Quaestio 2
Quaestio 2
Quid sit in hoc sacramento causans et quid causatum.
Rationes principales
Et quod aliquid efficiat, probatur: Quia, ut dicit Augustinus, et habetur in littera, quod sanis erat ad officium, aegris est ad remedium. Sed quod nullam habet efficaciam, non praestat remedium : ergo, si Matrimonium, praestat remedium, aliquid efficit.
Item, Matrimonium est magnum sacramentum in Nova Lege, ergo non tantum repraesentationem, sed etiam institutionem et sanctificationem continet ; sed sacramentum sanctificans donat gratiam : ergo etc.
Item, sicut sacramentum repraesentat ex similitudine, ita figurat ex institutione, et ita sanctificat ex benedictione ; sed in Nova Lege est benedictio nuptiarum : ergo videtur quod sit sanctificatio : sic etc.
Contra : Si sacramentum aliquid efficit, efficit quod figurat ; sed istud significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, et hanc non efficit : ergo nec aliquid aliud.
Item, sacramentum quod dat gratiam et habet efficaciam, ab omnibus debet accipi qui habent morbum ; sed omnes habent morbum concupiscentiae : ergo omnes debent nubere. Sed bonum est homini non nubere : ergo non dat gratiam.
Conclusio
Matrimonium in nova lege non tantum praestat remedium, sed etiam aliquod donum gratiae
Respondeo : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod illud sacramentum nullam dat gratiam ; et quod dicitur, quod sacramenta Novae Legis dant gratiam, dicunt intelligi de his quae in Nova Lege sunt instituta ; nec est hoc sacramentum remedium per efficaciam, sed per indulgentiam. Et inde est quod concupiscentiam non minuit simpliciter sive secundum habitum, minuit tamen secundum indulgentiam et secundum actum, ut non urat, secundum quod dicitur I ad Corinthios 7, 9, quod "melius est nubere quam uri".
Alii dicunt quod in sacramento Matrimonii datur gratia digne et devote suscipientibus ratione benedictionis superadditae ; Deus enim eis benedicit ad benedictionem sacerdotis. Sed haec positio non videtur valere, quia illa benedictio est sacramentalis ; et si sacramentale efficit, quanto magis sacramentum!
Et ideo tertio modo dicendum quod suscipientibus hoc sacramentum detur remedium, quantum est de ratione sacramenti, quod excusat coitum et facit illud esse veniale sive non esse peccatum, quod alias esset peccatum ; et hoc potest esse sine dono gratiae, et habuit hoc illud sacramentum statim post lapsum. Sed nunc tempore Legis Novae non tantum praestat illud remedium, sed etiam aliquod gratiae donum digne suscipientibus, utpote his qui ex caritatis consensu uniuntur ad procreandum prolem ad divinum cultum.
Ratione enim expressionis consensus in individuam consuetudinem vitae et ratione benedictionis Ecclesiae, cuius est sacramenta debite tractare, sublevatur anima a corruptione concupiscentiae inordinata et datur gratia ad copulam singularem et ad copulam utilem et ad copulam inseparabilem. Ex hac gratia fit remedium contra triplicem inordinationem concupiscentiae et nascitur triplex bonum Matrimonii. Concupiscentia enim inclinat ad multas, quia luxuriosus non est una contentus ; et in Matrimonio datur gratia homini ut soli uxori velit coniungi, et ita pronitas ad multas excluditur per copulam singularem. Concupiscentia etiam inclinat ad delectationem, non ad utilitatem, quia luxuriosus non quaerit nisi satisfacere appetitui ; et in Matrimonio datur gratia ut non cognoscat uxorem nisi propter prolem, et ita excluditur per copulam utilem. Item, concupiscentia fastidium generat post impletionem ; unde luxuriosus, postquam cognovit unam, illam respuit et vadit ad aliam ; in Matrimonio vero datur gratia ut semper velit esse cum una, et ita excluditur per copulam inseparabilem. Ex copula singulari oritur bonum fidei, ut ad aliam non accedat ; ex copula utili bonum prolis ; ex copula inseparabili bonum sacramenti.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quomodo efficit quod figurat, dicendum quod figurat coniunctionem animorum primo et hanc efficit, non primo uniendo, sed magis, sicut confessio contritionem ; et hoc iterum quodam modo efficit coniunctionem cum Deo, quia, si membrum membro magis unitur, per consequens etiam magis unitur Christo. Sed in Eucharistia, dum membra magis uniuntur Christo, et per consequens magis uniuntur ad invicem, unde Christo incorporantur ; et sic patet differentia.
Ad illud quod obicitur, quod tunc omnes deberent accipere uxores, dicendum quod in Matrimonio datur gratia ad remedium, sed in vota disponitur anima ut gratia detur ad perfectius remedium. Unde, quia perfectius minus perfecto est praeponendum, ideo non omnes debent nubere, sed melius faciunt qui vovent continentiam. Sed, quia non omnes capiunt verbum istud, ideo utrumque est necessarium, et remedium voti et religionis et remedium matrimonialis coniunctionis.
Ad aliud patet responsio, quoniam in hoc sacramento non fit desponsatio, sed figuratur ipsa desponsatio quae est Dei ad animam ; sed desponsatio, quae fit et figuratur, est desponsatio viri et mulieris ubi per consequens datur aliqua gratia ad efficaciorem desponsationem et unionem ipsius animae ; hoc tamen est ex consequenti.
Ad illud quod obicitur ultimo de simonia, dicendum quod Matrimonium accipit rationem spiritualitatis et gratiae quando consensus iungitur benedictioni, ubi explicatur significatio, et obtinetur per benedictionem sanctificatio ; et ideo in benedictione sacerdotali consistit ratio spiritualis praecipue. Nam Matrimonium habet aliquid de contractu voluntario et annexum temporale ut temporale. Et ideo, si quis venderet benedictionem, esset simoniacus ; qui autem consentit finaliter propter pecuniam, quamvis peccet, non tamen iudicatur simoniacus, maxime quia ipse non est sacramenti dispensator. Et praeterea, multa temporalia sunt adiuncta, ut mutua educatio et filiorum enutritio et alia plura, et ideo licet dotes accipere ; et si quis cum pactione magnae dotis consentiat, simoniacus non est. Istud sacramentum, etsi aliquo modo cum aliis conveniat in praestando remedium, habet tamen carnale officium coniunctum, ratione cuius in pactione non cadit vitium simoniacum, etiam si alias detur - cadit tamen in peccatum, quia contra gratiam disponitur. Haec autem potuit esse ratio quae movit illos qui dixerunt gratiam in hoc non dari. Sed qui recte vult respicere et iudicare, necesse habet pretiosum a vili separare, ratione quorum diversa huic sacrameno contingit attribuere ; et sacri canones hoc innuunt, in quibus ab antiquo statutum fuit, ut vir cum uxore in primo die benedictionis carnaliter non conveniret, ob reverentiam illius benedictionis Ecclesiae, quae, etsi videatur annexa sacramento, utique fit in quantum signum ; in quantum tamen habet efficaciam et est ecclesiasticum, spectat ad eius esse completum. Et sic patet totum.