Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Baptimus est tinctio, id est ablutio corporis quod facta sub forma verborum praescripta. Videtur enim mala esse ista notificatio, quia notificatio debet convenire notificato praecise ; sed haec non est talis, quia, cum lavatur pannus, est ablutio corporis, et potest fieri sub forma verborum praescripta, et sic esset Baptismus ; quod falsum est. Respondeo : Dicendum quod ablutio antonomastice determinatur ad standum pro ablutione aquae ; similiter corpus ad standum pro corpore humano, ut sit, sensus quod Baptismus est ablutio corporis humani in aqua facta etc.

Dub. II.

Item, quaeritur de hoc quod dicit quod ablutio facta in elemento fit sacramentum. Ex hoc enim videtur quod ablutio passive dicta sit sacramentum. Contra : sacramentum est signum gratiae, quia est invisibilis gratiae visibilis forma ; sed gratia non est lota, sed lavans : ergo signum non est lotio passiva, sed activa.

Respondeo : Dicendum quod in Baptismo concurrit lotio tribus modis dicta. Nam ille qui mergit dicitur lavare et ideo baptizare ; similiter et aqua dicitur lavare et corpus lavari : et sic est lotio hominis lavantis et aquae lavantis et corporis loti. Quia ergo ad Baptismum haec triplex lotio necessario concurrit, per illam potissimum describitur quae alias claudit et praesupponit ; et haec est lotio corporis passiva ; quae immediatius respicit baptizatum et praesupponit duplicem lotionem praedictam, quia facta et ab homine et ab aqua. Quod obicitur, quod non est signum gratiae, dicendum quod haec lotio passiva signum est effectus gratiae ; nec habet perfectam significationem nisi prout coniungitur lotioni aquae et ministri ; tunc enim signum est quod anima purificatur a Deo gratiam.

Dub. III

Item quaeritur de hoc quod dicit : In duobus consistit sacramentum Baptismi. Videtur enim falsum dicere, quia, ut dicit Ambrosius, omne sacramentum est simplex : ergo non consistit in duobus, quia tunc esset compositum.

Respondeo : Aliqui faciunt vim in hoc quod dicitur sacramentum, quia non vocat sacramentum signum exterius, sed effectum gratiae interiorem, qui est gratia simplex. Aliqui vim faciunt in simplicitate, quia non dicitur simplex, quia non habet partes, sed quia non dividitur in plura sacramenta. Sed neutrum istorum est magnum quid dicere ; ideo credo quod vocat sacramentum simplex, quia eius denominatio fit in instanti. Nam, si sacramentum remaneat imperfectum, nihil est factum nec etiam debet dici inceptum, sed totum est reincipiendum. Et hoc patet ex verbis eius infra : Ubi non est plenum sacramentum Baptismi, nec principium nec species aliqua Baptismi aestimatur ; et ideo dicit esse simplex.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In nomine sanctae Trinitatis et in nomine Christi... unum et idem est.

Notandum quod non vult dicere quod verba eamdem virtutem habeant nec quod omnino idem sonent, sed quod modus baptizandi in Ecclesia primitiva conformis fuit modo quem nunc tenet Ecclesia. Nam in Christo intellectus clauditur Trinitatis, tamen implicite et remote. Vel, idem est, quia eiusdem virtutis et efficaciae ; sed hoc intelligendum est pro tempore illo in quo nondum erat nomen Christi promulgatum.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ubi non est plenum Baptismi sacramentum nec principium etc.

Notandum quod illud est dictum propter characteris impressionem ; quousque enim character imprimatur, nihil de sacramento factum est stabile. Et quoniam character imprimitur in instanti, quod factum est aliquid, totum perfectum est. Si ergo non est perfectum, nihil omnino factum est, non quantum ad operationem exteriorem, ubi est successio, sed interiorem, ubi est subita impressio.

Dub. VI

Item quaeritur super hoc quod dicit Ambrosius, quod sufficit aliquam personarum exprimere.

Nota illud esse intelligendum, non quia ibi sit plena forma : si enim crederet et negligens esset, quod credit exprimere, non sufficeret ; et ideo solum in casu est credendum ipsum locutum esse, scilicet si plena sit fides in corde nec desit aliquid in sermone ex negligentia, sed solum impotentia ; tunc supplet divina misericordia et sapientia.

PrevBack to TopNext