebat statui innocentiae : ergo tunc debuit institui.
Item, matrimonium est apud omnes, ergo est de dictamine naturae ; sed talia ab initio homini sunt impressa : ergo etc.
Contra : Hugo de Sancto Victore : Tempus institutionis sacramentorum ex tunc esse coepit quando homo a gaudiis paradisi eiectus est ; et ita videtur quod Matrimonium post lapsum sit institutum.
Item, ratione videtur, quia sacramentum est medicina contra morbum ; sed tempore status innocentiae nullus fuit morbus : ergo etc. Si tu dicas, sicut dicit Magister, quod institutum est in officium, non in remedium , quaeritur tunc : quare similiter alia non sunt instituta in officium et post in remedium, sicut Matrimonium ?
Item, sacramenta sunt signa visibilia rerum invisibilium, per quae homo manuducitur ad spiritualia cognoscenda ; sed Adam non indigebat manuduci, quia spirituali mente erat praeditus : ergo non fuit necesse institui in statu innocentiae.
Item, ante lapsum non erat maior inordinatio vel libido in actu generativae quam in actu nutritivae ; sed licuit Adae comedere de omni ligna : ergo similiter videtur quod licuit ei coire cum omni muliere ; aut si non, quaeritur : quare magis est arctatus ad istum actum quam ad alium ?
Item, cum post lapsum habeamus sacramentum quod respicit actum nutritivae et generativae, et utrumque est in remedium, quare Adam similiter non habuit in statu innocentiae sacramentum quantum ad utrumque actum in officium ? Et videtur quod magis debuit habere quantum ad nutritivam, quia nutritiva magis erat ibi in usu quam generativa.
Conclusio
Matrimonium fuit institutum tempore status innocentiae tantum in officium, post lapsum etiam in remedium
Respondeo : Dicendum quod, quia institutio respicit usum, et usus matrimonii est in remedium et est in officium, usus autem aliorum sacramentorum est tantum in remedium : ideo matrimonii usus non tantum convenit infirmis, sed etiam sanis ; et ideo duplex fuit eius institutio : una ante lapsum in officium, et alia post lapsum in remedium. Est autem usus matrimonii in remedium contra ignorantiam, dum erudit in quantum signum ; et in remedium contra concupiscentiam, dum illam refrenat ut medicamentum. Sic et eius officium fuit quantum ad duas operationes potentiarum : et quantum ad actum cognitivae, ut homo videret exterius coniunctionem in creatura quam intelligebat interius, non, inquam, ut erudiretur, sed ut, videndo materialiter quod sciebat, oblectaretur. Similiter quantum ad actum generativae fuit in officium, ut, quia per se homo non potuit speciem conservare, adiuncta socia, in actum illum conservationis prodire posset.
Ad rationes
Ad illud vero quod obicitur de nutritiva, dicendum quod non est simile, quia ibi fit continua deperditio per calorem ; ideo frequens debet fieri restauratio et de multis, non de uno tantum. Aliter potest dici quod duplex est deperditio, scilicet quantum ad humidum nutrimentale et radicale ; similiter duplex est restauratio, scilicet quantum ad humidum nutrimentale per lignum paradisi et similiter quantum ad humidum radicale per lignum vitae ; hoc autem, ut dicit Augustinus, non solum fuit in usum, sed etiam in sacramentum. Significabat enim pastum sapientiae interiorem ; et quia una est sapientia, unicus fuit ille cibus, licet alii essent plures. Similier, quia in actu coniugii intelligitur coniunctio Christi et Ecclesiae, et Christus est sponsus unicus, et Ecclesia unica : inde est quod divina institutione est mulier viro matrimonio coniuncta, sicut et lignum vitae provisum in sacramentum. Quia vero per peccatum est amissa conservatio individui, salva nihilominus illa quae est speciei, ideo remansit matrimonium, sed non remansit illud lignum ; habuerunt tamen aliquod signum quousque Christus incarnaretur.
Si tunc quaeratur : quare magis quantum ad nutritivam et generativam Adam habuit sacramenta quam quantum ad alias potentias, ut visum etc. ? dicendum quod ista fuerunt in usum et in talem usum qui veniebat ex indigentia. Nam Adam nec per se poterat conservari nec per se poterat generare. Et ideo indiguit aliquibus quibus uteretur ; et quia usus exterioris hominis et indigentia importabant similitudinem interioris, quia anima non per se potest vivere, nisi reficiatur a Christo, nec similiter per se bona opera facere, nisi fecundetur ab ipso : ideo patet quod utrumque fuit sacramentum, nec penes alios sensus oportuit alia sacramenta institui.