Quaestio 1
Quaestio 1
Quid sit in Matrimonio signum et quid signatum.
Rationes principales
Et cum signum in sacramentis sit elementum, sicut dicit Hugo quod "sacramentum est elementum etc. ex similitudine repraesentans" ; et cum hic nullum sit elementum, non videtur habere significationem sacramenti. Si dicas mihi quod vir et mulier se habent in ratione elementi, contra : differt elementum ab eo qui suscipit sacramentum : ergo, si viri et mulieris est sacramentum illud ut susceptivum, non ergo ut figurativum.
Item, sicut appropinquavit tempus veritatis, debuerunt signa sacramentorum evidentiora esse : cum ergo vir et mulier fuerint semper materia huius sacramenti, videtur quod in Nova Lege non sunt materia sive elementum. Si dicas quod verbum, quo exprimitur consensus, est elementum, contra hoc est quod istud semper fuit opportunum. Si dicas quod addita est benedictio anuli et nuptiarum, hoc nihil est, quia haec non sunt de substantia sacramenti. Item quaero, quid sit signatum in hoc sacramento ; et videtur Apostolus dicere ad Ephesios 5, 32, quod "coniunctio Christi et Ecclesiae", ubi ait : "Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia".
Sed, si homo non peccasset, Christus incarnatus non esset, secundum communiorem et probabiliorem opinionem ; et nihilominus magnum fuisset sacramentum : ergo non tantum coniunctio Christi et Ecclesiae est signatum.
Item, si significat coniunctionem fidelis animae cum Deo, sed haec est separabilis et solubilis : ergo et Matrimonium. Si utrumque, tunc ergo, cum duplex sit coniunctio, et una sine alia, videtur ergo, quod istud sacramentum non sit unum, sed plura.
Item, cum in aliis sacramentis sit aliquid quod est res tantum, aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res et signum ; quaero utrum illud sit in hoc ; et si est, quaero quid sit illud. Si dicas quod consensus exterior est signum, interior res et signum, unio Christi et Ecclesiae res tantum, obicitur, quia, sicut ordinantur secundum causalitatem, sic ordinantur secundum significationem : ergo, si primum non est causa secundi, sed magis e converso, patet etc.
Conclusio
In matrimonio signum principale est verbum, vel nutus exprimens consensum et ut annexum copula carnalis: signatum vero principale est duplex coniunctio Christi et Ecclesiae
Respondeo : Dicendum quod sicut in aliis sacramentis aliquid est quod est res tantum, aliquid quod est signum tantum, aliquid quod est res et signum, sic et in Matrimonio. Et hoc est in omnibus sacramentis generale, differt tamen in modo comparandi, et hoc, quia quaedam sacramenta sunt totaliter ab institutione, quaedam sunt partim a naturae dictamine, partim ab institutione. Illa sunt totaliter ab institutione quorum usus respicit ea quae sunt fidei pure, ut Baptismus et Eucharistia ; et ista habent signa significantia secundum institutionem interius et exterius ; et ideo talia habent elementa convenientia instituta et exterius adhibita ; et in talibus verum est quod signa ista evidentiora fiunt secundum appropinquationem veritatis ; et in talibus verum est quod primum signum est causa secundi et secundum quodam modo causa tertii, ut patet in Baptismo. Sunt et alia quae quodam modo ab instinctu naturae sunt - ut Matrimonium, in quo est maris et feminae coniunctio ; et Poenitentia, in qua est offensae emendatio - partim a fide, scilicet quod illa coniunctio significet coniunctionem Dei et animae, et illa emendatio faciat reconciliationem Dei cum anima. Et talia quidem suam primam institutionem habuerunt in paradiso, Matrimonium autem magis. Et quia quodam modo sunt a natura, et in statu naturae non debebat homo subdi elemento : ideo non fiunt in elemento extra sensibili ; habent tamen exterius signum, quod quidem significat interiorem coniunctionem per naturam suae significationis, sicut verbum vel nutus, et aliud additum quod significat naturaliter consensum interiorem animorum, scilicet copula carnalis, secundum quod significat coniunctionem Christi et Ecclesiae vel Dei et animae, et hoc est secundum fidem et institutionem. Est enim habile per naturam et significat per institutionem, quia unus est mas et significat Christum, alius autem femina et significat animam.
Ad rationes
1-2. Et ex hoc patet responsio ad primum, quid sit hic signum, quia primo et principaliter est verbum vel nutus, in quo exprimitur consensus ; ut annexum est distinctio sexuum. Patet etiam quare non habet elementum sicut alia sacramenta.
Patet etiam quare signum non crevit in evidentia, quia non erat omnino secundum institutionem ; ideo immutabile est quantum ad ipsum significans, augmentum tamen est in evidentia significandi, quia certius nunc scitur quid significat Matrimonium quam ante sciretur.
Ad illud quod quaeritur, quid sit ibi signatum, dicendum quod unum est signatum principale, scilicet coniunctio Christi et Ecclesiae ; et quia ista coniunctio est dupliciter, scilicet per caritatem et per naturae conformitatem, dupliciter in hoc sacramento significatur : prima per consensum animorum, secunda per commixtionem sexuum.
Ad illud quod obicitur, si homo non esset lapsus etc., dicendum quod adhuc significasset unionem Christi sive Dei cum Ecclesia, licet non ita expresse, et coniunctionem cum fideli anima ; sed tamen Dominus praeviderat ita futurum esse, et ideo sic instituerat. Si tamen homo non peccasset, sacramentum a significatione vacuum non esset.
Ad illud quod obicitur, quod primum non est causa secundi ; dicendum quod ubi est significatio secundum institutionem primum potest esse causa secundi ; sed ubi per naturam, secundum, quod est interius, est causa exterioris, quia effectus exterior signum est causae interioris, ut verbum consentiendi interioris consensus est signum, sicut in Poenitentia visum est.