Quaestio 2
Quaestio 2
A quo sacramentum Matrimonii fuerit institutum.
Rationes principales
Et quod a Deo, videtur : Per illud Matthaei 19, 6 : "Quod Deus coniunxit, homo non separet" ; hoc dicitur de coniunctione quae est in Matrimonio : ergo si ista est a Deo, patet etc.
Item, hoc ipsum videtur, quia Genesis 1, 28 dixit eis Deus : "Crescite et multiplicamini" ; sed illud crementum erat per usum actus matrimonialis : ergo Matrimonium fuit a Deo institutum.
Item, hoc ipsum ostenditur per rationem, quia, si sacramenta sunt a voluntate humana, et omne tale est variabile et mutabile, cum sacramenta sint immutabilia, videtur quod non solum hoc, sed etiam omnia alia sunt a Deo instituta.
Item, sacramenta quanto maiora sunt, tanto a maiore instituenda sunt ; sed sacramentum Matrimonii est praecipue magnum, sicut dicitur ad Ephesios 5, 32 : "Sacramentum hoc magnum est": ergo a maximo Deo, non ab homine institutum fuit.
Contra : Institutio Matrimonii fuit in illo verbo : "Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea" etc. ; sed istud verbum fuit Adae, non Dei : ergo fuit institutum ab homine, non a Deo.
Item, si sacramentum Matrimonii est institutum a Deo ; et in his quae sunt a Deo instituta non potest Ecclesia aliquid mutare nec disponere : ergo nec circa Matrimonium. Sed tota die dispensat quantum ad hoc sacramentum : ergo etc.
Conclusio
Sacramentum Matrimonii fuit institutum a Deo Adam interius illustrante.
Respondeo : Dicendum quod institutio Matrimonii est a Deo. Sed notandum quod quaedam sunt sacramenta quae sunt pure fidei, sicut Baptismus et Confirmatio et consimilia ; quaedam autem non tantum sunt fidei, sed etiam naturalis dictaminis ; et talia sunt Poenitentia et Matrimonium, sed tamen non omnino sunt de dictamine iuris naturalis. Quae primo modo sunt, Deus instituit mandando ; quae secundo modo, instituit interius illustrando ; et sic instituit Matrimonium. Unde ipse non praecepit Adam quod Evam duceret in uxorem, sed illustravit eum interius, ut intelligeret eam sibi dandam in uxorem et omnibus posteris per liberum consensum uxores illo modo coniungi. Unde Adam sic illustratus dixit : Hoc nunc os etc., et, sicut dicit Magister in littera, prophetice est locutus ; et ideo verbum illud non fuit a semetipso, sed a Deo : et ideo institutio huius sacramenti fuit a Deo.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod tunc Ecclesia nihil mutare potest, dicendum quod Dominus instituit sacramentum quoad formam et quoad materiam, quantum illi tempori congruebat, excipiendo solum patrem et matrem ; et quia aliae personae secundum diversa tempora debebant congruere institutioni, de legitimitate personarum reliquit Ecclesiae dispensandum ; et circa hanc dispensat Ecclesia.
Ad illud quod obicitur, quod Dominus non est locutus de matrimonio nisi ibi : Crescite et multiplicamini, dicendum quod falsum est, immo locutus est per Adam, quando Adam, Spiritu Sancto illustratus, dixit illud verbum in persona Dei ; et hoc patet, quia Matthaei 19, 5 repetit illud ut verbum Dei.
Ad illud quod obicitur, quod est contractus humanus, dicendum quod non est pure humanus ; et hoc patet sic. In Matrimonio namque duo sunt : et mutua obligatio et obligationis mutuae indissolubilitas ; et quamvis primum sit hominis, secundum est instituentis ; et ratione illius indissolubilitatis praecipue Matrimonium tenet rationem sacramenti et signi sacri : et ideo non ab homine ortum habet, sed a Deo ; et hoc melius patebit infra, quando agetur de insolubilitate Matrimonii.