Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum institutio Matrimonii fuerit sub praecepto.

Tertio quaeritur, qualiter fuerit institutum Matrimonium ; et est quaestio, utrum institutio Matrimonii fuerit sub praecepto.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Per textum Genesis, quia praeceptum est eis quod crescerent et multiplicarentur ; sed non poterat hoc fieri nisi per coniunctionem maris cum femina ; hoc autem est Matrimonium : ergo Matrimonium fuit institutum sub praecepto.

Item, Magister in littera : Prima institutio Matrimonii habuit praeceptum ; sed prima fuit in paradiso : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia Matrimonium ordinatum erat ad conservationem speciei quantum ad generativam, et esus lignorum ordinatus erat ad conservationem individui quantum ad nutritivam, quia, etsi nunquam moreretur, tamen determinato tempore in aliam vitam transferretur ; sed esus cadebat sub praecepto : ergo et coitus.

Item, omnes qui possunt, tenentur pro loco et tempore multiplicare prolem spiritualem, revocando scilicet hominem a peccato. Ergo, cum secundum statum primum multiplicatio corporalis esset coniuncta spirituali, videtur quod omnes tenebantur, et sic videtur institutum fuisse Matrimonium sub praecepto.

Contra : Si fuit institutum sub praecepto, aut ergo illud praeceptum fuit iuris naturalis aut disciplinae. Non disciplinae, quia unum solum fuit ; non iuris naturalis, quia adhuc maneret : ergo nullo modo fuit institutum sub praecepto.

Item, semper licitum fuit homini facere quod melius est ; sed melius est omnino continere quam coire, quia castitas virginalis est dignior coniugali : ergo licuit non coire nec nubere. Sed non licuisset, si fuisset vel esset sub praecepto : et sic etc.

Item, si praeceptum fuit, cum Abel uxorem non habuerit, videtur quod peccaverit ; sed constat quod hoc est falsum, quia Abel est primus iustorum, sicut testatur Dominus, Matthaei 23, 35 : A sanguine Abel iusti : ergo etc.

Item, ad Matrimonium maxime requiritur liber consensus : ergo nullo modo arctari debuit homo per praeceptum.

Conclusio

Prima institutio matrimonii praeceptum habuit affirmativum et fuit de iure naturali, non simpliciter, sed secundum tempus: secunda vero habuit indulgentiam, non praeceptum

Respondeo : Dicendum quod prima institutio Matrimonii praeceptum habuit, sicut dicit Magister ; et praeceptum illud fuit affirmativum et fuit iuris naturalis. Sed attendendum quod ius naturale quaedam dictat simpliciter, quaedam secundum tempus : simpliciter, ut Deum amandum ; secundum tempus, ut omnia esse communia. Dico igitur quod praeceptum de usu matrimonii fuit naturale secundo modo, quia, quamdiu pauci erant, dictabat ius naturale quod multiplicanda esset proles ad cultum Dei. Sed, cessante isto statu, cessavit praeceptum ; et ideo secunda institutio tempore legis gratiae habuit indulgentiam, non praeceptum.

Ad rationes

Et ex hoc patet primo obiectum.

Ad secundum dicendum quod nec tempore legis naturae institutae nec etiam corruptae in statu primo perfectius fuit continere quam nubere : primo quidem, quia non erat ibi pruritus nec turpitudo aliqua ; secundo vero, quia erat obedientiae meritum ; unde caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae.

Ad illud quod obicitur de Abel, dicendum quod illud erat praeceptum affirmativum, et ideo non obligabat ad semper, sed pro loco et tempore ; et ideo non peccavit, quia nondum senuerat.

Ad illud quod obicitur de libertate consensus, dicendum quod sicut praeceptum non aufert motum caritatis, qui motus maxime gratuitus et liberalis est, sic non aufert libertatem consensus nec diminuit. Praeterea, quamvis Dominus praeciperet contractionem matrimonii cum aliqua, tamen, utrum cum hac quis contraheret vel cum alia, reliquit in mera libertate contrahentis.

PrevBack to TopNext