Divisio textus
Divisio textus
Haec est secunda. pars, in qua agitur de causa efficiente Coniugii, quae quidem est consensus. Et quoniam non omnis consensus facit Coniugium, ideo primo determinat Magister in generali quod consensus sit Matrimonii causa. Secundo inquirit qualis sit ille consensus, infra, distinctione vigesima octava : Hic quaeri debet, utrum consensus de futuro etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat de ipso Coniugio quantum ad quidditatem. In secunda vero quantum ad causalitatem, ibi : Efficiens autem causa Matrimonii etc. In prima parte duo facit. In prima breviter praemittit, de quibus intendit agere. In secunda breviter definit Coniugium maritale, et hoc ibi : Sunt igitur nuptiae vel Matrimonium etc. Et haec duo sunt quasi praeambula ad cognoscendam Matrimonii causalitatem sive originem.
Efficiens autem causa Matrimonii est. Haec est secunda pars huius distinctionis, in qua agi de causa efficiente, et dividitur haec pars in quatuor partes. In prima veritatem narrat. In secunda confirmat, ibi : Quod autem consensus Matrimonium faciat etc. In tertia impugnat, ibi : Quidam tamen asserunt etc. In quarta obiectiones in contrarium determinat, ibi : His autem ita respondemus. Fit aliquando desponsatio etc. Subdivisiones partium manifeste apparent in his duabus partibus ultimis, maxime utrum ex solo consensu contrahatur insolubile vinculum. Et sic tria continentur in hac distinctione, scilicet Matrimonii quidditas, causalitas et insolubilitas.
On this page