Divisio Textus
Divisio Textus
Supra egit Magister de Baptismo quantum ad ea quae spectant ad integritatem sacramenti. Hic agit de institutione. Et habet haec pars tres partes. In prima agit de modo et tempore institutionis. In secunda de administratione iam instituti, ibi : De immersione vero si quaeritur. In tertia vero de causa et ratione ad quam eius institutio ordinatur, ibi : Causa vero institutionis Baptismi est innovatio. Quaelibet harum partium duas habet. Nam in illa, in qua determinat de institutione, primo determinat tempus institutionis. Secundo materiam, in qua, ibi : Celebratur autem hoc sacramentum etc.
On this page